De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(k) De tertio articulo, in quo Doctor adducit tres instantias, duas contra quaestionem principalem, quibus probat quod in divinis possunt esse plures productiones ejusdem rationis. Et tertia instantia est contra illam propositionem superius dictam in secundo articulo, scilicet quod prima distinctio finita est necessario aliquorum alterius rationis. Per primam ergo instantiam, quae est contra conclusionem, probat generatio et spiratio sunt ejusdem rationis, quia omnis productio, cujus principium formale productivum, et terminus formalis productionis sunt ejusdem rationis, est principaliter ejusdem rationis. Haec patet spcialiter de termino formali ejusdem rationis per Philosophum quinto Physic text. cap. 4. ubi vult quod motus vel mutatio magis denominetur a termino ad quem, qui communiter ponitur terminus formalis productionis quam a termino a quo, et exemplificat ibi de generatione et corruptione Hoc idem patet text. e. 18. et 19. ubi exemplificat idem de motu alleralionis, et augmentationis, et diminutionis, etc. Si ergo Philosophus vult quod productiones, quarum termini formales ad quem sunt ejusdem rationis,
sint ejusdem rationis, a fortiori illae erunt ejusdem rationis, quarum termini formales sunt ejusdem rationis, et principia formalia productiva sunt ejusdem rationis, non tantum ad invicem, sed etiam cum terminis formalibus. Sed in proposito eadem essentia divina est principium formale productivum, tam respectu generationis filii quam spirationis Spiritus sancti, et est eadem termino formali utriusque productionis; ergo generatio et spiratio sunt ejusdem rationis. Minor patet per auctoritatem Hilarii et Augustini, quoad hanc partem, scilicet quod essentia sit terminus formalis. Nam Hilarius vult quod sicut Filius nihil habet, nisi natum, id est, nisi quod nascendo accepit, et Spiritus sanctus, nihil habet nisi quod procedendo accepit, sed accepit essentiam ; et patet quod non accepit eam nisi ut terminus formalis productionis, sicut dicimus quod genitum accepit naturam a generante, et patet quod non accipit eam, nisi ut terminum formalem.
Patet etiam per Augustinum 15. de Trin. c.26. Sicut Filio, inquit, praestat essentiam de Patre generatio, sive communicat, ita Spiritui sancto de utroque processio. Sed essentiam sic communicari per generationem et spirationem, non intelligitur communicari, nisi ut terminus formalis, sicut etiam natura creata per generationem communicari supposito, non intelligitur communicatur supposito, nisi ut terminus formalis generationis. Et sic patet quomodo essentia est terminus formalis utriusque productionis. Et hoc prolixius ostensum est in primo dist. 5. q. 2. Alia pars, scilicet quod sit principium formale productivum, patet, quia nunquam terminus formalis potest aliquo modo esse prior, vel prioritate originis, vel prioritate perfectionis, illo principio formali producendi. Patet, quia terminus formalis per principium formale productivum capit esse simpliciter, vel in se, sicut est in creaturis, vel in alio tantum, sicut essentia divina capit esse non in se, sed tantum in persona producta, pro quanto intelligitur sibi communicari. Cum ergo essentia divina sit simpliciter primum ens tam pronitate perfectionis quam originis, ut patet quaestione prima articulo primo, et illa est simpliciter primus terminus formalis, sequitur quod erit principium formale productionis. Minor etiam probatur quantum ad utramque partem, per hoc, quia illud et principium formale est terminus formalis, in quo producens assimilatur producto, et praecipue quando est productio univoca, sicut in proposito generatio Filii in divinis est simpliciter univoca, quia generans et genitum sunt ejusdem rationis: similiter spiratio est univoca, quia spirans et spiratum sunt ejusdem rationis, et hoc satis patet in primo, dist. 7. et 13. Cum ergo prima assimilatio producentis ad productum in divinis est essentia illa, ut essentia, (et loquitur hic de prima assimilatione fundamentali, supple quae est ratio formalis fundamentalis, qua productum assimilatur pro ducenti) ; ergo illa essentia est formalis terminus utriusque productionis, et formale principium producendi.