Septimum autem tractantes dixerunt: Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos : cujus regni non erit finis. Huic autem articulo in parte anteriori ad exclusionem deliramenti Origenis addiderunt : Et iterum venturus est cum gloria : quia Origenes dixerat, quod adhuc venturus esset passibilis in aereo corpore, passurus pro daemonibus in aere, sicut passus fuerat pro hominibus in terra. Fulti autem sunt auctoritate Christi, Matth. XXVI, 64, dicentis : Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli.
Ex parte autem posteriori addiderunt: Cujus regni non erit finis, contra iudaizantes haereticos dicentes, quod Christus venturus sit et regnaturus annis mille in aurea Jerusalem, et tunc regnum illud finiturus et aliud incepturus. Fundaverunt autem dictum illud super hoc Danielis, VII, 14 : Potestas ejus, potestas eterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Luc. I, 32 et 33 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus : et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis.