IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Dicit igitur :
" Attendite. "
Cum enim impleta sit justitia omnis, et inscripta visceribus, et in naturae modum incipit operari justa.
" Attendite, "
Hoc est, vosmetipsos ex toto tendite observando : quia superbia (quae est in appetitu laudis) non solum in malis operibus exercetur, ut fiant, sed etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant, ut dicit Augustinus in Regula. Psal.CI, 9 : Qui laudabant me, adversum me jurabunt, Attentione ergo opus est, ne perfecta justitia, cum de visceribus prodire incipit, mox in ortu suo per inanem laudem destruatur. Deuter.XXVII, 9 et 10 : Attende,^ et audi, Israel : hodie factus es populus Domini Dei tui : audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego praecipio tibi.
" Ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est. "
In ista prohibitione tria dicit: supponit enim duo, est prohibet tertium. Primum quod supponit, est quod justitiam suam secundum quod supponit, est quod coram hominibus faciendo exemplum ostendant : tertium prohibet, ne oculo beneplaciti videri ab hominibus appetant.
Dicit ergo :
" Ne justitiam vestram faciatis. "
Tria dicit : rectitudinem, rectitudinis voluntatem, et rectitudinis opus. Justitia enim dicit rectitudinem. Psal.XVIII, 9 I Justitiae Domini rectae, laetificantes corda. Isa.XXVI, 7 : Semita justi recta est, rectus callis justi. Haec justitia vestra est, quando de vestro habet : quod autem li- bere vestrum est, sola voluntas cordis est, quando ex dilectione fit justitia. Canticor. I, 3 : Recti diligunt te.
Sed contra hoc esse videtur, quod dicit Apostolus, ad Philip. iii, 9 : Et inveniar in illo, non habens meam justitiam quae ex lege est, sed illam quae ex fide est Christi Jesu.
Et dicendum, quod aliter dicitur recta mea justitia quae ex lege est, quam hic dicitur, justitiam vestram : quia legis justitia dicitur Pauli, sed quod ante conversionem considerabat in lege, tamquam salus esset in ea. Hic autem vult quod justitia Evangelii sit nostra per voluntatis liberae applicationem : quae tamen Christi est sicut auctoris et datoris. Ad Romam x, 3 : Ignorantes justitiam, Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Sic igitur justitia Dei (non legis) dicitur nostra, Isa. lviii, 8 : Anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te.
" Coram hominibus. "
Matth.v, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Luc. xii, 35 : Lucernae ardentes in manibus vestris.
" Ut videamini ab eis. "
Hoc est, ne faciatis hoc fine, ut videamini oculo beneplaciti, sed potius ut Deus videatur, et laudetur, qui mirabilis est in sanctis suis. Ad Galat.I, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Psal. LII, 6 : Confusi sunt qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos.
" Alioquin. "
Hic prohibitionis inductae inducit persuasionem : quia opus relatum ut ad fi- nem, ad laudem et ad placentiam hominum caret mercede apud Deum. Et hoc est :
" Alioquin, "
Id est, si aliter retuleritis opus,
" Mercedem non habebitis apud
Patrem vestrum qui in caelis est. "
Hoc est, in beatitudine : quia mercedem posuistis in linguis adulantium. Ad Romam IV, 2 : Habet gloriam, sed non apud Deum. Matth.VI, 2 et 3 et 16 :
Receperunt mercedem suam .
Et attende, quod notat tria : primo, mercedis perditionem, cum dicit : " Alioquin mercedem non habebitis, " Et ne aliquis credat, quod hoc sit ex ingratitudine Dei, cui non sit acceptum, dicit : " Apud Patrem vestrum, " qui pro affectu quem habet ad nos, libenter acceptaret, et remuneraret, si ad ipsum referretur. Sed ne adhuc credatur, quod ex mutabilitate passionum agitatus non acce. ptet, dicit tertio : " Qui in caelis est, " ubi nihil subjacet hujusmodi immutabilitati passionum. Numer.xxiii, 19: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur : nec ut filius hominis, ut mutetur, etc.
