De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(d) De secundo articulo. Hic Doctor intendit probare conclusionem negativam,
videlicet, quod est simpliciter impossibile esse plures productiones ejusdem rationis in divinis: et hoc probat tripliciter: Primo, argumento ducente ad impossibile. Secundo, argumento ostensivo. Tertio, ex intentione Philosophi.
Quantum ad primum deducit ad hoc impossibile, scilicet quod actu essent infinitae productiones in divinis, si possent esse plures ejusdem rationis. Probatur ista consequentia, scilicet si in divinis possunt esse plures productiones ejusdem rationis, puta plures generationes activae vel passivae, ergo et infinitae. Patet ista consequentia primo auctoritate Augustini contra Maximinum lib. 1. ubi intendit probare quod si Filius genitus posset generare alium filium, ille alius posset generare alium, et sic in infinitum. Dicit enim sic: Absit ut ideo potentior sit Pater Filio, ut putas, quia creatorem genuit Pater, Filius autem non genuit creatorem, neque enim non potuit, sed non oportuit. Et subdit quare non oportuit : Immoderata esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret Patri, quia nisi et ipse nepos pronepotem gigneret secundum vestram mirabilem sapientiam impotens diceretur, similiter ille et iste. Et subdit, nec impleretur generationis series, si semper alter ex altero generaretur, nec etiam perficeret eam ullus, si non sufficeret unus omnipotens. Haec ille.
Sed dubitatur de auctoritate Augustini in hoc quod dicit, quod Filius potuit generare filium, sed non oportuit; quod si filius potuit generare filium, ergo de facto genuit, quia quidquid estibi possibile, est semper in ultima actualitate.
Respondeo, quod dictum Augustini debet intelligi quantum ad perfectionem principii produclivi, quia illud idem principium, scilicet memoria foecunda, est ita perfecta in Filio, sicut in Patre, sed ut in
Filio non dicitur potentia generandi, sed tantummodo in Patre, ut supra ostensum est in primo, d. 7. Intelligit ergo Augustinus quod illa eadem perfectio, quae est in Patre, eadem perfecta est in Filio, sed quia tali principio productivo tantum correspondet una productio, et unum productum, ideo ut in Patre dicitur potentia generandi, non autem ut in Filio.
(e) Probatur eadem consequentia per rationem sic. Hic Doctor probat illam consequentiam ostensive. Quidquid enim est plurificabile ejusdem rationis, vel ad plura ejusdem rationis se habens, non determinatur ex se ad certam pluralitatem. Patet haec propositio, sive comparando commune ad sua singularia, sive causam ad sua causata, sive principium ad sua principiata, patet etiam de communi. Si enim natura humana de se est plurificabilis in duo singularia, ita de se est plurificabilis in infinita, id est, quod quantum est ex parte sua, non repugnat sibi posse plurificari infinita. Hoc idem patet de causa respectu effectus, quae si ex se potest producere duos effectus ejusdem rationis, ita quantum est de se, potest producere in infinitum, cum non sit major ratio de uno quam de alio. Ex hac propositione probata, sequitur quod quodcumque plurificabile ejusdem rationis quantum est de se, potest extendi ad infinita, nisi determinetur aliunde, nec determinari potest per principium ejusdem rationis ;patet, quia si natura ejusdem rationis ex se non determinatur ad certum numerum, ita nec principium formale ejusdem rationis poterit esse ratio quare sit determinatio ad certum numerum. Si enim A potest multiplicare naturam humanam in duo singularia, idem A vel aliud ejusdem rationis cum A poterit producere illam naturam, quantum est ex parte sua, in infinita singularia ejusdem rationis, cum non sit major ratio de uno quam de alio ; si ergo generatio activa ex se non sit determinata ad certum numerum, cum sit pluriflcabilis in plura, nec erit determinata ad certum numerum per principium ejusdem rationis, puta per intellectum divinum ;si enim intellectus divinus potest esse principium plurium rationum ejusdem rationis, ergo quantum est de se, potest esse principium infinitarum productionum ejusdem rationis. Nec videtur quod ista determinatio ad certum numelum, possit fieri ab aliquo posteriori, quia a posteriori nihil habet suam entitatem ; ergo nec unitatem, nec certam i pluralitatem. Si enim natura humana non est ex se determinata ad certam pluralitatem, nec ex principio productivo ejusdem rationis causante naturam in tali et tali singulari, sequitur quod per nullum posterius ipsa natura potest determinari, nec ab aliquo, quod est simul natura cum productionibus. Qua ratione ipsa productio, quae est unius rationis non determinatur ex se ad certam pluralitatem, pari ratione nec id quod est simul natura cum illo, nec ab aliquo priori, quia illud prius vel est principium formale producendi, vel principium producens, quod est suppositum a principio formali productivo ejusdem rationis, non est ista determinatio, ut supra patuit: nec ab ipso supposito, quia ad lot se extendit suppositum, ad quot se extendit ratio formalis producendi, tota enim ratio agendi supposito, et tota perfectio agendi ipsi supposito est simpliciter a principio formali productivo, ut exposui in primo, dist. 1. quaest. 2. et dist. 3. quaest. 6. Si ergo productio ejusdem rationis potest multiplicari in plures; ergo et in infinitas, cum non appareat determinatio aliqua ex supradictis.
