De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Impugnat primam rationem D. Thom. quatenus ait formas spirituales non posse multiplicari nisi per materiam. Primo, quia contradictio esset intelligere naturam Angelicam, nisi ut individuam. Secundo ex Damasceno. Tertio per tres articulos Parisienses. Quarto, quia anima prius est haec et creata, quam infundatur corpori ; de hoc agit Doctor late 2. dist. 3. quaest. 7. per totum. Vide eum 3. dist. 8. quaest. 1. num. 6. ubi docet plura accidentia ejusdem speciei posse esse in eodem subjecto, ac per consequens non individuantur per subjectum vel materiam. Probat hic num. 6. dari universale a parte rei, quod late probat 2. distinct. 3. quaest. 1. et 6. et 1. distinct. 3. quaest. 6. num. 8. et 4. distinct. 1. quaest. 2. num. 6. et distinct. 43. quaest. 2. num. 11
Prima (d) ratio videtur esse transcendens propositum, et assumere dubium, sive falsum, secundum multos. Illa enim propositio major, scilicet quod forma ejusdem rationis non multiplicatur nisi secundum materiam, quae secundum eos, aeque haberet locum de Angelo, sicut de Deo, aut intelligitur sic, quod forma quaecumque immaterialis sit de :se haec, sive ex ratione suae quidditatis, sicut Deus deitate est hic, ita quod nihil aliud intelligendo nisi deitatem, est contradictio formalis, Deum non esse hunc. Aut intelligitur sic, quod quamvis forma immaterialis aliqua non sit haec formaliter sua quidditate, tamen ipsa in re multiplicari non potest, quia unica forma talis singularis, et signata habet in se totam entitatem illius formae, et intensive, et extensive, ut patet de Sole. Si intelligitur primo modo, sequitur quod ratio formae specificae in Angelis includit repugnantiam, imo contradictionem ad plurificari realiter, et ita, sicut non stat cum conceptu hominis, quod concipiatur irrationalis, vel cum conceptu Dei, quod concipiatur tanquam indifferens ad plures Deos, ita non stat cum conceptu talis speciei, quod concipiatur plurificabilis ; et per consequens quicumque posuerunt speciem Angelicam . posse plurificari, habuerunt in intellectu suo conceptus formaliter repugnantes, quia conceptum talis speciei et plurificabilis, et per consequens quicumque conceperunt ibi esse rationem universalis simpliciter, scilicet dicibilis de pluribus, imo concipiendo naturam in tali universalitate, includitur In illo intellectu repugnantia formalis inter objectum, intellectum et modum concipiendi. Istud consequens non videtur probabile, cum multi Theologi et Catholici, sic concipientes naturam Angelicam et speciem, sicut alii, sine omni repugnantia conceptuum, concesserunt ibi plurificationem et universalitatem praedictam. Sancti etiam videntur ad hanc partem declinare, sicut Damascenus Elementaria cap. 12. dicens, quod unicum est incommunicabile et communicabile, ipsius autem quod unius speciei communicatio, et ipsa beata natura in tribus consistit hypostasibus. Et sequitur post hoc : Secundum unumquemque ordinem Angelorum et virtutum differentes hypostases condidit, non solum hoc, sed etiam secundum unamquamque speciem, ut utique communicantes ad invicem naturam, gaudeant ad invicem, et naturali beatitudine copulati ad invicem secure et amicabiliter disponantur. Haec Damascenus.
Et articuli damnati tres videntur istum * articulum prima facie reprobare. Unus est a Domino Stephano condemnatus, quid dicit sic, quod quia Intelligentiae non habent materiam, Deus non posset ejusdem speciei facere plures;error.
Secundus, quod Deus non potest multiplicare individua sub una specie sine materia; error.
Tertius, quod formae non recipiunt divisionem nisi secundum divisionem materiae, error, nisi intelligatur de formis eductis de potentia materiae; ergo de formis non eductis de potentia materiae hoc dicere, est error.
Si detur secundus intellectus (e) propositionis, tunc sequitur quod natura specifica Michaelis de se non est haec ; ergo non repugnat sibi contradictorie non esse hanc, et non esse in hoc: per illam ergo potentiam, quae potest in quodlibet, quod non includit contradictionem, potest natura illius fieri, et non in hoc.
Dicetur forte, (f) quod non posset stante illo ; hoc non excludit propositum, et tamen est falsum. Primum patet, quia destruatur iste, et tunc fiat natura in alio; non ergo omnino est necesse Michaelem esse hunc unicum. Secundum patet, quia quae simul sunt in potentia activa agentis, nec inter se repugnant, illa possunt simul esse in effectu: hujusmodi sunt iste Michael et ille Michael, si natura non est de se haec.
Esto etiam (g) quod secundus intellectus esset verus, saltem ad propositum habemus, quod ista propositio : Forma ejusdem rationis non potest plurificari? Inisi per materiam, non concludit omnimodam impossibilitatem plurificationis filiationis in Divinis, cum tamen illa plurificatio sit impossibilis simpliciter includens contradictionem. Ista ergo propositio (h) non concludit propositum, scilicet conclusionem, quam tenemus, sicut ipsa est vera, nisi accepta secundum primum intellectum, qui rationabiliter videtur multis esse falsus, ut dictum est. Non enim est doctrina conveniens, conclusionem certissimam et summe necessariam tenere propter rationem nimis generalem, quae videtur multis habere plures instantias.
