IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
Et hoc est, quod sequitur :
" Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. "
Proverb. xiii, 3 : Qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Proverb. xv, 4 : Lingua quae immoderata est, conteret spiritum. Proverb. xxv, 28 : Sicut urbs patens et absque murorumambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Unde isti quaerebant esse genus praeternecessariarum orationum, sive ad decorem lepidae orationis, sive ad explanationem, sive ad probationem propositi, sive etiam ad persuasionem inductarum.
" Nolite ergo assimilari eis, "
Ut sic in multiloquio confidatis. Eccli.
IX, 25 : Terribilis in civitate sua homo linguosus, et temerarius in verbo suo odibilis erit. Psal.CXXXIX, 12 : Vir linguosus non dirigetur in terra.
Hujus autem in ultimo paragrapho subjungit causam, dicens :
" Scit enim Pater vester, etc. "
Et dicit tria : praescientiam certam, affectum persuasione non indigentem, et praeparationem exauditionis ante orationem.
Dicit ergo :
" Scit enim. "
Ad Hebr. IV, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
" Pater vester. "
Ecce secundum. Patri enim sufficit affectus, et non indiget persuasione. Unde, Luc. xv, 20, antequam loqueretur filius prodigus, pater cucurrit obviam ei, etc.
" Quid opus sit vobis. "
Ad Roman.VIII, 26 : Quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, hoc est, docet nos postulare : propterea non exaudivit Paulum orantem, ut discederet ab eo stimulus carnis suae, quia non expediebat ei .
" Antequam petatis eum. "
Psal. x secundum Hebraeos, 17: Praeparationem cordis eorum audiuit auris tua.
Sed tunc quaeritur, quare rogamus eum ? Respondeo cum Gregorio : " Quia " sic praescit, ut hoc non fiat nisi per " orationes Sanctorum. " Et hoc modo quoad appositionem effectus, praedestinatio juvatur orationibus Sanctorum, Hujus etiam alia causa est in Glossa : Quia oratores esse volumus, non narratores : et orando affectum nostrum coram Deo sibi servientes exercemus. Sed multiloquium prohibens, longas orationes non prohibuit, quae diu, et saepe, et multum affectum pium coram eo effundant, et offerant in laudem suam. Psal. xlix, 23 : Sacrificium laudis honorificabit me : et illic iter quo ostendam illi salutare Dei, Jacob. v, 16 : Multum valet deprecatio justi assidua. Luc. VI, 12 : Jesus erat pernoctans in oratione Dei. Luc. XXII, 43 : Factus in agonia, prolixius orabat.
Hoc est ergo quod dicit :
" Sic ergo vos orabitis, etc. "
Hic incipit pars illa, in qua docet qualiter et quid orandum sit.
Et tangit duo : generalem videlicet modum, et numerum, et ordinem petibilium.
Generalis modus tangitur, cum dicitur:
" Sic ergo vos orabitis. "
Et innuit quatuor : modum omnium orationum, dispositionem orantium, exclusionem modorum orationi contrariorum, et conditionem precum.
Modus importatur, cum dicitur :
" Sic. "
Quia, sicut dicit Glossa: Licet non eisdem verbis quae hic dicuntur semper oremus in orationibus personalibus, vel ecclesiasticis, tamen sic oramus : quia sensum contentum in istis et modum orantes retinemus, et observamus. Et ideo dicitur, Jacob. v, 17, et III Reg. XVII, 1, quod Elias oravit, ut non plueret super terram annos tres et menses sex : et tamen sic oravit, quia sensum hujus orationis non excessit, quia per hoc regnum et potestas Dei apparuit. Sic etiam, Genes. xxv, 21 : Deprecatus est Isaac pro uxore sua, eo quod esset sterilis : et tamen sic oravit, quia per illam orationem praedestinantis Dei. sicut in caelo dispositum fuit, voluntas in terra facta fuit. Et sic est in aliis fidelium orationibus.
" Vos, "
Qui discipuli estis, et idonei ad. exauditionem : quia, Joan. IX, 31 : Scimus quia peccatores Deus non audit: si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. II Machab.IX, 13 : Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Et talibus dicitur, Isa. I, 15 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Amos, v, 23: Aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyrae tuae non audiam.
Per rationalem autem conjunctionem concludentem ex praemissiis, cum di-
" Ergo, "
Excludit modum orationi contrarium. Jerem. xii, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Isa. XXIX, 13 :
Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me. Cum dicit:
" Orabitis, "
Conditiones notat precum. Non enim dicitur hic oratio oris ratio, sive narratio, sed potius oratio est petitio supplex et deprecativa pro bonis impetrandis et amovendis malis. Ad Philip.IV, 6 : In omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. I ad Timoth.II,1 : Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus.
Sunt autem obsecrationes illae preces, quae fiunt cum adjuratione per aliquod sacrum, sicut cum dicimus : " Per nativitatem tuam, adjuva nos. " Orationes autem sunt praecipue pietatis affectus in communi pro quocumque impetrando. Postulationes autem, quae fiunt quasi ex debito divinae promissionis, vel largitatis : licet hoc non sit debitum obligationis, sed congruitatis. Petitiones autem nominatim et expresse pro aliquo quod desideratur. His additur deprecatio, quam ponit Esther, XIII, 17 : Exaudi deprecationem meam : et illa est pro amovendis malis. Gratiarum autem actio est de acceptis beneficiis.
" Pater noster. "
Hic ponitur numerus et ordo petibilium : et habet partes duas.
In priori enim captando benevolentiam praemittit ad quem oratio dirigitur : in secunda, petitiones ponuntur, ibi, " Sanctificetur nomen tuum. "
Adhuc autem in priori tria dicuntur, quae dirigunt orantem, scilicet quis orandus, respectus orantis ad eum qui rogandus est, et in quae petita dirigatur intentio petentis. Quis orandus, quia, " Pater. " Per hoc autem, quod dicitur
" noster, " respectus est orantis ad Patrem. Petitio autem omnis dirigitur ad Deum, " Qui es in caelis. " Cum autem dicimus :
" Pater. "
Actus patris sunt sex, quibus sibi facit filium : et tres, quibus perficit ipsum. Primo enim generationis dat semen, secundo trahit per illud, tertio distinguit tractum, quarto format distinctum, quinto vivificat formatum,sexto confortat et educit vivificatum. Ex his facit filios, factos autem nutrit secundum indigentiam substantiae, enutritos educat secundum formam disciplinae, educatos in disciplina facit haeredes secundum formam suae magnificentiae. Et primum quidem horum facit Pater Deus per gratiam, quae est similitudo suae bonitatis : secundum autem, per amorem suae charitatis : tertium, per lumen suae cognitionis : quartum, per imitationem suae imaginis : quintum, per spiritum suae adoptionis : sextum autem, per confortationem suae virtutis : septimum, per nutrimentum edulii caelestis : octavum, per eruditionem castigationis : et ultimum, per possessionem et participationem dulcissimae beatitudinis suae.
Per primum igitur accipimus potestatem et generationem, ut filii Dei, Deo generante, (alias, generati) efficiamur. Joan. I, 12 : Quotquot autem receperunt eum, supple, per gratiam, dedit eis potestatem filios Dei fieri : et sequitur, v. 13 : His qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Isa. lxvi, 9 : Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero ? ait Dominus Deus tuus. Psal.CIX, 3 : In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Uterus est foecunda deitas, semen hujus generationis semper emittens : splendor sanctitatis est fulgens gratia, quae similitudo est, et virtutem habet bonitatis suae : sicut semen naturae simi- litudo est et virtus bonae naturae patris naturalis.
Per secundum autem trahit, quod fit per amorem suae charitatis. Osee, XI, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Jerem.XXXI, 3 : In charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te, miserans. Ideo dicit Filius : Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum . Sic Verbum Dei fit caro quasi trahendo incarnans se, et spiritualiter habitavit in nobis . Joan. XII, 32 : Omnia traham ad meipsum. Cantic. i, 3 : Trahe me, post te curemus, etc.
Tertium autem (quod fit per lumen suae cognitionis) significatur,Job, xxxviii, 24 : Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram ? Distinctio enim fit spargendo et dividendo. I ad Corinth.XII, 11 : Dividens singulis prout vult. Sapient.XI, 21 : Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. Quibusdam enim dat coercere passiones innatas, aliis autem sustinere illatas, et aliis ordinare agenda, et aliis distribuere recepta. Psal.IV, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.