In ista tamen littera Doctoris occurrunt aliquae difficultates. Prima in hoc quod dicit, quod principium formale productivum ejusdem rationis, si potest producere plura ejusdem rationis, quod etiam et infinita. Quia videtur sequi quod illud tale erit formaliter infinitum, quia majoris perfectionis est posse producere plura simul, quam unum tantum ;ergo posse producere plura infinita, etiam ejusdem rationis, erit infinitae perfectionis, et sic calor in igne, qui ponitur principium ejusdem rationis, si potest producere duos calores simul, ergo et infinitos, quod est falsum; patet etiam, quia dicit Doctor quod causa non est determinata ex se ad certa causata, cum ergo Sol non sit ex se determinatus ad certa causata specie distincta, sequitur quod ex se posset producere infinitas species, quia plures potest producere, et ex se non est determinatus ad certam pluralitatem: ergo et infinitas potest producere ;ergo erit infinitae perfectionis.
Respondeo, quod etsi principium productivum ejusdem rationis, possit ex se producere infinitos effectus ejusdem rationis, non tamen sequitur quod simul illos possit producere, sed tantum successive, et ex hoc non sequitur major perfectio, ut patet a Doctore in primo, d. 2. part. 1. q. 1. Et cum dicitur quod ex se simul potest producere duos, negatur quod aeque perfecte duos, sicut quemlibet seorsum, ut exposui in primo supra, et in secundo, dist. 3. Dico secundo, quod secundum aliquos non sequeretur talis infinitas,posito quod infiniti effectus ejusdem rationis simul possint produci etiam aeque perfecti, sicut quilibet seorsum, quia unus non requirit majorem perfectionem in causa, quam alius, nec alius et alius effectus ejusdem rationis requirit in causa aliam et aliam perfectionem, quia eadem perfectio, quae est sufficiens ad unum ejusdem rationis, est etiam sufficiens ad aliud ejusdem Talionis. Prima tamen responsio videtur verior.
Ad aliud de Sole. Dico, quod si Sol possit producere infinitas species, sive simul, sive successive, esset formaliter infinitus, quia alia et alia species non tantum requirat aliam et aliam perfectionem in causa, sed necessario perfectior species majorem perfectionem requirit in causa quam imperfectior ; modo si essent infinitae species possibiles, semper una esset perfectior alia, quia formae se habent, sicut numeri, per Philosophum 8. Metaph. text.comment. 10. Dico ergo.quod etsi Sol possit producere plures species, est tamen ex sua natura limitata, determinatus ad certam pluralitatem, ultra quam virtus Solis non potest. Et dico, quod Doctor hic loquitur de causa ejusdem rationis, id est, de causa quae comparatur ad effeclus ejusdem rationis, quod illa si potest producere duos ;ergo et infinitos quantum est de se. Non enim loquitur de causa ejusdem rationis praecise in se, sed tantum in comparatione ad effectus, ita quod illa dicatur causa ejusdem rationis, quae respicit effectus ejusdem rationis, licet illa causa sit aequivoca respectu illorum effectuum, et causa dicitur alterius rationis, quae respicit effectus alterius rationis, ita quod ista comparatio fiat tantum effectus ad effectum, non autem effectus ad causam.
