De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Ad secundum positum num. 23. ideo Filius non potest gignere, quia memoria in Patre est principium producendi productione adaequata, ita ut per dictionem excedi nequeat, et ratio est, quia quidquid est in Divinis, est ita de se hoc, ut si per impossibile non esset,
nec aliud ejusdem rationis esse posset propter rationes allatas art. 2. Vide Doctorem de hoc 1. dist. 3. q. 7. sig. dicet tunc ad quaest, explicat modum loquendi de habere potentiam generandi, et quo sensu Filius eam habeat, de quo 1. d. 7.
Ad secundum (r) et primo ad rem, secundo ad formam argumenti. Ad rem potest dupliciter responderi : Forma, quae est in aliquo supposito principium producendi productione adaequata illi formae, non potest esse alicui alteri principium producendi ; nunc autem memoria est Patri principium producendi productione adaequata illi principio: ergo: et si sit in Filio, non potest esse Filio principium producendi. Major probatur exemplo sic : Si calor esset igni principium calefaciendi lignum calefactione adaequata illi calori, et ille idem calor communicaretur ligno, non posset esse ligno principium calefaciendi. Probo, quia nec calefaciendi se, quia tunc calor esset principium calefaciendi, sive producendi calorem in eodem supposito, nec alterum, quia calefactio ista ponitur adaequata illi calori. Et procedit ista probatio de adaequatione omnimoda, ubi impossibile est actionem excedere principium formale agendi, et secundum istum intellectum patet minor, quia memoria sic in Patre habet dictionem in Patre adaequatam, quod impossibile est principium dictivum excedere hanc dictionem, sicut impossibile est in Divinis dictionem esse nisi hanc, quia de se est haec. Patet ex solutione quaestionis, quia quidquid in Divinis non praeexigit pluralitatem alterius rationis, illud de se est hoc: dictio in Divinis non necessario praeexigit pluralitatem alterius rationis ; ergo de se est haec, et per consequens principium ejus habet hanc dictionem omnino adaequatam sibi: non potest ergo esse principium in Filio.
Ad eamdem* rationem probandam accipienda est ista propositio, et redit in eamdem sententiam cum alia, suppositum accipiens formam per productionem adaequatam illi formae, non potest per illam formam producere: filius recipit memoriam per productionem adaequatam illi memoriae; ergo, etc. Minor declaratur sicut in ratione jam facta. Probatio majoris, quia si secundum illam produceret, aut ergo se, aut alterum: non se, quia hoc est impossibile, secundum Augustinum. 1. de Trin. cap. 1. nec alterum, quia illa productio illius ponitur adaequata principio productivo; sic ergo non oportet quaerere determinativum concurrens cum principio elicitivo, ut sit unadictio, nec etiam aliquam negationem potest habere,sic ut sit taleprincipium formale. Sed esto quod essentia vel quodcumque positivum mere acceptum, sit in Patre formalis ratio dicendi vel generandi, tamen non potest esse in Filio ratio dicendi vel generandi, quia ipsum ut in Patre, est principium productionis adaequate, quantum ad primam rationem, et per illam Filio communicatur quantum ad secundam rationem.
Quantum ad secundum (f), videlicet ad formam argumenti, potest fieri aliqua difficultas in majori et minori, quia haberi potest aliquid dici multipliciter ex postpraedicamentis, licet proprie non dicatur aliquid formam habere in abstracto, nisi habeat eam, sicut forma sic significata nata est haberi, hoc est tanquam formam. Non enim proprie diceretur habere albedinem, quia haberet eam clausam in bursa, quia non est ille modus perfectus, quia albedo nata est haberi ut forma informans.
Ulterius, nomen abstractum significans principium agendi constructum cum Gerundivo significante aliquam actionem, natum est haberi a supposito, ut sit illi principium agendi illa actione: verbi gratia, habeo potentiam videndi, ista potentia non solum nata est haberi ament forma, sed etiam ut principium mihi operandi se cundum illam formam, et hoc notat illa constructio Gerundivi cum abstracto tali. Similiter ista Grammatica patet ex usu loquendi. Etsi enim vera sit haec : Filius Dei scit generationem Patris, non tamen ista: Filius habet scientiam generandi. Consimiliter, nec ista : Iste habet voluntatem generandi; nec est aliqua ratio nisi ex constructione Grammaticali, quia non solum notatur abstractum haberi ab illo ut forma, sed ut principium talis operationis procedentis ab isto supposito ; consimiliter hic : Michael scit Deum creasse mundum et creationem mundi, non tamen scit creare mundum. Quando ergo accipitur in majori, illud quod habet principium dicendi perfectum, potest per illud dicere, loquendo de habere proprie, sicut dicitur abstractum haberi, quando habetur ut forma suppositi, et etiam de constructione propria nominis significantis principium actus cum Gerundivo significante actionem, quae constructio notat illam formam huic supposito esse principium agendi, concedo majorem, quia in subjecto includuntur illa,quae re quirunturad hoc quod praedicatum insit. Quando enim in hoc forma habetur, ut forma huic, et ut huic principium agendi, potest per hoc esse principium agendi ; sed sic minor est falsa, qui etsi Filius habet memoriam perfectam, aliquo modo habendi, non tamen ut formam: et si habet ut formam, non tamen ut principium agendi, propter rationem dictam in responsione reali.
Ad probationem (t) minoris, illa propositio : Memoria perfecta est principium perfectum dicendi, posset dici quod est propositio truncata, et oporteret eam supplere per aliquod dativum additum significans cui sit principium dicendi.
Vel quia est indifferens, potest concedi, quod absolute est principium dicendi ; nec plus ponit* minor de memoria, quod Filius habet memoriam perfectam, est manifestum. Concludendo ergo, Filius habet principium perfectum dicendi, quae fuit minor primi syllogismi, fit fallacia Amphibologiae, vel figurae dictionis, vel consequentis. Amphibologiae, quia in majore constructio non determinat actum illum significatum per gerundivum procedere ab aliquo supposito determinato, quia nullum suppositum certum ponebatur ibi in subjecto orationis, sed tantum designabatur, quod procederet ab aliquo principio formali, quia illud ponebatur in propositione pro subjecto. In conclusione autem ponitur, et suppositum determinatum, et forma, et ideo ex vi constructionis notatur in conclusione, quod actus non tantum comparatur ad principium formale, sed etiam ad suppositum, ut egrediens ab aliquo. Figurae dictionis, quia per similitudinem dictionis actus significati in Gerundivo in praemissa et in conclusione,commutatur habitudo actus ad formale principium, in habitudinem actus ad suppositum agens, et sic commutatur quale quid in hoc aliquid. Fallacia est etiam consequentis, quia in majori habetur actus significatus in Gerundivo in universali ad nullum suppositum comparatus. In conclusione autem determinatur ad certum suppositum, et non sequitur, actus est per hoc principium, ergo est hujusmodi suppositi.