De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Probat ergo Doctor aliis rationibus, non esse dabiles plures productiones divinas ejusdem rationis. Primo, quia darentur infinitae, et infert Augustinus contra Maxim. quia quod est plurificabile ad plura ejusdem rationis non habet de se certam pluralitatem ut patet de communi respectu singularium, et de causata respectu causatorum. Nec in proposito fieri potest determinatio ab aliquo posteriori, cum enim hoc non det entitatem, non dabit unitatem. Secundo, omne plurificabile in Divinis habet certam pluralitatem, alias de facto essent infinitae productiones, sed productiones ejusdem rationis nequeunt determinari ad certam pluralitatem, ex jam dictis, et quia omnis pluralitas finita, vel est alterius rationis, vel praeexigit aliquid alterius rationis, quo determinetur. Tertio, ex Philosopho, cujus locum bene explicat, ita ut non faveat Thomistis negantibus immaterialia plurificabilia esse numero, de quo late 3. d. 3. q. 7. Quod si dicatur ipsum illic favisse, hoc tenuit, quia erravit, putans omne non habens materiam pro comparte esse necessario rem, ut ibi ostendit Doctor. Vide eum circa has rationes 1. d. 2. q. 7. n. 13. 18. et d. 7. ubi probat multis, tantum esse duas productiones in Divinis.
De secundo articulo, (d) dico quod ista conclusio : In divinis non possunt esse plures productiones ejus dem rationis, non sola fide tenetur, sed etiam ratione necessaria ostenditur. Et potest formari ratio primo, deducendo ad impossibile: secundo ostensive: tertio, potest confirmari propositum ex intentione Philosophi.
Formatur ergo ratio sic : Si possunt esse plures productiones ejusdem rationis, ergo et infinitae. Et si sic, ergo necessario sunt infinitae, quia nihil potest ibi esse, nisi necessarium. Ultimum consequens impossibile manifeste: ergo et primum antecedens. Probatio primae consequentiae auctoritate et ratione. Auctoritas est Augustini contra Maximinum lib. 1. Absit, ut ideo potentior sit Pater Filio, ut putas, quia creatorem genuit Pater,
Filius autem non genuit creatorem; ne que enim non potuit, sed non opor tuit. Et subdit, quare non oportuit? immoderata esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret Patri, quia nisi et ipse nepos avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam, impotens diceretur, similiter et ille, et ille, etc. subdit, nec impleretur generationis series, si semper alter ex altero gigneretur, nec etiam perficeret ullus eam, si non sufficeret unus omnipotens. Haec Augustinus. Ex ista intentione Augustini habetur, quod si una persona producta productione tali non sufficeret ad complendam unam, vel totam productionem in Divinis, pari ratione nec alia aliqua, nec quotcumque: et ita sive eundo in directum quod Filius generaret alium Filium, sive comparando ad eamdem personam Patris, quod scilicet habeat istum filium, et alium filium, semper qua ratione ponitur pluralitas, pari ratione sequitur infinitas ejusdem rationis.
Probatur eadem consequentia (e) per rationem sic : Quidquid est plurificabile ejusdem rationis, vel ad plura ejusdem rationis se habens, non determinatur ex se ad certam pluralitatem. Haec propositio patet, sive comparando commune ad sua singularia, sive causam ad sua causata, sive principium adjsua principiata: commune enim plurificabile ejusdem rationis non determinatur ex se ad certam pluralitatem inferiorum, causa etiam non determinatur ad certa causata ex se. Ex hac propositione probata, sequitur, quod quodcumque pluriflcabile ejusdem rationis quantum est de se, potest extendi ad infinita, nisi determinetur aliunde, nec determinari potest per principium ejusdem rationis ; ergo si per aliquod principium in Divinis productivum potest esse pluralitas productionum ejusdem rationis, non determinatur talis productio ex se, sive ex suo principio formali ad certam pluralitatem, nec ex hoc nec ex illo repugnat sibi quaecumque pluralitas ; ergo vel poterunt esse infinitae, et per consequens sunt infinitae, quod est conclusio illata; vel fiet determinatio talium productionum ex alio ad certam pluralitatem, quam ex se, vel principio productivo ; sed hic non potest dari unde fiat ista determinatio. Non enim ab aliquo posteriori, quia a posteriori nihil habet suam entitatem, ergo nec unitatem, nec certam pluralitatem ; nec ab aliquo quod est simul natura cum productionibus, quia qua ratione ipsa productio, quae est unius rationis, non determinatur ex se ad certam pluralitatem, pari ratione nec illud quod est simul natura nec ab aliquo priori, quia illud prius, vel principium formale producendi, vel principium producens, quod est suppositum. A principio formali productivo non potest esse determinatio, ut patet in probatione majoris, quia principium productivum ejusdem rationis non determinat se ad certam pluralitatem productionum ejusdem rationis; nec a supposito producente potest determinari, quia in tot productiones potest suppositum, ad quot se extendit principium productivum, quod est in supposito ; si ergo non est determinatio a parte principii formalis productivi, nec etiam a parte producentis. Sic ergo patet ista consequentia ad impossibile, quod si possent ibi esse plures productiones ejusdem rationis, ergo et infinitae.