" Gom ergo facis eleemosynam. "
Hic incipit ponere de partibus justitiae satisfacientis, de commissis exterius bonis, et de spiritu, et de corpore. Et secundum haec tria, sunt tres partes istius partis, et ordinantur secundum quod magis laus de ipsis quaeri consuevit.
Circa primam partem dicit duc : primo enim excludit mali finis intentionem : et secundo, inducit qualiter fiat bono fine, ibi, v, 3 : Te autem faciente eleemosynam. "
In prima harum sunt tres differentiae :
in quarum prima eleemosynam innuit esse voluntariam : in secunda, malae intentionis ponit prohibitionem : in tertia, ut melius vitetur, adjungit prohibitionis persuasionem.
De prima harum dicit:
" Cum ergo facis eleemosynam. "
Tria dicit : innuit enim non semper fieri, cum dicit :
" Cum. "
Quasi dicat : Non semper poteris facere, quia facultates non suppetunt, nec semper adest voluntas. Marc. XIV, 7 : Semper pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere. II ad Corinth. viii, 13 : Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio. Tribulatio autem paupertatis fieret dantibus, si semper darent.
Secundo, eleemosynae innuit voluntatem in effectu, cum dicit :
" Facis, "
Quia non sufficit verbum, si adest facultas : sed oportet juxta facultates ostendere in opere. II ad Corinth. VIII, 11 : Nunc vero et facto perficite,ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Jacob. II, 15 et 16 : Si frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, dicat autem aliquis eae vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit, vobis scilicet ?
Tertio eleemosynae innuit causam et radicem, cum dicit:
" Eleemosynam. "
Dicitur enim ab AdminBookmark quod est mise-ricordia : quia ex misericordia debet procedere. I Joan. III, 17 : Qui habuerit, sub-
stantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo Dei manet in eo? Job, xxx, 25 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Hoc est communicare necessitatibus pauperum. Ad Roman.XII, 13 : Necessitatibus sanctorum communicantes.
Sed contra dicta objicitur, Tob. IV, 7 : Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ergo semper et omnibus est dandum. Lucae, VI, 30 : Omni petenti te, tribue.
Adhuc, habentes hujus mundi copias, Dei sunt aeconomi : ergo quoties venit filius Patris caelestis, toties dare debent, vel impietatis et crudelitatis vitio arguuntur.
Adhuc, praeceptum est ut dent: ergo non dantes, cum petitur, transgrediuntur.
Responsio. Non potest fieri, quod semper et omnibus detur, quia ultra necessitatem non suppetunt copiae facultatum : sed cor omnibus dandum est, et indignatio nulli est ostendenda. Et ideo non dicit Tobias, quod omnibus det, sed quod vultum non avertat indignanter ab aliquo. Et hoc est, quod Lucas dicit, quod omni petenti nos tribuamus, quando facultates non habemus.
Ad aliud dicendum, quod ita fidelis debet esse oeconomus, quod etiam sit prudens : imprudens autem est, si de remissione aliorum sibi tribulationem fecerit. Matth.XXIV, 45 : Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ?
Ad ultimum dicendum, quod praeceptum est affirmativum, et licet semper obliget, tamen non obligat ad semper faciendum, sed in tempore opportuno, hoc est, cum adest facultas ex copiis, et praesens est indigentia sine aliquo alio sublevamine petentis.
" Noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt. "
Ecce prohibitio. Et dicit quatuor : quorum primum est sonitus manifestati (alias, manifesti) operis : secundum, modus falsae et apparentis sanctitatis : tertium, locus oportunus humanae laudis: quartum, finis intentus humani favoris. Et haec patent in littera.
In primo notantur quatuor : quorum primum est modus prohibitionis, dicit :
" Noli. "
In verbo enim nolo, non vis, per totum condeclinium actus voluntatis manet affirmatus, et negatio refertur ad volitum.
Unde sensus est :
" Noli. "
Hoc est, velis non fieri. Ad Hebr. iii, 12 : Ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo.