De quarto autem (quod fit per imitationem suae imaginis) dicitur, Genes. I, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. I ad Corinth.xv, 49 : Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. Ezechiel. xxviii, 12 et 13 : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Cantic .VIII, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. I Joan. iii, 2 : Cum apparuerit, similes ei erimus.
De quinto (quod fit per spiritum suae adoptionis) dicitur, ad Galat.IV, 6 : Quoniam estis filii, Dei scilicet, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. Et, ad Romam
VIII, 15 : Non enim accepistis spiritum, servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). Ezechiel.XXXVII, 9 : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Psal.CIII, 30 : Emittes spiritum tuum, et creabuntur : et renovabis faciem terrae. Genes.II, 7 : Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Isa. lvii, 16 : Spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.
De sexto autem (quod fit per confortationem suae virtutis) dicit, Luc.XXIV, 49 : Sedete in civitate , quoadusque induamini virtute ex alto. Ad Ephes. III, 16 : Det vobis Deus secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem. Isa. xl, 29 : Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem ei robur multiplicat.
In his ergo Pater caelestis magis proprie nos complet per gratiam, quam compleat nos pater terrenus per naturam. Et ideo paternitas naturalis, et paternitas spiritualis qua Angeli patres dicuntur eorum quos paterno affectu diligunt, sunt resultationes et imitationes quaedam paternitatis divinae. Unde dicitur, ad Ephes.III, 14 et 15 : Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur. Et sicut videmus in naturis, quod in semine est virtus patris, quae per totam materiam filii diffunditur spiritualiter, et sic complet ipsam, et deducit ad esse humanum : ita in semine gratiae (quod virtutem habet Dei Patris, et est similitudo nobilissima suae bonitatis, cum qua et ipse habitat in filiis) spiritualiter diffunditur in Dei natis, et deducit complendo ad esse divinum. Propter quod dicitur, Psal. lxxxi, 6 : Ego dixi : Dii estis, ei filii Excelsi omnes. Et ideo utrumque semen tam corporalis patris quam spiritualis fermento comparatur : quia calor fermenti vaporabiliter diffundit fermentum per totam pastam, et sic fermentatur tota, et in omnibus panibus virtus fermenti invenitur per spiritualem evaporationem, et in nullo invenitur per molem quantitatis : ita etiam semen corporeum carnalis patris vaporabiliter in totum corpus, et omnia membra nati diffunditur, et nusquam per quantitatem molis invenitur. Et sic infunditur (alias, diffunditur) in nobis vapor virtutis divinae, gratiae scilicet, et undique spiritualiter nos complet et format. Ad Roman. v, 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Matth.XIII, 13 : Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae salis tribus, donec fermentatum est totum, Regnum caelorum hic vocatur gratia regnum conferens : sata tria sunt tria quae sunt in anima nobili, vis scilicet intellectiva veritatis, vis divina capax divinae participationis, vis animativa vitam operans : mulier autem est sapientia aeterna : absconsio autem est immistio gratiae in haec tria : et fermentatum est totum, quando totus intellectus levatur in verum primum, tota vis divina levatur in Dei conceptum, et tota vis animae impletur vita virtutis et gratiae.
De septimo (quod fit per nutrimentum edulii caelestis in verbo et sacramento, in quibus pascuntur parvuli et fortes) dicitur, I Petr. ii, 2 : Sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Deuter. XIII, 3 : Non in solo pane vivit homo, etc. Genes. xlviii, 15 : Deus qui pascit me ab adolescentia mea. Psal. liv, 23 : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Genes. xlv, 11, mandat Joseph patri suo Jacob ut veniat ad se in terra Gessen, et addit : Ibique te pascam : sic Salvator mundi vocat omnes.
De octavo (quod fit per eruditionem
difficilem castigationis) dicitur, ad Hebr. XII, 7 et 8 : Quis filius, quem non corripit pater ? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis. Proverb. III,11 et 12 : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias : nec deficias cum ab eo corriperis : quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Apocal. iii, 19 : Ego quos amo, arguo et castigo.
