Ultimus processit Mathias, quem adjecit ad numerum Apostolorum, complens bolo suo symbolum, dixit : Vitam aeternam.
Et hic articulus fundatur super trium personarum operationem in gloria, ubi Pater ministrat posse, Filius autem nosse, et Spiritus vitam secundum omne posse et nosse. aeterna enim vita est aeternum a vita, quae numquam habebit durationis terminum, quae est actus fluens divinus a Deo in beatos, ut totum quod in ipsis est, feliciter juvet, omnibus infirmitatibus quae sunt mortis praeludia, fugatis. I ad Corinth: XV, 34 : Absorpta est mors in victoria. Bibitur autem haec vita in fonte vitae Deo Trinitate, sicut dicit Psalmista, XXXV, 10 : Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
Sic ergo in grosso expositum est symbolum Apostolorum quod fuit primum. i