IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENARRATIO.
" Cum autem descendisset Jesus de monte, secutae cum eum turbae multae. "
In ista parte inducuntur ea quae faciunt ad doctrinae confirmationem, sicut etiam virtus confirmans sermonem discipulorum. Marci, XVI, 20 : Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis. Hoc enim pertinet ad potestatem prophetalem, sicut diximus in antehabitis.
Dividitur autem haec pars in duas partes, in quarum prima inducit ea quae faciunt ad suae potestatis demonstrationem, per quam confirmatur veritas inductorum. Sed quia, sicut dicitur ad Titum, 1, 9, Praelatus debet ense potens exhortari in doctrina, sana, et eos qui contradicunt arguere : ideo in secunda parte ponit ea ex quibus arguuntur contradicentes in capitulo sequenti, ibi, IX, 1 : " Et ascendens, Jesus scilicet, in naviculam, "
Istud autem capitulum dividitur in partes duas, quarum prima inducit ea quae ad potestatis faciunt demonstrationem : in secunda, tangit ex hoc secutam credentium confirmationem, ibi, v. 18: " Videns autem Jesus turbas multas circum se. "
In prima harum fides generatur : in secunda confirmatur. Aut sic : Quae fiunt in prima, fides expostulat : ne autem tanta fides destruatur, in secunda confirmat.
Adhuc, prior harum dividitur in duas, in quarum prima quasi inducendo, inducit facta magna potentiae divinae demonstrativa, in quantum magna est virtus : in secunda, quasi universaliter concludendo inducit in omnibus hujusmodi hanc virtutem operantem, in quantum universalis est et divina, ibi,v. 10 : " Vespere autem facto, " Haec enim duo debentur Christo, secundum quod virtus est, et sapientia Patris : in quantum enim sapientia est, docuit sapientiam perfectorum: in quantum virtus est, probat dicta testibus miraculorum : et haec non sunt perfectae virtutis demonstrativa, nisi et magna possit et omnia : et ideo ad utriusque istorum probationem procedit Evangelista.
Prima autem harum, in qua ostendit virtutis magnitudinem, dividitur secundum ea quae virtutem probant esse magnam in reparando illud quod virtus creatrix instituit. Haec autem sunt tria : aut enim est penes virtutem quae conservat substantiam secundum materiam : aut penes ea quae per sensum vim motivam ministrant, ibi, v. 5 : " Cum autem introivit Capharnaum, " Aut penes ea quae ministrant vitam, ibi, v. 14 : " Et cum venisset Jesus in domum Petri. "
Quod ut melius intelligatur, sciendum quod nutrimentum conservat substantiam corporis. " Animatum enim ab ina-" nimato, ut dicit Aristoteles, duobus " maxime differt, motu, et sensu : vita au-" tem est actus animae secundum ipsam " suam essentiam, et ideo isti actus sunt " principales. " Aut enim est secundum id in quo perfectissime apparet vita, aut secundum id quod in omnibus est principium vitae ad omnia quae vivunt: secundum nutritionem enim primum apparet vita in omnibus corporaliter viventibus : et ideo dixit Dionysius Philosophus, quod " vita est principium gene-" ris nutribilis naturam assequens : " et penes hoc accipitur lepra : lepra enim omnis corruptio est nutrimenti ex corruptione venarum ad fontes membrorum derivata : et ideo etiam membra cadunt leprosis. Perfectissima autem est vita
secundum sensum et motum, et illius dissolutio in instrumentis sensus et motus est paralysis. Principium autem vitae in omnibus corporaliter viventibus est cor : et accessio extranei caloris a corde, per spiritum et sanguinem, per arterias et venas, per totum corpus diffusa, est febris. In reparatione ergo istorum trium est ostensio magnitudinis potentiae divinae. Nec potest dici, quod pluribus modis formaliter ista pars possit variari : quia intellectus, secundum quem etiam vivere dicimur, non est potentia quae sit actus alicujus organi : et ideo penes ipsam non accipitur ostensio potentiae divinae secundum magnitudinem.
Horum autem primum, quod est de sanatione leprae, dividitur in tres partes secundum ea quae exiguntur ad miraculum : in quarum prima ponitur miraculi expostulatio : in secunda, exhibitio, ibi, v" 3: " Et extendens Jesus murium, " Et in tertia, conservatio sanitatis adeptae, ne redeat infirmitas, ibi, f. 4 : " Et ait illi Jesus. " Et haec patent in littera.
In miraculi autem expostulatione tria exiguntur, utilitas, idoneitas, et devotio petens ipsum.
Utilitas est, quae viso a multitudine miraculo credit, et hanc tangit, cum dicit : Cum autem descendisset Jesus, etc. Idoneitas est in adoratione : devoti o, inpetitione.
Signa enim non fidelibus, sed infidelibus sunt data , et ideo praesente turba fieri debuerunt. Et de hoc dicit duo : descensum Domini, et sequelam turbae.
De primo dicit :
" Clini autem descendisset Jesus de monte. "
Mons autem hic significat eminentiam spiritus et perfectionem doctrinae: ad quem montem vilis plebecula numquam valet ascendere : quia non ascendet in montem sanctum Domini, neque stabit in loco sancto ejus nisi innocens manibus et mundo corde, etc. ,
Sed cum descendit humilia dicens, tunc vilis turba sequitur eum :