(i) Praeterea, instatur de anima intellectiva, quae prius natura est terminus creationis, quam infundatur. Primus autem terminus creationis, ut talis, formaliter est hic ; ergo anima naturaliter prius est haec, quam unitur materiae, et pari ratione de alia anima, prius natura est haec, quam uniatur materiae. Unde ista anima est haec sua propria singularitate, et inde est haec, et non illa, et per consequens prima distinctione singularitatis distinguitur a singulari distincta ab illa ; ergo distinctae sunt istae animae prius natura quam uniantur materiae; non ergo per se et primo distinguuntur sua materia. Prima propositio probatur, quia illud quod sine contradictione potest esse sine alio, et non e converso, est prius naturaliter illo, hoc accipitur 5. Metaph. c. de Pri ori : Aliqua inquit, secundum naturam et substantiam sunt priora, quaecumque contingit esse sine aliis, et illa non sine illis; et in fine capituli ad istum modum reducit omnes modos Prioris, et in 2. Metaph. Esse, inquit, substantiae est primum omnium, et hoc probat, aliorum enim nullum est separabile a substantia, id est, po tens esse sine substantia, haec autem sola, supple potest esse sine aliis, quantum est de se. Concludit ergo, secundum Philosophum, separabilitas ista prioritatem secundum naturam: anima autem non solum secundum substantiam et essentiam, sed secundum existentiam, et ut terminus creationis divinae potest esse sine materia; ergo potest esse sine hoc, quod uniatur materiae; nullo modo autem potest esse in materia, nec per creationem, nec aliquo modo qualitercumque, nisi ipsa sit haec propria singularitate ; sequitur ergo ista propositio prima, quae fuit hic probanda.
Si dicatur (k) quod non est haec sic per materiam, scilicet per unionem actualem, vel per esse actuale in ipsa, sed per aptitudinem essendi in ipsa materia, et ipsa non est prior illa aptitudine, istud non evadit argumentum, quia natura ipsa absoluta est prior natura ipsa aptitudine, et haec anima habet aptitudinem hanc ad corpus, et illi animae repugnat aptitudo hujusmodi ad corpus hoc, et convenit sibi alia aptitudo ad aliud corpus.
Tunc arguo sic : Quod convenit huic, et repugnat alii ejusdem speciei, non convenit huic per se secundum illud quod est commune istis, vel saltem praeexigit distinctionem in istis necessario, scilicet hujus ab illo: haec aptitudo convenit huic, et repugnat illi: ergo necessario praeexigit distinctionem hujus ab illo; ergo prima distinctio non est per aptitudinem, nec prima singularitas hujus et illius.
(1) Confirmatur : Ratio aptitudinis, formaliter loquendo, non est ad se, nec est ratio entis in actu. Primum probatur, quia si intelligeretur ad se, ergo posset intelligi et non ad aliud ut ad terminum. Secundum etiam ex hoc patet, quia aptitudo posset esse ad terminum non existentem: quod autem necessario exigit aliquid non existens, ipsum est non existens in actu ; nunc autem haec anima est singulare absolutum, et singularitate absoluta, et singularitate in actu, et singularitate actuali: ergo aptitudo non est ratio formalis suae singularitatis.
Ex ista instantia de anima hic habetur, quod non est omnino necessarium, hoc est cujus oppositum includit contradictionem, quod forma ejusdem rationis non potest plurificari sine materia, et licet habeat aptitudinem ad materiam, tamen prius natura habet plurificationem: ergo prima ratio plurificationis non est materialitas generaliter. Et quod immaterialitas (m) non sit prima ratio formae ejusdem rationis essendi hanc, nec materialitas prima ratio plurificationis in forma, probatur, quia quo aliquid est in actu extra causam et intellectum, eo est hoc primo, quia sic esse non competit nisi huic; imo universalitas (n) sive non hoc, non potest alicui competere nisi in intellectu. Nunc autem (o) quaecumque entitas, praecipue absoluta, seipsa primo est in suo esse, quia seipso (p) primo recedit a non esse ad esse, quia licet multa concurrant ad suum esse, sicut materia ad esse formae, et forma ad esse materiae, tamen nullum concurrens est sibi prima ratio essendi in suo esse: ergo seipsa primo est haec, et per consequens filiationem divinam esse hanc, accipietur primo ex ratione filiationis talis, non ex immaterialitate, quae tantum aliquid ponit vel excludit aliquid annexum proprie singularitati.
Confirmatur (q) hoc per auctoritatem, quia materia non est per se causa formae, licet sit materia formae, secundum Avicennam, et nullo modo videtur aliquid esse hoc per illud, quod non est per se ejus causa, et haec est intentio Philosophi 12. Met. c. 3. ubi vult, quod tam causa materialis quam formalis et efficiens habent unitatem et distinctionem specificam et numeralem proportionatam ipsis principiatis : Horum, inquit, quae sunt in eadem natura, diversa, non specie, supple, sunt principia, et subdit, sed quia singularium aliud tua materia, et movens, et species, et mea, ratione autem universali eadem. Haec ille. Utrumque enim per se principium compositi oportet habere indifferentiam consimilem indifferentiae compositi, et determinationem similem denominationi compositi, quia neque indifferens constat ex determinatis, neque determinatum ex indifferentibus indifferentia universalitatis; ergo frustra quaeritur ratio singularitatis, et haec prima ratio singularitatis determinatae, per aliquid extrinsecum, tanquam per principium formale, quomodocumque extrinsecum sit causa aliqualis concomitans, quia semper oportet quod prima ratio formalis singularitatis signatae sit per aliquid per se intrinsecum singulari.