Deinde sumentes quartum articulum, dixerunt : Crucifixus etiam pro notus.
sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est. Et huic non addiderunt ad explanationem et expressionem, nisi quod dicunt : Crucifixus etiam pro nobis. Quod etiam propter Manichaeos est additum, qui dixerunt non pro nobis esse crucifixum, sed totum phantastice fuisse actum, quod dicitur de Christi passione. Additum est etiam propter Sabellianos haereticos, qui dixerunt nos in nullo indigere Christo : quia etiam nos filii Dei esse possumus, quando volumus, eo quod non dixerunt Christum sanctum, sed purum hominem fuisse : et ideo synodus posuit : Pro nobis, ut sciamus nos nihil posse nisi per Christi sanguinem. Unde, Joan.XVII, 19, dicit: Ego pro eis sanctifico meipsum, hoc est, in sanctum sacrificium me offero, sine quo redimi non poteramus. Ex quo hunc modum redemptionis per mortem Christi summa sapientia ordinavit et elegit alia hic dicenda, quae in symbolo Apostolorum sunt dicta.