REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum sint tantum tres personae in natura divina ?
D. Thom. 1. p. q. 27. art. 5. et q. 30. art. 2. D. Bonav. hic q. 4. Richard. art. 2. q. 2. Scotos in Oxonien. q. 5. et 7. Suarez citatus in q. antecedente lib. i. cap. 10.
Quod non : Quaecumque sunt eadem simpliciter alicui, sunt simplic citer eadem inter se, quia aliter nullus syllogismus valeret. Sed per--sonae sunt eaedem simpliciter essentiae, quae est simpliciter eadem ; igitur, etc.
Item, aequalis dignitatis est ibi esse a se, et ab alio ; ergo tantum sunt duae.
Item, quod sint quatuor, quia relative opposita commultiplicantur; ergo cum sint quatuor relationes, erunt quatuor personae.
Oppositum, Joan. 1. Tres sunt, qui testimonium dant in caelo, et " Marc. ultimo : Ite, baptizantes eos, etc.
SCHOLIUMI.
Tres tantum esse personas, unam introductam, et duas productas : Unam per intellectum, el aliam per voluntatem. Deinde probat quod neque una et eadem esse potest per utramque, quia repugnat idem diversis et oppositis productionibus produci. De quo Doctor in Oxonien. hic q. 7. num. 34. et d. 13. et quodlib. 2. Quod vero tantum sit una persona improducta, rejectis rationibus Henrici, probat, quia omne quod est in divinis, est de se hoc, et quia si possent esse duae, essent infinitae de facto.
Ad quaestionem primo dicam quid tenendum ; secundo, quomodo potest intelligi esse possibile absque repugnantia. Tenendum est quod tantum sunt tres personae, quia tantum sunt duae productiones intrinsecae numero, et utraque productione producitur tantum una persona, quia utraque productione producitur res distincta a producente, nulla enim res semetipsam producit, sed non distincta essentialiter, quia res producta est infinite talis, quod tantum invenitur in divinis.
Quod utraque productione producitur unica tantum persona, probatur, quia sicut principii unius rationis non potest esse nisi una productio unius rationis, ita non potest esse nisi unicus terminus unius rationis.
Dices, eadem persona est, quae producitur per utramque. Contra, impossibile est eamdem personam accipere perfecte esse a duabus productionibus perfectis, quia si sic, ergo circumscripta alia adhuc est, et abstracta ista, ex qua perfecte accipit esse, non est: igitur simul est, et non est.
Quod sit alia improducta probatur, quia si est producta, ergo ab alia, et non est procedere in infinitum, ut probatum est superius . ; ergo una est persona improducta.
Quod autem prima persona sit una, probat unus Doctor dicens quod per easdem rationes probatur unitas primae personae, et unitas Dei. Ad hoc adducit Hilarium de Synodis, dicentem quod simile est ponere plures primas personas, et plures Deos. Ad hoc adducit rationem Doctor, quia non plura a se ; ergo ab alio ; aut igitur relatione mutua, etc. Vide apud ipsum.
Sed haec ratio non valet, cum enim dicit in sua lectura, sunt supposita relatione, ergo distincta per relationes originis, non sequitur, etiam esto quod per relationes ad alia, adhuc non habet propositum.
Praeterea, hic non sic potest probari unitas primae personae et Dei, quia unitas Dei probatur per perfectionem Dei simpliciter per infinitatem; sed paternitas nullam perfectionem dicit, nec infinitatem. Et cum unitate Dei stat communicabilitas, sed non cum unitate patris ; ergo non per idem probatur utraque. Quod dicit de Hilario non facit ad rem, quia hoc sequitur tanquam ad consequens, scilicet esse plures Deos ; si sint plures patres, non tamen sunt idem.
Ideo dico quod unica est persona non producta, quia quidquid est in divinis unius rationis est de se hoc, ut probatum est in quaestione antecedenti, ideo tantum est una persona producta unius rationis, et non quia Pater semper se occupat circa essentiam in producendo de essentia; igitur cum persona non producta, et producens sint unius rationis, tantum erit una persona non producta, ex quo igitur sunt tantum duae personae productae, et tantum una non producta, ut probatum est, sequitur quod tantum sint tres personae in natura divina.