Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum primum ens simpliciter sit tantum unum numero ?
Alens.ii p. q. 14. memb. 2. et q. 23. memb. 2. D. Thom. 1. contra Gent.cap 13. ei i. p. q. 103. art. 3. Scol. hic q. 3. et 4. Metaph.q. 4. et 5. et 8. Phys. q. 6. Suarez in Metaph.disp. 39. sed. 2. Beilarm. lib. 1. de Christo, o. 3.
Quod non, 1. ad Corinth. 8. Dii multi, etc.
Item, unum per participationem reducitur ad unum per essentiam; sed plura sunt per participationem, et diversi ordinis ; igitur reducuntur ad talia per essentiam diversi ordinis.
Item, plura bona sunt meliora; ergo si essent duo Dii, melius esset quam si antum esset uniis;sed quod melius esset, ponendum est in natura ;igitur, etc.
Item, Deus est;igitur dii sunt. Consequentia patet, quia singulare et plurale idem significat sub diverso modo.
Oppositum. Deut. 6. Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est.