Secundum est sonus manifestati (alias, manifesti) operis, qui notatur, cum dicit:
" Tuba. "
Quidquid enim ex intentione propalat opus ad laudem, tuba vocatur. Daniel. III, 5 : In hora qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae,... cadentes adorate statuam, etc. Psal. IX, 7 : Periit memoria eorum cum sonitu: sonus autem tubae ad communitatem pertinet.
Tertium est placentia talis soni : et hanc notat, cum dicit :
" Canere. "
Quia delectatur in tali sono, sicut in cantu musico. Amos, v, 5 : Sicut David putaverunt se habere vasa cantici. Job, XXI,12: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
Quartum est respectus ad hoc, sicut ad primum et praecipuum sui operis fractum : et hoc notat, cum dicit :
" Ante te. "
Si enim post se esset, quod videlicet tentaret, et non praecederet, humana haec esset tentatio : sed quando praecedit, diabolica est elatio. Osee, XII, 1 : Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum : tota die mendacium et vastitatem multiplicat. Ventum enim pascere est auras laudis per dona muneris provocare, et gloriam illam aestu humanae laudis sitire. Et sic multiplicantur adulantium mendacia, et vastantur bona in aeternum (si non esset laus humana) valitura. Isa. xxiii, 16 : Bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.
" Sicut hypocritae faciunt. "
" Ecce modus falsae et apparentis sanctitatis. Est enim hypocrita idem quod subresponsor, ut dicit Chrysostomus, quia personas extraneas allegantes responsa dabant reboantes in boatu : quia hypocrita fuit antiquitus dictus, qui in theatris sibi heroum circumligabant larvatas imagines, et sonabant per illas : et dum spiritus sonans ab ore loquentis repercutiebatur ad larvam, fiebat boatus magnus, propter quem boatum, ut dicit Boetius in libro de Duabus naturis et una persona Christi, " persona media " syllaba circumflecti debet, cum tamen " ex compositione mediam deberet ha-" bere correptam. " Idem autem est hypocrita in graeco, quod persona in latino, hoc modo dicta : et hoc modo translatum est vocabulum ad eos qui reboant ex auctoritate dignitatis, vel praelationis alicujus, quos personas appellamus. Horum ergo magnorum facies alligant, qui boatum laudis ab hominibus desiderant. Dicunt autem quidam, quod dicitur ab
AdminBookmark quod est.sub, et AdminBookmark quod est au-rum, vel conversione latet. Hoc tamen non videtur verum, sed potius ab AdminBookmark , quod est sub, et AdminBookmark quod est lama,
vel facies. Isa. xxxiii, 14 : Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor hypocritas. Job, xx, 5 : Gaudium hypocritae ad instar puncti. Sapient. 1, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum.
" In synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam."
Ecce loca laudi congruentia. Tangit autem duo : locum, in quo confluunt ad cultum Dei multitudines, et hae laudant apparentem sanctitatem, ibi, " In synagogis : " et locum ubi confluunt ad negotia propria, et hae laudant apparentem largitatem, ibi, " Et in vicis. " Matth. XXIII , 5 : Omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus.
Et attende, quod etiam si nullus intersit dationi, tamen dum haec intendunt, non nisi multitudines imaginantur, et corde vident: et ideo etiam quando soli sunt, coram multitudine et turbis faciunt hoc quod faciunt. Sapient. VI, 3 : Placetis vobis in turbis, "
" Ut honorificentur ab hominibus."
Ecce finis intentus, laus et honor. Honor enim, ut dicit Philosophus in I Ethicorum, est praemium virtutis, et hunc quaerunt fieri sibi, non tantum dari : et ideo dicit, honorificam. Honor fit, quando ex hoc facto in honoris gradu ponitur : quia ideo seminant pecuniam ut amplius crescat multiplicato fructu in gradu honoris quem assequi intendunt. Joan. v, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis ? II ad Corinth. xii, 1 : Si gloriari oportet (non expedit quidem), quae infirmitatis meae sunt gloriabor. I ad Timoth. I, 17 : Soli Deo honor et gloria.
" Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. "
Et ideo in futuro nihil recipient.
Hic enim inducit persuasionem, ut vitetur intentio laudis : qui enim intentione pietatis dat, habebit mercedem in aeternum durantem. Psal.CXI, 9, etIIad Corinth.IX, 9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in saeculum saeculi. Ad Hebr. x, 34 : Cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Hi autem receperunt, quod receptum perdiderunt : quia in ipsa receptione fugit aura laudantis. Aggaei, I, 6 : Qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum. Hoc notatur, Eccli. XXXI, 8 : Beatus dives... qui post aurum non abiit. Abit enim aurum in largitate munerum, et cum ipso abit, qui in dando quaerit auram favoris : sed permanet, qui sperat mercedem justitiae immortalis.
" Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. "
Hic tangit verum modum. faciendi eleemosynam.
Et dicit duo : eleemosynae videlicet perfectionem, et eleemosynae mercedem.
In perfectione eleemosynae sunt tria : opus, et spiritualitas quae est causa operis, et intentio : et haec omnia patent in littera.
De opere dicit :
" Te autem faciente eleemosynam. "
Et notantur tria : discretio facientis, perfectio facti, et compassio ejus cui fit. Discretio notatur, cum dicit :
" Te. "
Quasi dicat : Non alio quodam. Cum enim laude empta est, non facimus, sed vendimus : similiter cum instantia petentis extorta est, non facimus, sed cogimur. Sed non facimus, quando sola gratia facimus, et voluntarie : ideo etiam eleemosyna vocatur omnis gratia, quia gratis vult dari In causa, et in dato, et intentione. II ad Corinth.IX, 8 : Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum.
" Faciente. "
In hoc notatur perfectio eleemosynae.
Est autem ejus perfectio ex profusione et largitate muneris, et lenitate sermonis, et expeditione collationis, et discretione ejus, cui dandum est, pauperis. Et ab his quatuor operis istius resultat perfectio.
De profusione muneris, Proverb.ii, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei, in sinu scilicet pauperum. Non enim honorat qui non Deo dignum dat, nec de primitiis offert qui vilia dat. Unde Abel, Genes.IV, 4, obtulit de adipibus gregis sui. II ad Corinth.IX, 5 : Praepraeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse, sic quasi benedictionem, non tamquam avaritiam,
De levitate sermonis, Eccli. xviii, 16 : Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum.
De expeditione collationis, Proverb. III, 28 : Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere, cras dabo tibi : cum, statim possis dare.
De discretione ejus cui dandum est, Eccli. xii, 1 : Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. Ad Roman.XII, 1 : Rationabile sit obsequium vestrum.
" Eleemosynam. "
Hic tangitur compassio : quia non est dandum ei qui non habet indigentiam : quia misericordiam non impendit opportunam, qui. non attendit ejus, cui dat, miseriam. Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam : cum videris nudum, operi eum. Unde etiam semini appropriatur eleemosyna : nec umquam semen super semen seminatur, vel ager bis seminatur. Psal. cxxv, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Flebant ex compassione, seminabant eleemosynae collatione.
" Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. "
Ecce eleemosynae causa, sive spiritualitas. Si enim dextra est unde motus, sicut in praehabitis diximus, et sinistra defectus carnis, damnose sciret sinistra eleemosynam, quia retraheret ab ea. Unde consulenda est dextra de eleemosyna, quae secundum Apostolum, ad Roman. vii. 22, condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem, et est conscia et condelectata operi virtutis. Sinistra autem est id non bonum, quod habitat in carne nostra, quod incendit (alias, intendit) ad aestum et flammam vitiorum. Mich. vii, 5 : Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. Genes, xxii, 5 : Exspectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. Puer est spiritus qui ab homine assumendus est : servi sunt curae carnales, et asinus corpus, qui relinquendi sunt ad tempus, quia retrahunt a bono. Unde etiam famulis erat occultum Patriarchae sacrificium.