De nono (quod fit per possessionem et collationem ditissimae beatitudinis) dicitur, Psal. xv., 6 : Funes ceciderunt mihi in praeclaris : etenim haereditas mea praeclara est mihi. Numer. xviii, 20 : Dixit Dominus ad Aaron :... Ego pars et haereditas tua in medio filiorum Israel. Genes. XXI, 2 : Peperit Sara, uxor domini mei, filium domino meo in senectute sua : dedit ei omnia quae habuerat. Sara, princeps interpretata, Ecclesia est : Filius aeterni gaudii, flos et haeres, ille est quem ex gratia per Ecclesiam Deus Pater generat : in senectute novissimorum temporum : cui etiam omnia in haereditate dat quaecumque umquam habuerat, quia se dando, omnia donat quae sua sunt. Ad Hebr. XI, 16 : Non confunditur Deus vocari Deus eorum. Thren. iii, 24 : Pars mea Dominus, dixit anima mea : propterea exspectabo eum.
Haec igitur sunt, quae sunt actus paterni indicia, in his quos Pater summus generat per gratiam.
Iterum autem adhuc, si attendanturea quae conveniunt Patri, in quantum genuit nos, inveniuntur esse tria : notitia Patris, unio ejus ad natum, et haec duo consequens affectus Patris in filium. Notitia quidem in sua imagine et similitudine, quae est filius : unio in naturae consanguinitate : affectus in vinculo, sive nexu cordis ad id quod suum esse videt in. filio. Sic enim etiam homo pater noscitur a nato, per hoc quod hic est ejus similitudo : quia semen imprimit in natum similitudinem patris, et notamen (alias, notitiam) patris facit in eo : pro- pter quod etiam filius dicitur nomen patris, si naturae nomen accipiatur. Et ideo etiam puer in principiis locutionis suae nominat patrem, antequam multa alia sciat nominare : quia similitudo naturalis patris afficit eum ad nominandum. Secundum autem ostenditur, quod natus delectatur esse in sinu patris, et abhorret sinum aliorum virorum. Tertium autem quod ex his causatur, est fervens et constans affectus circa natum : quia licet in matre sit fervens affectus circa natum, tamen in muliere vix invenitur constans affectus, qui natum nullo modo metu, vel amore lucri alicujus derelinquat.
De primo dicitur, I Petr. I, 23 : Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi. Jacob. I, 18 : Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus : in hoc enim nobis suae naturae impressit notam, et per consequens notitiam, quia omne quod cognoscitur, nota sua et notitia quam in anima facit, cognoscitur. Hac enim de causa dicit, Joan. x, 14 : Cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. Exod. xxxiii, 17 : Teipsum novi ex nomine. Quod (alias, quia) notamen noscit, quod ipse impressit, et cognoscitur ex illo. Jerem. XXXI, 34 : Omnes cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum.
De secundo, quod est affinitas naturae, qua pater de suo habet in filio : et ideo sine gradu conjungitur pater filio, et proximior est pater filio quam filius patri : quoniam pater de suo habet in filio, et filius de suo nihil habet in patre. Act. XVII, 28 : Ipsius et genus sumus. II Petr, I, 4 : Maxima ei pretiosa, nobis promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem. I Joan. III, 9 : Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet : et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est : hoc est dicere : Per naturam Dei generantis quam habet in se, habet potestatem peccandi (alias, non peccandi), et non peccabit, nisi degenerans naturam abjiciat : quoniam generatio quae est est a natura Dei in ipso, quantum est de ipsa, conservat semper eum.
De constantia autem affectus dicitur, Isa. xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Ideo tangitur dolore cordis intrinsecus., quando exorbitant filii. Jerem. XXXI, 20 : Conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus.
Ex his autem tribus causantur tria in nobis, quae fiduciam dant impetrandi ex ipso nomine Patris. Ex notitia enim causatur fides, quae ad Patrem aperit oculos : ex. conjunctione charitas, quae in Patrem figit oculos : ex affectu quem ad nos habet, spes, quae ad alta petenda erigit oculos : non enim sumus contenti parvis, sperantes in affectu Patris, Quia sicut dicit Glossa : " Nec (alias, ni-" hil) negabit, qui jam quod pater est, " donavit. " Fides ostendit veritatem, charitas stringit bonitatem, et spes Patris attendit largitatem. Nec potest esse petitionis repulsa, ubi tot occurrunt pii Patris pietatis et benevolentiae indicia. De primo dicitur, Sapient. XVI, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam equam in filios habes, ostendebat. De secundo, Cantic. ii, 6 : Dextera illius amplexabitur me. De tertio, ad Roman. VIII, 32 : Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ?
