Deinde tractantes articulum nonum dixerunt sic : Et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam, nihil huic addentes articulo, nisi quod dixerunt unam, hoc ad explanationem addentes contra schismaticos tunicam Domini inconsutilem scindere intendentes. Fulti sunt autem auctoritate Canticorum, VI, 8 : Una est columba mea. Et de hoc in libro de Corpore Christi salis dictum est.