REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum primitas simpliciter possit convenire rebus alterius rationis ?
Vide Doctores citalos q. 1. Scolam de primo principio, cap. i. et de Rerum principio, q. 1.
Juxta hoc, quaeritur: Utrum primitas simpliciter possit competere entibus, sive essentiis alterius lationis ? quod sic, videtur ; posterioritas essentialis convenit entibus alterius rationis, ut patet ; igitur et prioritas simpliciter. Consequentia probatur, quia correlativa conmultiplicantur.
Contra, omnis multitudo reducitur ad unitatem ; igitur et multitudo essentiarum. Consequentia probatur, quia multitudo essentiarum includit ordinem essentialem ; in essentialiter vero ordinatis est principium, licet non in illis, quae sunt unius rationis.
Hic propter ordinem quaesitorum est sciendum quod, sicut dictum est prius, secundum nullum conceptum, quem nos hic de Deo concipere possumus, est aliquid de ipso nobis per se notum ; nec etiam potest esse nobis notum demonstratione propter quid, quia medium illius demonstrationis propter quid, quod est ipsa Deitas in se, inquantum haec deitas, non est nobis per se notum, nec est aptum per se a nobis cognosci, et ideo haec propositio,
Deus est, non est per se nota ; igitur potest de Deo a nobis cognosci demonstratione quia, in qua sumitur praemissa ab effectu igitur immediatius ostendetur de Deo talis perfectio sub ratione illa, qua immediatius respicit effectum ; hujusmodi vero relationes sunt ad creaturas, ut causalitatis et producibilitatis ; ideo ex hujusmodi rationibus est propositum ostendendum.