Deinde suum bolum ponit Jacobus minor, dicens : Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem.
Respiciens autem ad hoc quod Spiritus sanctus datur et mittitur ad sanctificandam creaturam, quae sanctitas numquam fallit in Ecclesia, sed nonnumquam fallit in persona, dixit : Sauciam Ecclesiam. Et quia omnis articulus fundatur in divina et aeterna veritate, non super creatam veritatem, quia omnis creatura vana est et non habet solidam veritatem, ideo iste articulus sic resolvendus est ad proprium opus Spiritus sancti, hoc est, Credo in Spiritum sanctum, non tantum secundum se, sicut dicit praecedens articulus, sed etiam in eum credo secundum proprium opus ejus, quod est, quod sanctificat Ecclesiam, quam sanctitatem perfundit in sacramentis et virtutibus et donis quae dat ad sanctitatis perfectionem, et tandem in miraculis et donis gratis datis, sicut sapientia, scientia, fides, discretio spirituum, operatio sanitatum, et prophetia, et hujusmodi quae dat Spiritus ad sanctitatis Ecclesiae demonstrationem.
Hanc Ecclesiam dicit esse Catholicam, hoc est, universalem, duabus de causis, sicut diximus in ante habilis: quia scilicet principia ejus universaliter vera sunt, et quia per totum orbem universaliter dilatanda.
Quod autem dicit : Sanctorum communionem, non facit alium articulum, sed declarat eumdem : quia ad sanctitatis Ecclesiae perfectionem pertinet Sanctorum communio. Sicut enim in homine unus spiritus hominis, qui est in ipso, bona unius membri vehit ad profectum alterius, sicut ex cerebro sensum et motum, ex corde vitalem et pulsantem spiritum, et ex stomacho et hepate cibum et naturalem spiritum : ita Spiritus Christi in corpore mystico a capite Christo et aliis membris nobilibus, sicut Apostoli, et beata Virgo, et sancti martyres, et alii sancti excellentes sunt et fuerunt, vehit bona in omnia membra, et sic efficitur commune quod est uniuscujusque proprium, et sic sanctitas perficitur in Ecclesia : unde, Numer. XI, 17, cum communicare vellet Dominus bona Moysi aliis de populo, dixit : Et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi. Et hanc communionis san-
ctificationem ostendit Dominus, Joan. XX, 22, quando insufflavit in dicipulos, et dixit : Accipite Spiritum sanctum. Hoc etiam signatum est,IV Regum, II, 15, ubi spiritus Eliae requievit super Eliseum. Iste est ergo articulus quem sic intelligendum posuit Jacobus minor.