" Ut sit eleemosyna tua in abscondito, "
Ecce intentio. In abscondito enim debet esse quoad intentionem. Eccli.XXIX, 15 : Conclude eleemosynam in sinu pau-peris, et haec pro te exorabit ab omni malo.
" Et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. "
Ecce merces, per quam invitat ad occultum intentionis.
Et dicit tria : Dei affectum propter assimilationes, et Dei acceptabilitatem, et eleemosynae retributionem.
Affectum ex assimilatione tangit, cum dicit :
" Pater tuus, "
Quem imitaris, qui etiam sine jactantia dona confert plurima. Jacob.I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat : et ideo dicitur pater luminum, Ibidem, v. 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum : eaque mera liberalitate dat, et non ob gratiam favoris. Ad Ephes.IV, 8 : Dedit dona hominibus.
" Qui videt in abscondito. "
Ecce acceptabilitas. Non enim loquitur de simplicis notitiae visione : de qua dicit, Proverb. v, 21 : Respicit Dominus vias hominis, ei omnes gressus ejus considerat : sed de visione beneplaciti, quando cordis amorem indicat oculus,
Psal. XXXIII, 16 : Oculi Domini superjustos, et aures ejus in preces eorum. I Reg. XVI, 7 : Homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor.
" Reddet tibi. "
Ecce retributio. Isa. iii, 11 : Retributio manuum ejus fiet ei. Luc. XIV, 13 et 14 : Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et caecos : et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
Illud autem, quod dictum est supra, quod nesciat sinistra tua, etc, in libro qui inititulatur Canones Apostolici, aliter exponitur ab ipsis Apostolis. Dicunt enim, quod. dextra sunt qui erunt ad dextram in judicio, hoc est, boni Christiani : et sinistra sunt qui erunt ad sinistram, mali omnes, et maxime infideles : et hi non debent scire de factis, scilicet de eleemosyna bonorum Christianorum Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Joan. ii, 24 et 25 : Ipse Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
Sic ergo terminatum est de prima parte justitiae, quae est in distributione eorum quae commissa sunt nobis.
" Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae. "
Haec est secunda pars, quae est de parte justitiae, quae est oratio.
Et objicitur : Tullius enim qui determinat partes justitiae, non ista ponit inter partes, sed potius obedientiam, veritatem, severitatem, vindicationem, et religionem, et caeteras hujusmodi partes. Sed ad hoc dicendum, quod Tullius ponit partes formales justitiae, quae sunt specificantes modos debiti : quod reddit justitia hic autem partes materiales, in quibus justitia reddit unicuique quod suum est.
Sed tunc iterum quaeritur, quia materialis multiplicatio non pertinet ad artem, quia infinita est, neque de talibus potest fieri disciplina, sicut dicit Plato. Et ad hoc dicendum, quod non sunt materiales omnino partes istae, sed sunt genera eorum, in quibus, et de quibus justitia unicuique reddit quod suum est. Hoc enim (alias, autem) non potest facere nisi aut de interioribus pertinen- tibus ad nos, aut de exterioribus : et tunc erunt illa aut spiritus, aut corporis : et haec tria in littera exsequitur.
Tangens ergo rectam intentionem orationis duo dicit : intentionem videlicet in orando, et quid petendum, ibi, v. 9 : " Sic ergo vos orabitis. "
In prima harum adhuc duo docet : vitare videlicet malam intentionem, et cavere errorem, ibi,v. 7 : " Orantes autem nolite multum loqui, "
Docendo autem vitare malam intentionem duo tangit : vitationem scilicet malae intentionis, et qualiter orandum ut excludatur mala intentio, ibi, v. 6 : " Tu autem cum oraveris, etc. "
Adhuc, in priori duo facit: prohibitionem enim ponit malae intentionis, et persuasionem prohibitionis, ibi, " Amen dico vobis, receperunt, etc. "
Circa primum horum dicit quinque : quorum primum est perfectio orationis, circa quam excludenda est mala intentio : secundum est exclusio malae intentionis ex forma male intendentium : tertium est locus congruens male intendentibus : quartum est superba rigiditas sic orantium, quae intelligitur ex positione corporis : quintum est intentio humanae laudis.