Secundo arguitur (f) ostensive sic : Illud nullo modo est pluriflcabile in Divinis quod non potest determinari aliquo modo ad aliquam certam pluralitatem: sed productio ejusdem rationis in Divinis nullo modo potest determinari ad certam pluralitatem aliquam ; ergo nullo modo est plurificabilis, quod est propositum. Majorem primo exponam: secundo probabo eam. Certam pluralitatem dico, ut puta dualitatem, ternitatem, quaternitatem, vel aliquam aliam datam. Omnino determinari ad certam pluralitatem, dico quod impossibile est a posteriori, vel a simili, sed includens manifeste con tradictionem. Majorem sic intellectam probo, si non potest omnino determinari quantum est de se ad certam pluralitatem, ergo quantum est de se potest in quotcumque, quia contradictionem non includit, quod quamcumque pluralitatem excedat,et hoc in infinitum ; sed nihil potest in Divinis possibile sic ultra quamcumque pluralitatem plurificari, quia tunc necessario esset plurificatum ultra quamcumque pluralitatem, et ita esset in infinitis. Probatio minoris : Illud non potest omnino determinari ad certam pluralitatem inferiorem ejusdem rationis, quod non necessario praeexigit aliqua plura alterius rationis, per quae determinetur ad certam pluralitatem: productio ejusdem rationis in Divinis non necessario praeexigit aliqua plura alterius rationis, per quae determinetur ad certam pluralitatem; non ergo potest omnino determinari ad certam pluralitatem.
Istius rationis probo majorem et minorem. Majorem sic : Si est plurificabile ejusdem rationis, non determinatur ex se ad certam pluralitatem, hoc prius probatum est in arguendo ad impossibile, tunc pari ratione illa inferiora vel singularia, quae sunt ejusdem rationis, non habent ex se certam determinationem ad certam pluralitatem, quia sicut ignis ex se non determinatur ad certam pluralitatem ignium, ita ignes singulares ex se non determinantur ad certum numerum, ut sint tot vel tot ignes. Plurificabile ergo ejusdem rationis, si necessario determinetur ad certam pluralitatem, hoc est, per aliud, non per posterius natura, nec per illud quod est simul natura, sicut dictum est et deductum ad impossibile; ergo solummodo per prius vel priora natura. Non autem per aliquid prius ejusdem rationis, quia sicut dictum est prius deducendo ad impossibile, illud prius non est determinans ad certam pluralitatem illorum, quae sunt ejusdem rationis ;igitur oportet, quod hoc sit per aliqua priora non ejusdem rationis, quia eadem quaestio esset de illis, nec etiam hoc possent, ex quo essent ejusdem rationis. Habetur ergo ista propositio, quod illud non potest omnino determinari ad certam pluralitatem, quod non potest determinari per aliquam pluralitatem priorem alterius rationis. Minor probatur, quia illae productiones plures, quae ponuntur ejusdem rationis, non praeexigunt nisi principium formale producendi, et principium producens, in neutro istorum est pluralitas alterius rationis, per quam determinetur productio ad certam pluralitatem, necessario praeexacta, quod non est in principio formali producendi. Patet, ex quo ponuntur productiones ejusdem rationis, quod etiam non in supposito praeexigatur pluralitas alterius rationis, saltem per quam determinetur productio ad certam pluralitatem, patet, quia in tot productiones potest suppositum, ad quot principium se potest extendere.
Ista ratio ostensiva sic probata potest breviter sic compilando confirmari : Omnis pluralitas necessario finita, Vel est alterius rationis, vel si non est alterius rationis, necessario praeexigit aliquam alterius rationis, per quam determinetur;omnis pluralitas in Divins necessario est finita;est ergo talis vel talis,- sed non potest esse pluralitas productionum ejusdem rationis tali vel tali modo se habens;ergo nulla potest esse pluralitas ejusdem rationis in productionibus. Major istius rationis declarata est in argumento ad impossibile, et etiam ostensivoMinor primi syllogismi satis est manifesta, quia possibilitas in
Divinis ponit necessitatem, et per consequens possibilis infinitas, vel non necessaria certa finitas, ponit necessariam infinitatem;et minor secundi syllogismi, haec scilicet, quod productiones ejusdem rationis non possunt hoc modo vel hoc se habere, patet, non enim sunt alterius rationis, ex quo sunt ejusdem rationis, nec praeexigunt pluralitatem alterius rationis per quam determinentur ;hoc declaratum est in argumento ad impossibile.
