Ultimo tractantes ultimum articulum dixerunt: Et vitam venturi saeculi. Quod Apostoli dixerunt : Vitam aeternam. Synodus autem ut ex meritis speretur et non putetur esse beatitudo in isto saeculo, sicut Stoici Philosophi dixerunt, determinaverunt esse dicendum : Et vitam venturi saeculi, ne in hac vita beatitudo esse videatur. Fulti autem fuerunt auctoritate Apostoli, II ad Corinth. IV, 17 et 18, dicentis : Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate
aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur : quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt.Amen autem in utroque symbolo est responsio idiotae, et debet interpretari : Verum est, et non debet interpretari : Fiat, sicut patet ex praehabitis, quae jam in ante habitis exposuimus.
Est autem dubitatio apud quosdam in istis symbolis, utrum articulus sit res vel enuntiabile. Res autem quod est sicut Christi incarnatio et passio et resurrectio et hujusmodi. Enuntiabile autem sicut Christum esse incarnandum, vel incarnatum Christum esse, passum vel passurum. Illi enim qui enuntiabile dicunt esse articulum, inducunt rationem, dicentes quod articulus est propter quod judicatur homo fidelis si credit, et judicatur infidelis si non credit : judicaretur autem infidelis si crederet incarnationem, et non crederet Christum incarnatum esse : igitur incarnatum esse est articulus, et non incarnatio : ergo enuntiabile est articulus et non res. Idem autem et eadem ratione dicunt de aliis.
E contra dicunt alii : quia, Marc. XI, 9 et 10 : Qui praeibant et qui sequebantur clamabant, dicentes : Hosanna ! Benedictus qui venit in nomine Domini. Ubi dicit Glossa, quod qui praeibant signant Patres praecedentes adventum Christi : comitantes autem signant eos qui tunc fuerant cum Christo : et qui sequebantur, signant eos qui futuri erant post adventum. Et hi omnes unam fidem habentes, clamabant : non autem poterant unam habere fidem, si enuntiabile esset articulus : quia non est unum enuntiabile Christum fore incarnandum, et Christum jam esse incarnatum, et Christum incarnatum fuisse : ergo si una est fides,
oportet quod id sit articulus, quod est I idem in tribus temporibus : hoc autem non est nisi res : ergo res est articulus. Et hoc ego sine praejudicio credo esse verum.
Et quod objicitur de enuntiabili, quod tempore variatur, dicendum quod hoc est de expressione et determinatione articuli, et non de articulo : et hoc jam ante diximus esse de consequentibus fidem, et non de conclusionibus.
Hoc igitur modo de symbolo in grosso sit determinatum : articuli enim sunt rudimenta fidei, et rudibus in grosso sunt exponendi.
Ritus autem symboli est in duobus : quorum unum est, quod symbolum synodi potius cantatur in Ecclesia publice quam Apostolorum : quia publice est. factum et expressius cum explanatione continet fidem. Symbolum autem Apostolorum in silentio dicitur : quia non publice praedicata adhuc fide est factum, et continet fidem implicitam et non explicitam, quae a singulis intelligi possit.
Secundum autem est : quia non cantatur symbolum synodi nisi in solemnitatibus, in quibus aliqua mentio fit de symbolo, sicut in omnibus Dominicis, quae sunt de resurrectione et nativitate et ascensione et festo Spiritus sancti, et in octavis ipsorum propter octavam resurrectionis : et in festis beatae Virginis, quia de ipsa etiam fit mentio, et in festis Apostolorum, quia credimus sanctam Ecclesiam Catholicam et Apostolicam : et in festo Dedicationis, quia credimus sanctam Ecclesiam. Quidam etiam addunt festum Mariae Magdalenae, quia ipsa fuit Apostolorum Apostola : et in festo Crucis, quia credimus in Crucifixum. Et sic planum est videre in quibus festis cantandum sit, vel non cantandum.
Haec igitur de duobus symbolis in grosso dicta sufficiant.