REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Duas esse tantum productiones secundum rationes formales. Ratio, quia sunt tantum duo principia productiva, habentia oppositos pro. ducendi modos, nimirum per modum naturae et libertatis. De quo lata Doctor in Oxonien. hic q. 7. a n. 18. et d. 7. et 13. a n. 18. ubi docet eos distingui se ipsis formaliter.
Respondeo, quod quaestio ista potest dupliciter intelligi : uno modo, an tantum sint duae productiones secundum suas rationes formales, diversae in divinis ; alio modo : An in divinis sint duae productiones secundum numerum ejusdem rei? Et quia de secundo membro dicetur in quaestione sequente, nunc secundum primum intellectum est dicendum, quod tantum sunt duae productiones in divinis alterius rationis, et secundum suas rationes formales distinctae.
Primo ostenditur quod sunt duae ; secundo quod sunt tantum duae. Primum sic : ubicumque sunt principia producendi alterius rationis, eis possunt competere principiationes alterius rationis ; sed in divinis manent duo principia distincta secundum suas rationes formales principiandi ; igitur eis correspondent distinctae principiationes sive productiones. Major patet, quia non est major unitas in productionibus quam in principiis prodiictivis. Minor patet, quia sicut memoria perfecta in aliquo supposito divino est principium producendi notitiam sibi adaequatam, ut probatum est in quaestione praecedente, ita voluntas amorem sibi adaequatum, et sicamorem infinitum, et per consequens intrinsece in natura divina habentem esse ; igitur voluntas et memoria foecunda sub propriis rationibus suis principiandi alterius rationis manent in Deo ad intra.
Secundum probatur, quod sint tantum duae productiones in divinis, quia omnis pluralitas reducenda est ad unitatem, vel ad tantam paucitatem, quantum est possibile sibi ; ergo multitudo rationum principiandi reducitur ad unam rationem principiandi, vel ad tantam paucitatem rationum principiandi quantum possibile est reduci ; sed non potest reduci tantum ad unam rationem principiandi in divinis, quia,. ut probatum est, in divinis manent rationes producendi voluntatis et memoriae ; igitur fiet reductio ad tantam paucitatem, quantum possibile est. Possibile vero est, ut fiat reductio ad duas rationes producendi, quia omnes rationes in alia coordinatione producendi reducuntur ad aliquod principium, cujus est prima ratio in illa coordinatione ; sed tantum sunt duae coordinationes producendi, scilicet per modum naturae et voluntatis, ut patet ex secundo Physic. text. 37. et per rationem, quia omne principium producendi aliquid, vel ex se determinatur ad unum, et sic principiat per modum naturae ; vel non necessario determinatur ad unum, et sic principiat libere per modum voluntatis ; igitur sunt tantum duae rationes formales principiandi primae et alterius rationis, et per consequens concedemus tantum duas productiones in divinis alienus rationis.
Vel sic, duo sunt principia producendi, scilicet natura et voluntas, ex secundo Physic. supra cil. et non plura istis, cum omne principium habeat oppositos modos producendi alterius istorum ; nec sunt pauciora istis, quia neutrum reducitur ad alterum, cum habeant oppositos modos principiandi, primo, nec utrumque ad tertium, quia illud tertium haberet modum principiandi alterius eorum ; igitur sunt tantum duae rationes principiandi. Cum hae igitur sint in Deo, ut prius probatum est, tantum erunt in Deo duo principia producendi, et per consequens tantum duae productiones.
Sed contra hoc instatur, et primo quod non reducuntur rationes principiandi ad duas primas rationes principiandi, sed tantum ad unam, quia omnes perfectiones in divinis reducuntur ad essentiam, ut ad fundamentum, quia secundum Damascenum lib. 1. Orlliod. Fid. cap. 12. est pelagus infinitum omnem perfectionem continens. Sed sicut aliquid se habet in entitate, sic in actualitate, et sicut in actualitate, sic in activitate ; igitur omnes rationes activitatis, sive productiones reducuntur ad rationem essentiae divinae, ut ad primam rationem producendi.
Item secundo sic : In creatis nulla proprietas naturae est principium communicandi naturam, aliter imperfectius communicaret perfectius ; igitur similiter in divinis nulla proprietas essentiae erit principium communicandi essentiam ; igitur essentia ut essentia est principium communicandi et producendi, et per consequens proprietates, si sint rationes producendi et communicandi, hoc erit in quantum ad essentiam reducuntur.
Contra aliud quod dicitur, quod rationes principiandi per modum naturae reducantur ad unum, concedatur ; sed illud unum non est memoria, ut memoria et intelligentia, sed essentia in quantum essentia, quia essentia si principiat, naturaliter principiat ; potest autem principiare in quantum essentia, quia sicut est principium determinabile, ita est principium expressivum suae declarationis ; igitur, etc.
Ad primum istorum dicendum est, concedo quod perfectiones sint distinctae ab essentia, et posteriores ea, et sic ad eam reducuntur in entitate. Sed ex hoc non sequitur quod ad eam, ut ad aliquid prius reducantur in ratione principiandi, quia et in creaturis, si idem sit principium essendi et agendi, prius est principium essendi quam agendi, quia esse praecedit agere ; igitur illud ut principium agendi reducitur ad se ipsum, ut principium essendi, sicut ad aliquid prius secundum rationem ; non tamen sequitur ex hoc quod reducatur ad aliquid prius in ratione agendi ; sic in proposito, essentia divina dat esse et principiare, et ratio principiandi reducitur ad essentiam, sicut ratio agendi ad rationem essendi ; sed non sequitur quod rationes principiandi, quae sunt proprietates, reducantur ad essentiam in ratione principiandi, quia, ut dictum est, illae sunt primae rationes principiandi.
Ad secundum : Si accidens in creaturis esset immediatum principium agendi, et naturam communicandi, sicut quidam dicunt, tunc major esset falsa. Si autem non est ita, dicendum est quod in creaturis ideo proprietas non est principium communicandi naturam, quia est imperfectior natura ipsa quae communicatur, nec natura dat proprietati rationem principiandi. Sed si eadem natura daret proprietatibus perfectam rationem operandi et agendi, tunc proprietates haberent rationes principiandi, sicut est in proposito, quia proprietas divina aeque perfecte habet esse, et rationem principiandi, sicut natura, et ita perfecte communicat, sicut natura communicaret, seu communicaretur.
Contra, in creaturis intellectus et voluntas sunt idem cum essentia animae, et non aliqua accidentia absoluta superaddita, ut ponitur secundum unam opinionem, et tamen non sunt principium communicandi naturam ; igitur similiter in divinis erit de proprietatibus respectu essentiae.
Respondeo quod supposito quod sic sunt idem cum essentia animae in essendo, non tamen sunt aeque perfectae cum essentia in operando et agendo. Unde essentia non dat eis perfectam rationem principiandi, quia operatio et actio eorum est accidentalis, quia est operatio immanens, et ideo actio eorum non terminatur ad naturam communicatam. Sed oppositum hujus accidit in proposito, nam proprietates in divinis sunt aeque perfectae in essendo et producendo, cum essentia et productiones earum sunt eis con substantiales, et ideo possunt terminum aeque perfecte communi care.