De primo igitur dicit :
" Et cum oratis. "
" Oratio, ut dicit Damascenus, est pe-" titio decentium a Deo, et ascensus in-" tellectus in Deum. " Oratio enim dupliciter dicitur : aut enim est expositio et effusio petitionis, sive precum : aut est ea quae in oratione est invocatio divina. Et primo quidem modo, oratio est petitio decentium a Deo : et dicuntur decentia, quaecumque Deus dat, quae ad decorem regni perducunt. Infra, v. 33 : Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Invocatio autem orationis est potius secundum orationis virtutem, quando vocuturDeu s in nos : non enim tunc ad nos, ut dicit Dionysius, attrahimus Deum, sed potius exaltamus nos in Deum : et hoc est, quando intellectus ab exterioribus revocatur, et tota virtute interioribus convolutus, adhaerens Deo pietate et devotione in Deum elevatur, sicut dicit secunda diffinitio.
Augustinus autem considerans, quod oratio declarat affectum, et non intellectum, dicit quod " oratio est pius affectus " mentis in Deum directus. " Cum autem dicitur pius affectus, pietas notat tria : cultum, devotionem, et dulcedinem liquefacti cordis ex calore charitatis ad cultum Dei, in quo est. Affectus autem notat voluntatis affectionem (alias, affectivae) desiderium. Directio autem in Deum, rectitudinem intentionis, et ascensum cordis in Deum : haec est enim virtus orationis. Et sic dicitur, Luc. xviii, 1 : Quoniam oportet semper orare, et non deficere : haec enim orationis est perfectio.
Per hoc autem, quod dicit :
" Cum oratis, "
Notat, quod non semper orare tenemur.
Sed si objicitur, quod dicit Apostolus, I ad Thessal. v, 17 : Sine intermissione orate. Dicendum, quod sine intermissione orat, qui contrarium orationi nihil interponit. Hoc autem peccatum. est mortale. Act. l, 14 : Erant perseverantes unanimiter in oratione. Ad Coloss.IV, 2 : Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione," Non eritis sicut hypocritae. "
Quid sit hypocrita, dictum est in praehabitis : et excludit formam falsam vanae orationis. Job, viii, 13 et 14 : Spes hypocritae peribit, et sicut tela aranearum fiducia ejus. Isa.IX, 17 : Omnis hypocrita est et nequam, ''etc.
" Qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. "
Locum tangit simulationi congruum ex duobus : ex cultu, et ex similitudine occultationis. Ad synagogas enim multi causa cultus Dei conveniunt, qui opera divina laudant : et ibi ostendit se hypocrita. Platea autem dicitur a graeco AdminBookmark , quod est latum, : et sunt latae stratae angulariter se intersecantes, ubi e diversis viis plurimorum est transitus : et angulus quidem ex hoc quod in puncto terminat lineas, et adstringit, praetendit apparens occultum : ex. hoc autem quod est superficiei plante inter lineas, patulum transeuntibus praebet adspectum, habet locum observatum. " Ut videantur " quidem ad laudem orationis, et videantur velle non videri ad laudem etiam falsae intentionis. Job, xxxvi, 13 : Simulatores et callidi provocant iram Dei, Matth., xxiii, 27 : Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Ossa mortuorum sunt virtutes apparentes, quae intus foetent in conscientia.
" Stantes orare. "
Ecce superba rigiditas sic orantium, qui humiliari nolunt. Job, xv, 26 : Cucurrit adversus eum, scilicet Deum, extento collo, et pingui cervice armatus est. Luc. xviii, 11 et 12 : Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri : velut etiam hic publicanus. Jejuno bis in sabbato, etc. Orans enim genua flectit, vel totum se prosternit in humilitate coram Deo, III Reg. viii, 54, Salomon cum oraret, utrumque genu in terram fixerat. Exod. IV, 31, Hebraei adoraverunt proni in ter- ram. II Paralip. in oratione Manassae, sub finem : Flecto genua cordis mei, precans a te bonitatem. Peccavi, Domine, etc.
