Simon autem Cananaeus, qui zelotes interpretatur, eo quod de Cana Galilaeae fuisse dicitur, quae zelus interpretatur, post Jacobum fratrem suum carnalem posuit bolum : detulit enim fratri primatum, eo quod Jacobus ille episcopus erat Jerosolymorum. Dixit igitur : Remissionem peccatorum. Hoc autem dixit respiciens , ad sanctum opus Spiritus sancti. Et est sensus : Credo in Spiritum sanctum, qui Iacit remissionem peccatorum : quia sicut diximus, omnis articulus habet substratam sibi divinam veritatem, vel in essentia divina, vel in personis, vel in propriis personarum operationibus, vel passionibus. Non enim fit remissio peccatorum, nisi in Spiritu sancto : quod ostenditur, Joan. XX, 22 et 23, ubi dicitur : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Et sic omnis baptismus qui est peccati ablutio, dicitur fieri in Spiritu sancto. Act. I, 5 : Vos baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies.