De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Ad conclusionem negativam. Hic Doctor ad probandum quod non possunt esse plures Filii in divinis, adducit unam rationem Henrici et ratio stat in hoc : Actus, sive productum adaequatum principio produclivo intensive, et semper stans sic, quod semper producitur, ut adaequatum principio produclivo, non compatitur secum alium actum, sive aliud productum ejusdem rationis, supple quod sit productum ab eodem principio productivo. Sed actus generationis in divinis, sive filius, qui est totalis terminus adaequatus illius generationis, est adaequatus memoriae faecundae, ut principio productivo, et semper stat: ergo in divinis est tantum una generatio, et tantum unus Filius. Major videtur nota, et minor probatur, quia in Deo tota faecunditas ordinata ad Filii generationem est exhausta in unius Filii generatione. Patet, quia unico actu generandi semper manente, producitur unus Filius semper manens, et ex eodem semper uniformiter se habente. Et confirmatur, quia sicut est impossibile unam et eamdem materiam simul moveri pluribus molibus generationis vel alterationis ad plura solum numero differentia ; ergo sic est impossibile plura solo numero differentia esse ex eodem principio semper uniformiter se habente, quorum quodlibet adaequatur illi principio. Antecedens est notum, quia eadem materia ligni non simul movetur ad duas formas substantiales ignis solo numero differentes, nec similiter subjectum simul potest moveri ad duas albedines solo numero differentes. Et haec est expressa sententia Philosophi tertio Physic. text. com. 19. sic dicentis : Inconveniens, inquit, est per duos motus simul moveri, quaedam namque erunt alterationes duae unius, et in unam speciem, sed impossibile est; et ibi Commentator : Demde, inquit, contingit aliud opinabile, et est, ut idem numero moveatur duobus motibus diversis, ut idem numero. Haec ille. Hoc idem patet tertio Physic. text. c. 37. consequentia videtur nota.
Secundo propter quaedam verba Doctoris potest sic formari ratio : Ubicumque aliqua tota faecunditas in generatione alicujus sic exhauritur, quod non manet ad alium actum generationis alterius filii, ibi tali foecunditate non potest esse alius filius: sed in generatione Filii in divinis sic tota faecunditas Patris exhauritur, quod non potest manere in Patre respectu alterius Filii, ergo, etc.
Respondetur a Doctore negando minorem, et concedendo majorem. Et cum probatur illa minor per hoc, quod generatio Filii semper stat, etc. et sic probatio minoris potest esse ratio prius facta, scilicet actus adaequatus principio activo, et semper stans, etc. Sed actus generationis in divinis est hujusmodi, ergo, etc. Et Doctor negat istam majorem primae rationis, quae assumitur ad probandum minorem secundae rationis, et non tantum negat illam majorem, sed etiam conira ipsam instat ibi : Contra istam rationem, quod non concludit sufficienter propositum, potest argui sic : Quaecumque potentia, etc. Ista ratio stat in tribus dictis : Primum, quod aliquid repugnare alicui, potest dupliciter intelligi: primo simpliciter et absolute, et ratione propriae entitatis, sicut dicimus, quod rudibile repugnat homini simpliciter: secundo, quod tantum repugnat ratione alicujus posterioris actu inhaerentis, sicut dicimus quod nigredo repugnat homini actu existenti sub albedine, et non repugnat homini absolute, sed tantum ratione albedinis stantis in homine. Secundum dictum est, quod repugnat primo modo alicui nunquam potest inesse, etiam per quodcumque posterius in illo cui repugnat, quia quod repugnat alicui simpliciter, nunquam fiet non repugnans per quodcumque posterius, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 5. contra Henricum. Et quod repugnat secundo modo potest simpliciter inesse, quia circumscripto posteriori cui repugnat, potest inesse priori, cui tantum repugnat ratione illius posterioris. Tertium dictum est, quod quidquid est in divinis sic est necesse esse, quod est simpliciter impossibile ipsum non esse in quocumque instanti. Et quod non repugnat in divinis simpliciter ad intra, illud tale est ibi de necessitate naturae. Istis praesuppositis infert Doctor intentum principale contra illam propositionem, scilicet quod actus adaequatus principio productivo, et semper stans, alius ejusdem rationis non potest inesse. Si ergo alius filius non potest esse in divinis ex hoc quod primus filius adaequatur in perfectione principio productivo, et semper stat, sequitur quod non repugnat simpliciter, quia tantum repugnat ratione primi Filii semper stantis. Sed quod non repugnat simpliciter in divinis illud est simpliciter possibile, et omne possibile ad intra est ibi de necessitate naturae, et per consequens si illa ratio Henrici est vera, concludit plures filios esse in divinis. Dicit ergo Doctor sic : Quaecumque potentia potest habere alium actum, si ille actus non staret semper, illa simpliciter potest habere alium actum ; sed potentia generativa in divinis, per Henricum, solum ex hoc non potest habere alium actum, quia ille actus semper stat; ergo illa potentia absolute potest habere alium actum. Et probat illam majorem ratione et exemplo ; ratione sic, quia potentia naturaliter prior est actu, ut patet 9. Metaph. text. com. 13. Et vide ibi quomodo potentia sit prior actu tempore, quia certum est quod potentia activa, quae est in actu, est prior actu ipso producto. Modo, quod non repugnat priori naturaliter, nisi per illud quod est posterius natura, simpliciter non repugnat sibi, ut supra dixi, et sic patet ratio Doctoris. Et similiter exemplum est notum. (b) Confirmatur ista ratio. Ista confirmatio supponit unum, videlicet quod quando sunt duo effectus ejusdem rationis non est talis ordo inter illos, ut unus dicatur prior, et alter posterior, praesertim si illi effectus sint per se stantes, quod dico, quia forte una pars aeris, puta propinqua, prius illuminatur, quam remota ; comparando etiam duas illuminationes ejusdem rationis ad idem lucidum, una non supponit aliam de necessitate. Aliquando vero est ordo effectus ad effectum, ut posterioris ad prius, sic quod posterius non potest haberi, nisi priori prius habito ; et sic dicimus, quod intellectus de necessitate est prius operativus, quam sit productivus, quae tamen intellectio et productio sunt alterius rationis, quia unum est absolutum, et reliquum relativum. Sed quando sunt duo effectus ejusdem rationis ab eadem causa, non est talis ordo prioris et posterioris, quia unum est aeque producibile immediate a tali causa sicut alius, et e contra. Cum ergo duae generationes in divinis, si essent, essent ejusdem rationis, et essent ab eodem principio productivo, non esset major ratio de una quam de alia, quod immediate sit a tali principio. Et probat, quia potentia productiva est prior natura actu productionis, tunc arguo sic : Quaecumque potentia comparatur ad duos actus posteriores ipsa, inter quos non est necessario ordo prioris et posterioris, talis potentia esset productiva unius, sicut alterius, quia semper comparatur ut prior, sed potentia generativa in parte est prior ipso actu generationis: ergo sicut potest habere unum actum generationis, ita potest habere alium, cum non sit major ratio de uno quam de alio. Et sic si secundus actus generationis non potet inesse stante primo, et ille secundus est ita immediate producibilis sicut et primus. Et quod non sit ordo prioris et posterioris inter illos, sequitur vel quod uterque sit simul a potentia tali, vel neuter, quia quidquid ibi potest esse de necessitate absoluta, ibi est. Et sic patet ista confirmatio.
(c) Videtur ergo breviter quantum ad istam rationem, etc. Dicit Doctor in ista littera, quod non probatur sufficienter illa conclusio negativa, (scilicet quod non possint esse simul plures generationes ejusdem rationis) nec per hoc quod una generatio semper stat, ut supra patuit. Nec per hoc, quod una materia non potest simul perfici pluribus actibus ejusdem rationis, puta quod essentia divina, quae ponitur secundum Henricum quasi materia respectu generationis, perficiatur duabus generationibus ejusdem rationis. Et probatur ista secunda pars sicut et prima,quia si essentia divina non potest perfici simul duabus productionibus ejusdem rationis, aut hoc ideo est, quia sibi repugnat simpliciter, et hoc non probatur ab Henrico.
Aut quia stante una productione in essentia, alia non potest inesse, et sic secunda productio non repugnat simpliciter in essentia divina, sed tantum ratione alterius generationis existentis, qua stante, secunda non potest inesse, ergo non repugnat sibi simpliciter, ergo absolute possibile est secundam inesse, et si potest absolute, de necessitate inest, ut supra patuit. Potest etiam probari illa secunda pars per illam confirmationem, quia potentia quasi receptiva ex se non magis determinatur ad unum quam ad aliud. Et quod prius sit sub una forma quam sub alia, hoc erit per rationem producentis, prius inducentis unam quam aliam, sed, sicut supra probatum est, potentia generativa in divinis, cum sit prior utroque actu generationis, ita potest in unum immediate sicut et in alium; ergo duae productiones ejusdem rationis vel tres, vel simul erunt in essentia divina a potentia productiva, vel neutra. Et sic patet ista secunda pars probata.
Dicit ergo Doctor unam conclusionem valde notabilem, quod oportet probare quod sic est necessitas ad unam productionem unius rationis, quod si per impossibile, illa non semper staret, vel nunquam esset, adhuc nulla alia posset haberi in divinis ejusdem rationis. Oportet etiam probare, quod hic Pater in divinis est sic de necessitate absoluta hic Pater, quod si per impossibile ille non esset, nullus alius esset ; et similiter oportet probare quod hic Filius in divinis sic necessario est hic filius, quod si per impossibile hic filius non esset, nullus alius filius esset. Hoc idem dico de generatione activa in Patre, et passiva in Filio, quod oportet probare quod haec generatio activa in Patre, sic de necessitate est haec generatio activa, quod si, per impossibile, illa non esset, esset impossibile simpliciter aliam esse: hoc idem dico de generatione passiva, et similiter idem dico de spiratione activa et passiva, et sic patet littera Doctoris. Et ex his patet quomodo littera Doctoris in primo, d. 2. part. 2. q. 2. in responsione ad ultimum argumentum, non concludit de necessitate ibi tantum esse unam productionem ejusdem rationis. Dicit enim sic : Potentia finita non potest habere simul duos terminos adaequatos in produci, licet possit habere unum in produci, et alium in producto esse; potentia tamen infinita habet terminum suum intra se semper in produci, et ipse est adaequatus, ideo non potest habere plures terminos. Haec ille. Haec ratio non magis concludit quam illa Henrici, nisi accipiat adaequationem tam intensive quam extensive. Nec similiter littera Doctoris quam ponit in primo, ubi supra q. 3. respondendo ad quaest, circa finem, ubi sic dicit: Ulterius sequitur si non sunt ibi nisi duo principia productiva alterius rationis, ergo tantum sunt duae productiones numero ;probatio, quia utrumque principium productivum habet productionem sibi adaequatam et coaeternam, ergo stante illa non potest habere alia. Haec ille. Et ideo oportet multum considerare litteram Doctoris. Sufficit enim ei in illis locis tantum ostendere, quod ex quo sunt duo principia alterius rationis, et infinita: ergo et duo producta tantum infinita, quae adaequantur illis principiis, tam intensive quam extensive, sed quomodo sic adaequantur, alibi habet ostendere, quod et facit in praesenti quaestione.