Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum in natura divina possint esse plures productiones intrinsecae ?
Alens. 1. p. q.42 . mem. 2. et q. 47. mem. 7. art. 2. D. Thomas. 1. p. q. 27. art. 5. D. Bonav. hic q. i. Itichard. art. 2. q. 1. Doclor in Oxon. q. 7. et d. 13. collat. 26. et quodl. 2. Suarcz part. i. tract. 3. (ii. 1 cap. 9. Bel-Inrmin. lib. 2. de Christo per totum.
Quod non, quia Commentator 6. Physic. cornm. 46. unum non communicatur nisi uno modo, quia propriae formae est propria materia, et in alia et alia specie, alia et alia materia 11. Physic. text. 49. Deinde si eadem natura posset diversimode communicari, aut hoc esset necessario et semper, aut ut in pluribus, aut raro ; non primo modo, nec secundo, patet ; ergo tertio ; et si hoc, ergo casualiter ; sed talia non sunt in specie.
Item, quod sint plures productiones quam duae, 2. Physic. text. 49. distinguit Philosophus inter agentia per naturam, et secundum intellectum ; ergo productio, quae est per modum naturae distinguitur contra istam, quae est per intellectum.
Oppositum : Principia producendi, quae non includunt imperfectionem, tantum ponenda sunt in divinis.