REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Rejectis rationibus duabus aliorum, resolvit, ideo non posse esse plures productiones ejusdem rationis in Deo, quia in eo quod non potest ab alio determinari, est unitas vel infinitas ; cum ergo non sint infinitae productiones ejusdem rationis, est tantum una. De quo Doct. I. d. 7. et fuse quodl. 2. et I. d. 13. a n. 18. quibus duobus ultimis locis ponit alias hujus rei rationes.
Ideo dico quod in divinis est tantum una productio numero unius rationis, sic quod si ponatur per impossibile, vel per incompossibile, quod haec productio non esset, non posset in aliam idem principium productivum, et hujus ratio est, quia quidquid est in divinis est de se hoc ; et ideo nihil in divinis unius rationis potest plurificari. Arguitur ergo sic : Quidquid est de se hoc, impossibile est quod plurificetur ; sed quidquid est in divinis unius rationis est de se hoc ; ergo nihil unius rationis in divinis potest plurificari ; sed productio divina, quae est unius principii formalis, est unius rationis ; igitur talis productio non potest plurificari in divinis ; igitur in divinis tantum est una productio secundum numerum unius rationis. Major est evidens, quia quod non potest ab alio determinari, vel est de se unum, vel est de se in infinitis. Minor probatur sic, quia si aliquid in divinis non sit de se hoc, sed potest esse in pluribus, non determinat sibi certum numerum in quo sit ; sed unum ratione quod est distinguibile in plura, non determinat sibi certum numerum, in quo sit ; igitur aliquid in divinis de se non determinatur in quo sit secundum numerum ; igitur nisi aliunde determinetur est in infinitis ; oportet igitur aliquod ponere, quo determinetur ad plura unius rationis, et de illo quaerendum est. Aut est aliquid unius rationis, aut alterius et alterius rationis ? Si primo modo, aut illud est plurificabile, aut non ; si non, eadem ratione standum est in primo, et habetur propositum, quod nihil unius rationis in divinis est plurificabile. Si autem est plurificabile, igitur non determinat sibi in quot sit secundum numerum, et ita erit in infinitis, nisi determinetur, vel procedetur in infinitum. Oportet igitur dicere quod determinetur ad plura unius rei per alia alterius rationis, et tunc quaero de uno illorum, aut est de se hoc, aut non ; si non, igitur non determinat sibi pluralitatem certam habere, et procedatur sicut prius ; si est de se hoc, pari ratione esset standum in primo. Sic ergo dico quod causa vel ratio, quare in divinis non possunt esse plures productiones unius rationis, est, quia quaelibet productio divina est de se haec, sicut et alia omnia quae sunt in divinis.
Ad rationem in contrarium dicendum quod in creaturis ejusdem principii possunt esse plures productiones unius rationis, quia nullum productum creatum est de se hoc ; et ideo nec aliqua productio terminata ad tale productum, sive principiatum est de se hoc, quia si principiatum esset de se hoc, et de se ad unum determinaretur productio, etiam principatio istius producti esset de se hoc ; sed in divinis productum est de se hoc; et ideo et principiato est de se haec, propter quod non potest plurificari, sicut dictum est.