Tertio declaratur (g) conclusio juxta intentionem Philosophi 12. Metaph. ubi arguit quod non possunt esse plures Caeli, quia non possunt esse plura prima moventia. Hoc probat, quia quae cumque sunt numero multa, unum autem species, habent materiam ;primum movens autem non habet materiam, est enim actus purus;unum ergo, et ratione, et numero primum movens et immobile ens ; ex hoc infert, unum ergo caelum. Ex ista intentione Philosophi, (h) videtur confirmari illa prima ratio adducta in primo articulo, quod scilicet unitas naturalis necessario competit cuilibet formae immateriali ejusdem rationis.
Sed considerando intentionem Aristotelis in diversis locis, diversimode materiam accipit, et ex hoc confirmari videtur nostrum propositum, nec tamen illa prima ratio habebit robur ex intentione Aristotelis. Materiam enim quandoque vocat principium receptivum faciens compositionem cum actu sive cum forma, quomodo dicit materiam et formam esse duo principia, 1. Phys- et multis aliis locis. Et per oppositum forma dicitur illud aliud principium, quod habet rationem actus, quod cum materia constituit compositum. Alio modo forma dicitur quidditas secundum ipsum in multis locis, et per oppositum materia dicitur quidquid habet rationem contrahentis vel determinantis ipsam quidditatem. Et hoc modo differentia individualis, quaecumque sit ipsa, dicitur materia respectu quidditatis specificae;dicitur ergo materia quandoque illud quod recipit formam informantem ;quandoque, illud quod contrahit vel determinat quidditatem indifferentem. Sed tale contrahens, vel determinans potest intelligi dupliciter : Uno modo quasi intrinsecum inferiori, vel determinato sub tali communi ; alio modo quasi praesuppositum determinato. Exemplum, differentia individualis Socratis contrahit hominem primo modo, quae est intrinseca Socrati, sed secundo modo hoc corpus contrahit albedinem vel colorem, quia in alio corpore est alia albedo, et secundum hoc, si non possent esse nisi tria corpora, non possent esse nisi tres albedines: contrahens tamen secundo modo potest reduci ad materiam primo modo, vel saltem includens quasi materiam. Ubicumque ergo est pluralitas ejusdem rationis, ibi necesse est ponere materiam, accipiendo materiam, non pro recipiente , sed pro contrahente, sic vel sic accipiendo, quia nullo modo potest poni natura, quae est unius rationis, plurificari, nisi sit aliquid contrahens hoc modo vel illo, et per oppositum ubi non est hoc modo materia, impossibilis est pluralitas ejusdem rationis;sed nec talis materia est possibilis respectu productionum in divinis, quia nihil tale contrahens vel determinans posset esse nisi determinatum ad certam pluralitatem, et per consequens nisi prius habens pluralitatem alterius rationis, et nulla pluralitas alterius rationis posset poni prior productionibus talibus: sic applicata est intentio Philosophi ad conclusionem hic intentam.
Sed inquirendo (i) qualiter, et ubi generaliter secundum Philosophum habeat veritatem, videtur dicendum quod Philosophus diceret, quod nec tali modo poni posset in aliquo quod est in Divinis, scilicet materia secundo modo dicta, imo nec in aliquo immateriali. Unde dicit 7. Met. cap. 9. quod quid erat esse, et unumquodque est in quibusdam idem, ut in primis substantiis. Dico autem primam, qua non per aliud in alio est, ut in materia, quaecumque vero accepta cum materia non idem. Haec ille. Non vult ibidem dicere, quod in materialibus non est idem, quod quid est, et illud cujus est, licet aliqui sic exponant, sed non ad intentionem ejus, sicut patere potest exponendo tertium cap. 7. (de quo modo transeo), sed in nullo materiali, hoc est quocumque modo plurificabili, est omnino idem quod quid est, et ipsum , quia ipsum includit materiam, hoc est aliquid contrahens ipsam quidditatem, quod non includitur in ratione formali quidditatis: convenimus ergo cum Philosopho in hoc, quod forma non habens materiam secundo modo, non est plurificabilis, et hoc sufficit ad propositum nostrum, quod scilicet productio ejusdem rationis non sit plurificabilis;sed non propter hoc conceditur, quod non habens materiam, quae sit pars realis compositi, non potest plurificari. Et tunc illud Philosophi, quod primum non habet materiam, quia est actus purus, debet intelligi de materia secundo modo dicta, quia non habet eam ad contrahendum suam quidditatem, ut sit haec, quia sua quidditate est hoc. Utrum autem illud, quod non habet materiam primo modo dictam habeat secundo modo dictam, forte aliter diceretur secundum Philosophum, et aliter secundum Theologos, de quo nihil ad praesens, nisi quod illa ratio de 12. Met. non habet pro per se medio hoc quod est non habere materiam primo modo dictam, sicut intelligunt illi, quorum est prima ratio in 1. art. sed habet pro per se medio hoc, quod est non habere materiam secundo modo dictam. Et sic tam major quam minor vera est secundum Philosophos et Theologos, et per consequens, quia natura divina non potest plurificari in diversis suppositis, est ad propositum etiam utraque praemissa vera de productione ejusdem rationis, et per consequens conclusio est vera.