REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Explicat claris exemplis quomodo una creatura possit esse in pluribus suppositis, sicut anima rationalis tota in variis partibus, et quia perfectionis est communicari, et in creatis est imperfectionis dividi, illud sine hoc tribuendum est Deo. Quod vero personalitas communicari non possit, suadet etiam, quia non est perfectio simpliciter.
Secundo declaratur quomodo potest hoc intelligi sine contradictione. In creaturis perfectionis est quod essentia et natura communicetur, sed imperfectionis est quod dissimiliter communicetur.Unde quod natura communicata pluribus dividatur, hoc est imperfectionis ; auferendo igitur illud quod est imperfectionis, et attribuendo illud quod est perfectionis divinis, erit eadem natura indivisibiliter pluribus suppositis communicata.
Secundo sic : Ratio suppositi incommunicabilis non includit perfectionem simpliciter, quia perfectio simpliciter stat in alia ratione quidditativa, quia in Deo non oportet quod ratio suppositi includat omnem rationem entis, nec etiam per identitatem ; ergo potest stare ratio suppositi distincta.
Tertio, perfectio simpliciter est melior in quolibet supposito absolute, quam non ipsa. Non dico in quolibet supposito cujuscumque naturae, sed in quolibet supposito, quantum est de se. Sed quod determinat se ex se ad unum suppositum, non est melius, in quolibet supposito, quam non ipsum, quia quod de terminat se ex se ad unum suppositum est incompossibile alteri supposito ; ergo ipsum non est melius alteri quam non ipsum.
Quarto, per exemplum de anima intellectiva, in qua perfectionis est quod sine sui divisione debet esse in pluribus partibus corporis, quia: in hoc excedit alias formas, quae educuntur de potentia materiae. Tria autem sunt imperfectionis in anima intellectiva, prout perficit corpus: Primum quod det esse per informationem materiae. Secundum quod non det totale esse corpori, sed partiale, ut intellectivum esse. Tertium, quod illa plura perfecta ab anima intellectiva sunt distincta realiter, ut partes ejusdem totius. Ablatis autem imperfectionibus, remanente eo, quod est perfectionis, possumus quoquo modo capere quod possibile sit aliquam essentiam, non per informationem, dare totale esse pluribus distinctis, quae non sunt partes alicujus totius, quae erunt per se subsistentes.
Ad primum principale, dico quod non potest concludi identitas duorum in conclusione, nisi talis sit identitas duorum in tertio, et tertii in se, aliter enim esset accidens, vel aequivocatio in syllogismo. Nunc autem personae sic sunt simpliciter eaedem essentiae, quod essentia in ista persona non habet aliam subsistentiam ab ista. Ad tertium, cui personae sunt eaedem, non est in se idem per identitatem subsistentiae; ergo non potest concludi identitas subsistentia? in conclusione, non enim sic fuit medium idem.
Ad aliud, commutatur qualis in quot, cum dicitur aqualis dignitatis est, ergo quot, est fallacia figurae dictionis ; non enim nobilitas vel ignobilitas relationis est causa multiplicationis.
Ad aliud, relativa commultiplicantur, verum est, secundum scilicet relationes; sed non oportet quod secundum supposita, etc.