" Ut videantur ab hominibus. "
Ecce intentio humanae laudis.
Attende autem, quod est duplex visio, rei scilicet et videntis. Visio rei est, quae a re causatur : et illa non est peccatum in bono opere, sed potius est aedificationis exemplum. Alia est visio videntis hominis, et haec est quam deceptus habet homo de eo quod apparet, et non est : et haec est quam desiderant hypocritae. Job, xv, 34 : Congregatio hypocritae sterilis. Joan. XII, 43 : Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
" Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. "
Persuasio est praecedentium. Et tangit duo : confirmationem, cum dicit :
" Amen dico vobis. "
Proverb.XII, 19 : Labium veritatis firmum erit in perpetuum.
" Receperunt mercedem suam. "
Mercedem quidem operis receperunt, quoniam perdiderunt, sed mercedem peccati recipiunt In suppliciis aeternis. Ea enim merces operis quae est In verbis, perditur, quando recipitur in laude verborum : quia, ut dicit Horatius,
Et semel emissum volat irrevocabile verbum.
Sicut dicit Aristoteles : " Quod semel " dictum est, amplius resumi non potest: " non enim habet aliquam in suis parti-" bus permanentiam, sicut aliae quanti-" tates. " Ad RomamI, 27 : Mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes.
" Tu autem cum oraveris. "
Hic dicit qualiter orandum, ut excludatur mala intentio.
Et dicit duo : qualiter orandum bona intentione, et qualiter cavendus est error gentium, ibi, v. 7 : Orantes autem nolite multa loqui. "
In primo sunt duo paragraphi: in quorum primo ponit ea quae faciunt ad bonam intentionem : et in secundo, huic orationi conjungit mercedem.
In primo horum sunt quatuor : quorum primum est orationis perfectio in opere : secundum est id quod facit ad orationis occultum : tertium, quod dirigit orationem in Deum : quartum, quod dat rectam orationi intentionem.
De primo horum dicit :
" Tu autem cum oraveris. "
Quasi dicat : " Tu, " qui non carnem, non aulam sequeris, " cum oraveris, " vere in spiritu. Joan. IV, 23 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. I ad Corinth.XIV, 15 : Orabo spiritu, orabo ei mente : psallam spiritu, psallam et mente. I ad Timoth, II, 8 : Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus, sine ira et disceptatione.
" Intra In cubiculum tuum, et clau- so ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. "
Tangit orationis secretum. Et tangit duo : locum secreti, et custodiam.
" Intra in cubiculum tuum. "
Locum tangit per cubile, ubi in secreto mentis cum Deo cubandum est. Cantic.III, 4 : Introducam illum in cu-biculum genitricis meae, hoc est, sapientiae. Sapient.ti VIII, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa.
" Et clauso ostio. "
Ecce tutela secretorum cordium. Sicut autem cubiculum est secretum cordis et spiritus, ita clausura ostii est firmatio sensuum ab ingressu phantasmatum. Licet enim sensus particulares quinque sint, tamen sensus communis, qui in corde est, unus est : et ille componendo phantasias sensibilium turbat cordis secretum : et istae phantasiae sunt aves, quae descendebant super sacrificium Abrahae, quas abegit . Et sunt muscae morientes, quae perdunt suavitatem unguenti . Ab his ergo ostium cordis firmandum est, et intra cubiculum manendum. Et hoc significatum est, Judith, VIII, 5, ubi dicitur, quod in superioribus domus suae, longe a strepitu sensuum in altitudinem spiritus, fecerat sibi secretum cubiculum, et ibi morabatur mente cum puellis doni (alias, domus) sapientiae et intellectus, contemplationi et orationi dedita. Isa. XXVI, 20 : Vade, popule meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec. pertranseat indignatio , scilicet mea. Indignatio enim transit, ut non nisi serenum se exhibeat, cum orat (alias, oratur) in cubili.