(f) Secundo arguitur ostensive sic. Hic Doctor probat eamdem conclusionem per rationem ostensivam, sive demonstrativam, et ratio stat in hoc, omne plurifi. cabile in divinis necessario determinatur ad aliquam certam pluralitatem, puta dualitatem, Yel Trinitatem, etc. Sed productio ejusdem rationis in divinis nullo modo potest determinari ad certam pluralitatem: ergo. Major primo declaratur, quia cum dico necessario determinatur ad certam pluralitatem, intelligo sic, quod sit simpliciter impossibile excedere illam pluralitatem, et non loquendo de impossibibi per posterius, vel per aliquod simile, sicut dicimus quod impossibile est hominem stantem sub albedine fieri nigrum; impossibilitas enim nigredinis inest homini non absolute, sed ratione alicujus posterioris, scilicet albedinis: intelligitur ergo de impossibili absolute, quod inest ratione naturae. Major sic intellecta probatur, et probatio stat in hoc, si necessario non determinatur ad certam pluralitatem, ergo de se potest esse in infinitis ;ergo ibi actio est infinita pluralitas individuorum, ut supra patuit: quidquid enim ibi potest esse ibi de necessitate est actu. Probatio minoris: Si productio ejusdem rationis in divinis posset determinari ad certam pluralitatem inferiorum ejusdem rationis, necessario praeexigeret aliqua plura alterius rationis, per quae determinetur ad certam pluralitatem: patet ista, quia ex se determinatur, nec per aliquid, quod est simul natura cum ea, nec per principium productivum ejusdem rationis, nec per aliquid posterius, ut supra patet in prima ratione. Sequitur ergo quod erit determinata per aliqua plura alterius rationis; sed hoc non, quia produclio ejusdem rationis, puta generatio in divinis tantum praeexigit rationem formalem producendi, et producens quod. Sed eadem ratio formalis, sicut potest esse ratio productiva unius, et etiam alterius ejusdem rationis, sicut calor, ita potest esse productivus unius catoris, sicut et alterius; ergo illa certa pluralitas non potest esse ab eadem ratione formali, quia principium productivum ejusdem rationis, si ex se non est determinatum ad certam pluralitatem, potest esse in infinitis; nec ista certa pluralitas erit a principio quod, quia principium quod ad tot praecise se extendit, ad quod ratio formalis illius se extendit, quia principium quod habet praecise rationem formalem producendi, ut possit producere. Si ergo productio ejusdem rationis posset plurificari, et per consequens esse in infinitis, necessario esset actu in infinitis, quia possibilitas in divinis ponit necessitatem, ut ponitur 3. Phys. text. comment. 32. Contingere, inquit, ab esse nihil differt in perpetuis , id est, quod in perpetuis, quod est possibile. actu est, ut clarius patet secundum aliam translationem, ubi habetur, quod in aeternis non est differentia inter possibile, et id quod est, quod debet intelligi de esse pertinente ad naturam aeterni. Unde Commentator ibi in fine commenti : Et cum fuerit possibile aliquid esse de natura rerum aeternarum, illud erit necessarium, non contingens.
(g) Tertio declaratur juxta intentionem Philosophi. Haec ratio stat in hoc breviter : Quod non habet materiam contrahentem ad esse individui est simpliciter implurificabile, sed omnia aeterna, sive necessaria secundum mentem Philosophi non habent differentiam contrahentem ad esse indivisibile, cum sint de se haec; ergo impossibile est productionem ejusdem rationis in divinis plurificari. Major est nota, quia plurificabile in plura ejusdem rationis est contrahibile ad illa plura per aliam et aliam rationem individualem. Minor patet per Philosophum 12. Met. text. comm. 49. ubi arguit quod non possunt esse plures caeli, quia non possunt esse plura moventia prima. Hoc probatur, quia quaecumque sunt numero multa, unum autem specie, habent materiam ; primum autem movens non habet materiam, est enim actus purus. Unum ergo, et ratione et numero primum movens et immobile ens ; ex hoc infert, unum igitur caelum. Ait enim sic secundum aliam translationem : Quoniam autem caelum est unum, manifestum est
quod si plures caeli fuerint, erunt sicut homines. Si autem principium unius hominis est unum, et fuerit numero unum plura, et aliud numero multum habet materiam: sermo enim unus, qui est idem, est etiam plures, non sermo hominis, id est, secandum Commentatorem ; ea quae sunt unum in ratione, id est, definitione, sunt plura in numero, ut homo, qui est unus in numero, et plura in potentia, ut Socrates et Plato. Sequitur in text. Quod autem est essentia prima non habet materiam, quia est perfectio, id est, secundum Commentatorem, quod prima essentia, quae significat esse rei, oportet ut non habeat materiam, quoniam si haberet materiam, haberet aliam essentiam, et sic in infinitum, et ideo necesse est ut prima forma quae est perfectio et finis non habeat materiam: erit ergo simplex, et omne simplex est in non materia. Sequitur in textu : Primus igitur motor, qui non movetur, est unus ratione, ut numero. Motor igitur motus continui, oportet semper ut sit unus tantum: ergo unum caelum est tantum, id est, secundum Commentatorem, et si motor est unus numero, ergo ipsum primum motum ab eo, si movetur motu continuo, est unum etiam numero, et si caelum est tale, ut declaratum est, ergo caeium est unum numero: movetur enim uno motu continuo ab uno motore numero et definitione. Haec ille.
