Matthaeus autem post hunc bolum posuit, dicens : Credo in Spiritum sanctum. Quia post sacramenta quae fuerunt de Filii divinitate et humanitate, consequens est de Spiritu sancto qui procedit ab utroque, a Patre scilicet et Filio.
Dicitur autem hic : Credo : quia a primo articulo usque huc intermissum fuerat : et ideo consequens erat hic iterare, quando de alia persona articuli erant ponendi.
Spiritus autem dicitur : quia spirat vitam gratiae et intelligentiae : et sic dicitur, Joan. VI, 64, de primo: Spiritus est qui vivificat. De secundo dicitur, Job, XXXII, 8 : Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Ex primo habet, quod dicitur spiritus bonitatis et bonus. Psal. cxlii, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Ex secundo quod dicitur spiritus veritatis. Joan. XVI, 13 : Cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : et quae ventura sunt annuntiabit vobis . Ex utroque probat se esse spiritum Christi, sicut dicitur, Joan.
I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
Sanctus autem dicitur : quia est omnis sanctitatis perfector. Sanctitas enim, ut dicit Dionysius, est ab omni inquinamento libera munditia. Liberat autem cor et corpus ab immunditia peccati, virtutem ab immunditia fictionis, intellectum ab immunditia erroris, et opus ab immunditia negligentiae et omissionis. De primo horum dicitur, I ad Corinth. VI, 19 : An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo. Ac si dicat: Spiritus sanctus sanctificavit vel mundavit vos ab immunditia carnis sua sanctitate : et ideo iterum non estis inquinandi. De secundo, Sapient. VII, 22 : Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, hoc est, qui intellectum sanctificat ab immunditia erroris per inspiratam veritatem. De tertio simul et duobus praemissis dicitur, Sapient. I, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et sic mundat virtutem a fictione : et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et sic liberat intellectum ab errore. Et parum ante, V. 4, dicit : Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, hoc est, sapientiae spiritus, nec habitabit in corpore subdito peccatis, et sic mundat cor et corpus a peccato, antequam introeat in illa. De liberatione autem operis a negligentia omissionis dicitur, I ad Corinth. XII, 11, quia haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult. Spiritus enim sanctus omnia operatur, et nihil negligit.
Sic ergo credendum est in Spiritum sanctum.