Post hunc Judas Thaddaeus, tertius frater duorum, quem Thaddaeum, hoc est, corculum eo quod custos esset cordis, vocabant Apostoli, suum bolum posuit, dicens : Carnis resurrectionem. Qui articulus fundatur tam in opere Filii, quam in opere Spiritus sancti. In operatione quidem Filii : quia, sicut dicit Augustinus : " Christi resurrectio causa est nostra resurrectionis. " Unde, I ad Corinth. xv, 16 : Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Et infra, vv. 20 et 21 : Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium : quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et ideo, Apocal. I, 5, dicitur : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae. Super opus autem Spiritus sancti fundatur quia spiritus gloriae et incorruptionis inspirabit corpora resurgentium, cujus donatio attribuitur Spiritui sancto. Spiritus quidem gloriae in sanctis resurgentibus ad gloriam : spiritus autem incorruptionis in omnibus : quia omnes mortui tam in complexione, quam in compositione membrorum resurgent incorrupti. Unde, I ad Corinth. XV, 52 : Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. De isto spiritu mortuos vivificante dicitur, Ezechiel. XXXVII, 9 : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.