Adhuc,
" Pater "
Dicit, non Dominus, non Deus, non. Magister, ut videtur quaedam Glossa tangere. Quoniam si diceret : Domine, qui es in caelis, non haberemus fiduciam nisi ad parva quae pertinent ad servos. Joan. xv, 15 : Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus.Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis Amicitia enim illa est maxima, quam naturalis conjunctio deitatis efficit, Joan. iii, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.
Magister autem dicit etiam nomen timoris et auctoritatis, et deterret (alias, deterreret) a petendo. Et ideo utrumque istorum nominum habuit quidem Christus, sed neutrum exhibuit in actu. Joan. XIII, 13 : Vos vocatis me : Magister, et Domine, etc.
Deus autem non dixit, quia Deus est nomen cuncta videntis, et erubesceremus petere, si Deum praemitteremus in petitione. I Reg. XVI, 7 : Deus intuetur cor. Eccli. XXIII, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem circumspicientes (alias, in) omnes vias hominum. Unde AdminBookmark graecum, quod latine sonat Deus, dicitur a AdminBookmark quod est video vides : eo quod dicit Apostolus ad Hebr. IV, 13: Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus.
His ergo de causis dicitur :
" Pater. "
Nec potest non esse dulcis et familiaris oratio, quae a familiarissimo incipit. Propter hoc in praecedentibus dicitur esse nobiscum, et videre nos in. abscondito, quia et familiaris est et dulcis : quia aliter ad ipsum non haberemus accessum. Et ideo Unigenitus, cujus spiritu adoptamur, dicitur esse in sinu patris .
" Noster. "
Istud est secundum, in quo notatur respectus orantis ad eum qui exoratur.
Ante litterae expositionem quatuor occurrunt inquirenda : quorum primum est, quid supponit nomen patris, quando dicitur, " Pat?r noster ? " Secundo autem quaeritur, quare non ita bene dicimus, Filius noster, vel Spiritus sanctus, vel Spiritus sancte noster, sicut dicimus, Pater noster : cum communia sunt beneficia Trinitatis? Tertium est, utrum in modo et in significato per pronomen, associatur nobis in paternitate Filius, ut dicimus, quod communis Pater sit nobis et Christo ? Quartum est, quare non ponimus aliquas proprietates, ut diceremus : Pater misericordiarum, vel Pater large, vel magnifice, sed simpliciter dicimus : Pater noster ?
Ad primum autem horum dicendum, quod nomen Patris supponit pro tota Trinitate, eo quod opera creationis et recreationis sunt communia : et ideo cum notet effectum dilationis gratiae in nobis, et hic effectus communis sit, oportet quod nomen Patris pro tota simul supponat Trinitate. Quia tamen generatio filiorum per adoptionem imitatur generationem per naturam, ideo appropriatur Patri, quod tamen simul convenit Trinitati. Jsa. lxiv, 8 : Nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Ad Hebr. I, 5 : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium.
Ad aliud dicendum, quod omnibus divinis non potest alicui adjungi meus, vel noster, nisi quod ipso nomine importat respectum ad nos per effectum quem ponit, et efficit in nobis : Filius autem ipso nomine non dicit repectum nisi ad Patrem, et non ad nos, quia filius non dicit respectum nisi ad eum a quo procedit per generationem : a nobis autem non procedit per generationem: et ideo non potest dici, Fili noster, sicut bene dicitur, Pater noster.
