REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Opinio IIenrici quodl. 6 q. I. el in sum. arl. 37. duas esse lanium processiones in Deo, quia duo tantum sunl actus immanentes, ut intelligere et velle: et ponit reflectiones et conversiones harum potentiarum super sc ipsas. Hanc refutat Doclor late hic, et fusius in Oxon. q. 7. a n. 13. per Iros articulos, ibi vide, quae hic tanguntur latius explicata.
Ad quaestionem dicitur quod in divinitate tantum sunt duae productiones, quia actus notionales sunt fundati in essentialibus, et illis adaequati; sed immanentes tantum sunt intelligere et velle unde ponitur quod intellectus et voluntas, quia separati, possint reflectere se supra se, postquana sunt in actu secundo quodammodo uniformiter, quodammodo disconformiler. Uniformiter, quia utrum que per activitatem convertit sel sed differunt ex conversione ad objectum, quia intellectus primo informatur simplici notitia, et intellectus nudus ad hoc convertitur, sicut passivum ad suum proprium activum ; sed voluntas convertitur tanquam nudum activum ; unde prima differentia est, quod intellectus nudus est passivus, sed voluntas nuda est activa ; secundadifferentia, intellectus informatur: imprimendo, sed voluntas exprimendo. Unde in primo instanta intellectus est tantum intellectus. In secundo instanti dicitur natura, et est ibi simplex notitia. In tertio instanti intellectus nudus convertit se ad hoc lotum. In quarto instanti imprimitur militia declaraliva. Ex alia parte voluntas in primo instanti est tantum voluntas ; in secundo facit se volentem ; tertio convertit se supra se ; quarto exprimit.
Contra hoc quod dicit, quod hoc verbum divinum generatur per impressionem, arguetur posterius ; sed nunc arguitur contra hoc, quod generatur per impressionem in intellectum conversum, quia conversio ista est aliqua actio, actiones sunt suppositorum. Cujus ergo suppositi est intellectus, ut convertitur? Si est secundae personae, et conversio praecedit expressionem secundum istos, ergo ante gigni sunt duae personae, et sunt duae aliae ; ergo, etc. Si est primae personae, ergo ejus est, ut recipiat notitiam declarativam ; ergo est in patre ; ergo sunt tantum duae personae. Quod autem hujus suppositi, cujus est intellectus, ut convertitur, sit, ut recipiat notitiam declarativam, probatur, quia 9. Metaphys. text. 10. et 12. tantum est aliquid in potentia propinqua, cum nihil oportet addi, neque minui. Sed praesente agente proportionato disposito non impedito, etc. sequitur actio ; sed intellectus, ut convertitur, est summe dispositus ; ergo nihil ex parte passi debet removeri neque variari ; ergo cujus personae est ut convertitur, ejus est ut recipit notitiam declarativam .
Item, conversio intellectus non est necessaria. Probatur, quia intellectus cum objecto est principium per modum naturae ; ergo non requirit actum reflexum sui vel alterius.
Item, nihil intelligitur, quod non esset, si ista conversio non esset, quia praesentia objecti non est per hoc, sed prius, neque perfectio potentiae ad agendum, et quidquid convenit per vim activam alicui, est actio, vel aliquod ejus ; sed conversio neque est actio, neque aliquid ejus.
Item, quod notitia essentialis in patre non est ratio gignendi verbum, probatur, quia verbum non gignitur per actum intelligentiae,
sed memoriae. Non autem omnis i -telleclio actualis in Patre est secundum intelligentiam, lib. 12. de Trinit. igitur, etc.
Item, si ita esset, ergo essent ibi duo verba, quia verbum expressive declarat illud objectum, quod est ejus expressivum, vel exprimens ipsum. Sed per intellectionem actualem est essentia nata esse declarata ; ergo prius est declarata ante intellectionem actualem.
Item, si actualis intellectio Patris esset genita, essentia divina esset principium gignendi eam secundum istos ; sed actualis notitia essentiae non potest esse alterius rationis, per hoc quod est genita vel non genita, quia tunc Deitas esset formaliter alterius rationis in personis, quia illam una habet a se, et non alia; ergo et actualis notitia essentiae est ejusdem rationis in Patre et in Filio ; ergo uterque habet essentiam pro ratione gignendi ; non ergo ex notitia essentiali Patris procedit Verbum.
Dicitur quod Augustinus 15. de Trinit. 15. dicit quod Verbum est visio de visione. Dico quod Augustinus exponit hoc, quod visio cognitionis est de visione scientiae, et hoc est de objecto pro actu primo, in quo objectum relucet ; ideo dico quod ordo est inter intellectionem Patris et Filii, quasi duorum principiorum, sicut Sol illuminat partem propinquam et remotam, et non una pars aliam, sed idem agens utrumque ordine quodam. Sic notitia Patris est quodammodo prior notitia genita ordine quodam, quia quando aliquid perficitur per aliquid, et per idem producit aliud, oportet quod hoc fiat ordine quodam, quia immediatius respicit primum quam secundum, et tamen neutrum est causa alterius.