Ad tertium dicendum quod essentia ut essentia non distinguitur a memoria in ratione principiandi, sed est aliquid inclusum in memoria, sicut illi de alia opinione dicunt de notitia simplici, quod est pars exprimentis, et sicut formalis ratio principiandi, et exprimendi notitiam declarativam, ita essentia est aliquid memoriae paternae, quia est primum declarabile, et ideo expressiva notitiae declarativae, tanquam principium formale exprimendi Unde essentia ut essentia, vel est memoria, vel aliquid memoriae, quia memoria, ut patebit postea, est intellectus habens objectum. vel essentiam, sibi praesens ; et ideo essentia, ut distinguitur a memoria, nullam actionem habet, quia primam actionem habet, ut est memoria, et universaliter omnis naturae intellectualis prima operatio est ejus, ut habet memoriam, quia prima operatio talis naturae est inlelli gere, quod est a memoria. Et quod essentia concurrat ad completam rationem memoriae, et non solum intellectus infinitus, patet ex hoc, quia alias Verbum divinum esset verbum lapidis, sicut verbum essentiae, quia intellectus divinus infinitus intelligit lapidem, sicut intelligit essentiam suam. Et ideo si solus intellectus non includendo formaliter essentiam secundum suam rationem formalem, esset tota: memoria, Verbum divinum esset verbum lapidis, sicut et essentiae, quod falsum est, quia Verbum divinum est principium declarativum essentiae divinae, non essentiae lapidis.
Ad unam rationem Averrois, qua probat contra Avicennam quod eadem natura secundum essentiam non potest diversimode communicari, ut idem secundum speciem non potest generari ex semine et sine semine, quia aut hoc esset semper quod produceretur sine semine, aut in pluribus, aut in minori parte, et sic a casu.
Dicendum quod effectus productus secundum istas conditiones in pluribus, vel raro, potest comparari ad duas causas, vel idem effectus cum suo opposito ad eamdem causam, verbi gralia, mus generatus potest comparari ad murem, a quo generatur per propagationem, et ad Solem, a quo potest generari per putrefactionem ; vel potest cum suo opposito, ut cum sua non generatione comparari ad eamdem causam, ut ad solem. Si primo modo comparetur, et quaeratur an mus generatus generetur necessario, vel in pluribus, vel in minori parte a mure generante, vel a sole ? dicendum quod a neutro necessario necessitate absoluta, quia omne agens naturale potest impediri respectu productionis sui effectus ; sed dico quod in pluribus producitur per propagationem, in paucioribus per putrefactionem, quia frequentius mus propagat murem, quam sol generet murem. Sed ex hoc non sequitur quod sol a casu producat murem, quia sicut mus propagans praesente materia debita in majori parte producit murem, ita et Sol in materia disposita respectu suae actionis. Unde ex hoc non debet concludi aliquid produci a casu ab aliqua causa, quia rarius producitur ab ista causa quam ab alia, nec etiam quia absolute raro producitur ; tunc enim cum Sol rarius eclipsetur, quam quod caput frangatur a lapide cadente, magis dicendum erit solem a casu eclipsari quam caput frangi. Si autem comparetur secundo modo, et quaeratur an mus frequentius a sole producatur posita actione solis circa materiam debitam, quam suum oppositum ? dico quod frequentius posita actione solis circa materiam debitam generatur mus quam non generatur ; et ideo sicut agens naturale per propagationem, si producat monstrum, a casu monstrum illud producitur, similiter si Sol in materia debita respectu formae muris non producat murem, a casu est. Unde dicitur aliquid a casu produci ab aliqua causa, si frequentius posita causa non sequitur talis effectus, sicut frequentius fossionem terrae non sequitur inventio auri ; patet igitur quod ratio non concludit productum in creaturis posse esse sufficiens respectu plurium productionum ejusdem rationis ; patet hoc de calore respectu plurium productionum.
Ad secundum quod intellectus distinguitur a natura 2. Physic. text. 49. dico, quod memoria potest comparari ad actum cujus est elicitiva, et sic non distinguitur a causa naturaliter agente, sed agit mere naturaliter. Si vero comparetur, non ad illum actum quem elicit, sed ut est principium dirigens in actibus posterioribus, et hoc, ut dirigit sic, est indifferens ad opposita. Primo modo accipitur hic memoria, quia agens sic per intellectum est agens per modum naturae.