Sed contra hanc solutionem videtur esse quod dicitur, Matth. xii, 50 : Quicumque fecerit voluntatem Patris meiqui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. Si ergo matres suae sumus, tunc vere dicere possumus : Fili noster. Ad hoc dicendum, quod licet matres metaphorice Christi dicamur, quia Christus formatur in nobis, sicut dicit Apostolus, ad Galat. IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: tamen quia haec formatio non dat esse Christo, sed potius nobis, ideo propter hanc formationem Christus non dicitur filius noster. Aliud est enim informari Christum in nobis, sicut aliud est figurare sigillum in cera : Christus enim non figuratur per nos, quia in se a Patre figuram habet, ad Hebr. I, 3 : Cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus : sed figuratur in nobis sicut sigillum in cera, quando nos figurat ad conformitatem suam. Ad Roman. VIII, 29 et 30 : Quos praescivit,et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, hos et vocavit, etc. Sicut etiam sigillum non est effectus, vel, ut ita dicam, filius cerae, sed pollus e converso, cera figurata est quasi filius sigilli: et ideo in tali formatione Filius potius est Pater noster quam filius : nec nomen matris habemus proprie, sed translative, ratione ejus quod talis formatio fit in nobis.
Similiter autem licet Spiritus sanctus sit persona, per quem (alias, quam), sicut dicit Augustinus, dona gratiarum distribuuntur, tamen ipso nomine non importat nisi respectum processionis passivae : et ideo non ad nos sub hoc nomine, sed ad Patrem et Filium secundum quod principium spirandi sunt, refertur. Et ideo dicitur Spiritus sanctus Patris et Filii spirantium spiritum, et non Spiritus sanctus. Cum autem absolute dicitur spiritus, tunc essentialiter dicitur, et tunc dicitur noster spiritus, et Moysi spiritus: quia tunc non ponit respectum nisi ad effectum suae spirationis in nobis. Sed tamen non convenienter tunc in oratione diceremus : Spiritus noster, qui es in cae-
lis : quia tunc Spiritus dicitur spirans in nobis opus virtutis et gratiae, et non dicit nomine suo curam et regnum divinum, quod habetur de (alias, in) nobis: nec dicitur formans secundum primam rationem formantis, sed potius dicit id quod a primo formante nos in esse spirituali nobis immissum est, sicut pro quo conjuncto nobis formemur et vivificemur. Ad Romam VIII, 11: Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Ad hoc ergo redit solutio, quod quia Spiritus dicit illud quod mittitur nobis ad formam et vitam sanctitatis, dicit Spiritus potius id quod petitur,quam a quo petitur. Pater autem cum a nullo sit, non mittitur, sed dicit principium totius divinitatis : et ideo potius a Deo petitur sub nomine Patris quam sub nomine Spiritus. Sic ergo dicitur: Pater noster, et non Spiritus noster.
Ad id quod quaeritur, utrum communis Pater nobis et Filio consignificetur in pronomine noster? Dicendum, quod aliquo modo significatur, et aliquo modo non significatur. Secundum proprietatem enim grammaticae in pronomine supponuntur plures relati ad unum : et hoc modo non veniunt in unum pluraliter consignificatum numerum, quae non habent unius communis modum. Unde quia procedere a Patre per conformitatem imaginis et similitudinis, sicut dicit Basilius, filius in genere commune habet cum hominibus, et praecipue cum Sanctis, ideo dicitur, ad Roman. viii, 29 : Primogenitus in multis fratribus.
Adhuc, quia hoc ipsum procedere per imitationem vestigii habet etiam creatura quaecumque, ideo dicitur primogenitus omnis creaturae . Si autem modus specialis inspiciatur, quia in identitate procedit essentiae, Sancti autem et creaturae in diversitate essentiae, tunc dicetur uni-genitus a Patre . Primo ergo modo dicendo dicetur communis pater, et possumus dicere, quod est Pater noster et suus. Secundo autem modo non possemus dicere. Et hoc dicit quaedam Glossa, quae dicit, quod meus pater non potest dicere nisi Christus, quia singularem ad eum solum habet paternitatem. Hanc convenientiam paternitatis simul et differentiam notat Christus, Joan. xx, 19, dicens : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, ''etc.
Ad ultimum dicendum, quod quaecumque talia apponerentur adjectiva ad Patrem, minus dicerent inclinantia ad impetrandum, quam Pater noster simpliciter: quia largitas et benignitas et misericordia et hujusmodi sunt non ita profundantia affectum, sicut quod est Pater noster, de suo habens in nobis, ut pater ex his quae de proprietatibus patris inducta sunt.