" Ora Patrem tuum. "
Ecce directio orationis ad Patrem. Ad neminem enim alium dirigendus est pius orat ionis affectus. Apocal.VIII, 4 : Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo. Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, etc. Cantic.III,6 : Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris ?
" In abscondito. "
Ecce finis bonae intentionis, quae ab omnibus abscondita soli Deo se repraesentat. I Reg. I, 13 : Anna loquebatur ad Deum in corde suo, et vox penitus non audiebatur. Psal. XXXIV , 13 : Oratio mea in sinu meo convertetur. II Reg. VII, 27 : Invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac. Tob. xii, 12 : Quando orabas cum lacrymis, ego obtuli orationem tuam Domino. Tob. III, 10 et 11 : Sara perrexit in superius cubiculum domus suae, et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit, sed in oratione persistens, cum lacrymis deprecabatur Deum.
" Et Pater tuus. "
Ecce persuasio dictorum ex mercede. Et dicit tria : affectum remuneratoris, cum dicit :
" Pater tuus. "
Luc. XI, 13 : Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se. Acceptabilitatem orationis, cum dicit :
" Qui videt in abscondito, "
Ubi exclusa est turbans et inquieta multitudo. Et ideo dicitur, Genes. xxii, 14 : In monte Dominus videbit, ubi solus fuit Abraham cum puero suo (alias, in Spiritu sancto). Exod. xxxiii, 21 et 2.2 : Est locus apud me, et stabis super petram. Cumque transierit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et protegam dextera mea. Locus apud Dominum solidus est veritatis spiritus, in quo oportet orare : foramen autem est secretum intentionis, qua soli Deo intenditur : et qui ibi stat " in abscondito, " dextra divinae virtutis protegitur ab hominum turbationibus. Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominum. Proteges eos in taber-naculo tuo, a contradictione linguarum. III Reg. XIX, 11 et 12 : Egredere, et sia in monte coram Domino, et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum : non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio : non in commotione Dominus. Et post commotionem ignis : non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aurae tenuis. Spiritus est ventus mundanae ambitionis : commotio, tumultus mundanae turbationis : ignis, ardor concupiscentiae carnalis, et in nullo illorum est Dominus. Sibilus autem est sancti Spiritus susurrum, et ibi est Dominus. Et hoc videt Elias in spelunca super montem Dei in abscondito, ubi visus est a Domino.
" Reddet tibi, "
In futuro. II ad. Timoth. i, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potensest depositum meum servare in illum diem. Et, II ad Timoth.IV, 8 : Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex.
" Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnici : putant enim quod.
in multiloquio suo exaudiantur.
Nolite ergo assimilari eis. Scit enim Pater vester quid opus vobis sit, antequam petatis eum, "
Hic ab orando excludit modum erroris ethnicorum.
Et dicit tria : quorum primum est quod non in multiloquio confidamus : secundum, quod in errore illo ethnicis non similes simus : tertium, propter quid.
Circa primum dicit tria : prohibitionem, exemplum, rationem erroris.
Prohibitionem ponit, cum dicit :
" Orantes autem nolite multum loqui. "
Aliud est multum orare, et assidue, et diu : et aliud est in oratione multum loqui. Multum enim loqui est ad loquendi modos mulcentes et persuadentes se per colores rhetoricos ostendere : ut Deo tamquam homini, qui ignorans (ad quaelibet induci possit) persuadeatur. I ad Corinth.II, 4 : Non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. Proverb. x, 19 : In multiloquio non deerit peccatum: qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. Gentiles enim habebant deos, quos secundum Epicurum putabant humana pati, et hominibus esse similes, et illis putabant multis allegationibus persuaderi. III Reg. xviii, 27 : Illudebat illis, scilicet sacerdotibus Baal, Elias, dicens : Clamate voce majore : deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur.
Et hoc est, quod pro exemplo subjungit :
" Sicut ethnici, "
Supple, faciunt. Omnes enim dii gentium daemonia . Ethnici enim sunt gentiles. I ad Corinth.x, 20 : Quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Hos enim dicebant humana pati in. ira, in coitu, in deceptione judiciorum, et hujusmodi.