REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum essentiae divinae repugnet quaecumque productio realis intrinseca ?
Alens. 1. p. q. 14. memb. 5. Thom. 1. p. q. 39. art. 2. Bonav. hic. art. 1. q. 2. Richard. q. I. Doctor in Oxon. hic p. 4. et in Metaphys. Hb. 5. q.l. ei in Theorem. g Non potest probari, et collat. 24. et 25. Suarez 1. p. tract. 3. lib. 4. cap. 1.
Circa secundam partem hujus distinctionis quaeritur: Utrum essentiae divinae repugnet quaecumque productio realis intrinseca ; quod sic videtur, quia sic esset idem necessarium et possibile. Probatio consequentiae, quidquid est in natura divina, est necessarium ; omne autem productum est possibile ; tum quia productum possibile fuit produci, quia potentia non est ad impossibile : tum quia omne producibile est terminus productionis potentiae producentis ; omne autem tale est possibile ; ergo, etc.
Item, si non, sequitur quod idem erit dependens et non dependens. Item, idem erit necessarium ex se et ex alio. Item, idem erit mutabile et immutabile.
Contra Psal. 2. Dominus dixit ad me : Filius meus es tu, ego hodie ge miti te.
Hic aliqui nituntur probare productionem ad intra sic : Prima persona in divinis est relativa ; igitur constituitur per relationem, aliter enim relatio esset adventitia ; sed hoc est ratione originis ; igitur.
Item, virtus summe activa, summe se diffundit ; sed virtus divina est hujusmodi ; ergo summe diffundit se; sed hoc non convenit nisi intra ; igitur, etc.
Item, bonum est sui communicativum, non nisi ad intra ; igtur, etc.
Item, perfectum est quod potest producere simile, hoc est ad intra.
Istae rationes non concludunt. Non prima, nec enim cogit infidelem, quia infidelis negat relationem esse subsistentem ; nec cogit fidelem, quia licet possit aliquo modo inferri ex aliquo articulo, non tamen est directe articulus fidei ; ergo probat per ignotius; etiam non sequitur aliter quod relatio sit adventitia, quam sicut de spiratione activa.
Ad aliud diceret infidelis quod diffundere se ad intra est impossibile.
Ad aliud, summe bonum est summe communicativum, verum est, summi boni communicabilis.
Ad aliud : Producit summe sibi simile, verum est, si est tale possibile.