(h) Ex ista intentione Philosophi videtur, etc. Hic Doctor intendit ostendere quod Philosophus in proposito loquatur tantum de materia, quae est ratio individuandi, sive contrahendi naturam ad esse individuale. Et primo ostendit quomodo diversimode loquitur de materia in diversis locis, ut facilius cognoscatur quomodo in proposito tantum loquatur de materia, quae est ratio formalis individuandi, de qua prolixe dictum est in secundo,
dist. 3. quaest. 6. Dicit igitur Doctor quod Philosophus quandoque accipit materiam pro principio receptivo facienle?2compositionem cura actu, sive cum forma, quomodo dicit materiam et formam esse duo principia, ut patet primo Physicor. text. com. 65. et 79. Hoc idem secundo Physicor. et secundo de Anima, et 5. et 12. Metaph. et primo Caeli, et alibi saepe. Dicitur igitur materia principium receptivum, et per oppositum forma habet rationem actus. Alio modo forma dicitur quidditas secundum Philosophum in multis locis, et per oppositum materia dicitur quidquid habet rationem contrahentis vel determinantis ipsam quidditatem, et hoc modo differentia individualis, quaecumque sit ipsa, dicitur materia respectu quidditatis specificae. Et dicit Doctor quaecumque sit ipsa, quia sive differentia individualis accipiatur pro duplici negatione, ut patet per Henricum, qui dicit quod individuum dicit negationem divisibilitatis in se, et negationem identitatis cum alio, ut patet in secundo dist. 3. q. 2. sive accipiatur pro existentia rei materialis, ut ponit Boetius, ut patebit in secundo, dist. 3. Dicit ergo, quod quocumque modo accipiatur differentia individualis, potest dici habere rationem materiae, pro quanto est contractiva quidditatis specificae. Sed tale contrahens vel determinans, potest dupliciter intelligi : Uno modo quasi intrinsecum inferiori, sive determinato sub tali communi: alio modo quasi praesuppositum determinato. Exemplum, differentia individualis Socratis contrahit hominem primo modo, quae est intrinseca Socrati ; et secundo modo hoc corpus contrahit albedinem, vel colorem, quia in alio corpore est alia albedo ; et secundum hoc, si non possent esse, nisi tria corpora, non possent esse nisi tres albedines. Contrahens tamen secundo modo potest reduci ad materiam primo modo, pro quanto dicitur contractiva, vel saltem in divinis quasi materiam. Et sic proprietates hypostaticae, sive personales, possunt dici quasi materia, non quod determinent essentiam divinam, sed determinant personas, sive hypostases, ut patet per Damascenum lib. 1. c. 5. vel 10. et lib. 2. cap. 6. Relatio, inquit, non determinat naturam, sed hypostasim, et sic proprietas personalis non dicitur actus naturae, sed actus hypostasis, ut patet a Doctore in primo, dist. 1. q. 2. et d. 26.
Polest etiam dici, quod supposita divina determinant relationes communes ejusdem rationis, quia quot sunt personae divinae, tot sunt etiam aequalitates, vel similitudines, vel identitates. Alia est enim aequalitas in Patre, et alia in Filio, ut patet in primo, dist. 31. ubicumque igitur est pluralitas ejusdem rationis, ibi necesse est ponere materiam, accipiendo materiam non pro recipiente, sed pro contrahente sic vel sic accipiendo, scilicet primo vel secundo modo, quia nullo modo potest poni naturam, quae est unius rationis plurificari, nisi sit aliquid contrahens hoc modo vel illo ; non enim potest poni naturam humanam plurificari in plura individua ejusdem rationis, nisi per aliam et aliam differentiam individualem ; nec similiter potest poni albedinem plurificari in plura subjecta, nisi illa subjecta praecise determinent eam ad certum numerum. Adverte tamen, quod isto secundo modo subjectum non dicitur determinare albedinem, ut dicatur haec, fit enim haec per propriam haecceitatem. Et similiter relationes communes sunt de se haec, ita quod aequalitas, quae est in Filio est de se haec ; dicimus tamen quod subjecta determinant ad certum numerum, quia communiter non numerantur accidentia ejusdem rationis, nisi ad numerum subjectorum, nam plura accidentia praecise numero differentia possunt esse in eodem subjecto, etiam loquendo de accidentibus absolutis, ut patet a Doctore in tertio, dist. 8. et Metaphysic. Doctoris quaest. 7. illa igitur accidentia essent praecise numero distincta. Patet etiam quomodo Deus posset facere plures albedines numero distinctas sine subjecto ut posset probari per dicta Doctoris in secundo, dist. 12. quaest. 2. et de facto patet quomodo ponuntur plures quantitates ejusdem rationis separatae a subjecto, ut in sacramento Eucharistiae. Posset etiam facere plures albedines in uno subjecto, ut Doctor videtur innuere in tertio, dist. 8. et in 5. Met. suae quaest. 7. Non vult ergo Doctor hic, quod talia ejusdem rationis sint praecise determinata ad certum numerum propter numerum subjectorum. Cum ergo dicit, quod nullo modo potest poni, naturam quae est ejusdem rationis plurificari, nisi sit aliquid contrahens hoc modo vel illo, et cum dicit naturam contrahi et plurificari per aliam et aliam differentiam individualem, hoc dicit secundum intentionem propriam. Cum vero dicit formam ejusdem rationis, ut albedinem vel aliquod aliud accidens determinari ad certum numerum per aliud et aliud subjectum, hoc non dicit secundum intentionem propriam, intelligendo quod illa certa pluralitas sit praecise per aliud et aliud subjectum, ut supra patet. Sequitur, et per oppositum, ubi non est hoc modo materia, impossibilis est pluralitas ejusdem rationis, sed nec talis materia est possibilis respectu productionum in divinis, quia nihil tale contrahens vel determinans posset esse, nisi determinatum ad certam pluralitatem, et per consequens nisi prius habens pluralitatem alterius rationis, ut supra patet in secunda ratione, et nulla pluralitas alterius rationis posset poni prior productionibus talibus, ut supra patuit, et sic applicata est intentio Philosophi ad conclusionem hic intentam.
(i) Sed inquirendo qualiter, etc. Unde dicit 7. Met. cap. 9. text. c. 41. quo l quid, erat esse et unumquodque in quibusdam idem, ut in primis substanliis,ut curvitas et curoitati esse, id est, quod quid erat esse et singulum cujus est in quibusdam est idem ut in primis substantiis, id est, in speciebus universalibus, ut curvitas et curvitati esse, quod quid est curvitatis,sunt idem. Sequitur in textu : Si prima est, id est, si curvitas sit prima substantia et species. Sequitur in textu : Dico autem primam, quae non dicitur per aliud in alio esse, ut subjecto vel materia. Quaecumquae vero ut materia, aut concepta cum materia, non idem neque secundum accidens unum, ut Socrates et musicum, et vocat hic primam substantiam, quae non habet formam in subjecto et in materia signata et individuali. Quaecumque vero sunt concepta, ut materia aut concepta cum materia, scilicet individuali, ut sunt singularia non sunt idem, scilicet quod quid est cum eo cujus est. Sed haec auctoritas exposita est supra in secundo, dist. 3. quaest. 5. Et sic patet quomodo Philosophus non vult ibi dicere, quod in materialibus non est idem quod quid est et illud cujus est, licet aliqui sic exponant.