Chori responsio.
Sanctus, sanctus, sanctus. Ista est chori responsio quae etiam est vox Angelorum composita ex tribus ut omni firma auctoritate. Prima enim pars sumitur, Isa. VI, 3, de vocibus Angelorum sic clamantium : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum : plena est omnis terra gloria ejus. Apocal. IV, 8, dicito, quod quatuor animalia requiem non habebant die ac nocte, dicentia : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui Venturus est.
Hoc autem quod dicitur : Hosanna in excelsis ! Benedictus qui venit in nomine iDomini, hosanna in excelsis, continetur, Joan. XII, 13. Et fuerunt voces turbarum quae praeibant, et quae sequebantur, et quae concomitabantur Dominum in Jerusalem ad locum passionis suae procedentem.
Composita igitur est haec chori responsio a beato Papa Sixto ex tribus, scilicet ex laude, ex oratione, ex gratiarum actione. Ex laude autem: quia dicit, sanctus: ex oratione, quia dicit, hosanna : ex gratiarum actione, quia dicit, benedictus, etc.
Laus autem est dupliciter, scilicet laus et causa laudis. Laus est cum dicitur sanctus, etc. Dicitur autem ter sanctus, ut multi dicunt, propter trium personarum distinctionem quae omnes in hoc sacramento sunt singulariter operatae. Virtus enim Altissimi, ut dicit Cassianus, per appropriationem est Patris qui obumbravit, dum sui perfectam et indifferentem imaginem in utero Virginis et sacramento nostrae redemptionis impressit: umbra enim forma dicitur in speculo resultans, quae perfecte exaequat faciem inspicientis. Et sicut dicit Origenes, in hoc sensu sumitur umbra, quando dicitur : Virtus Altissimi obumbrabit tibi . Spiritus autem sanctus superveniens tam in uterum in quo noster panis a muliere sapientia aeterna perfectus est, quam quod etiam in sacramentum in quo substantia panis in ipsum transsubstantiatur, virtute et operatione sua divina perficit omnia. Filius autem est, qui omnia a Spiritu sancto et in utero et in sacramento sibi unit: per talem enim unionem dicitur, Joan. VI,56 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est polus.
Hac igitur ratione ter dicitur sanctus : quia omnia haec sauguine Christi firmata et mundissima sunt effecta. Pater enim imaginem carni et sanguini impressit, Spiritus sanguinem mundatum formavit, Filius sanguinem sibi univit. Sanctum autem secundum primam vocabuli institutionem est, quod sanguine et tactu sanguinis est confirmatum et fundatum. Et sic sanctae sunt leges, et sic omnia sancta imperia et regna et palatia, legas edentes et in firmitate tenentes, et sic mundantur et confirmantur omnia sanguine. Quia igitur operatione Trinitatis in sanguine tota religio nostra et firmata et mundata est, ideo ter in ista celebratione dicimus sanctus.
Vel, quia tribus sanctis conficitur sacramentum, scilicet antiquo, novo, et aeterno. Antiquo corpore quod de massa corporis Adae sumptum est : hoc enim sanctum est, quia immune ab omni peccato est assumptum. Et hoc fecit Spiritus sancti purgatio, quae praevenit in beatam Virginem, purgans et purificans sanguinem ex quo sanctum est corpus Christi. Et illud dicitur, Joan. III, 31 : Qui de coelo venit, super omnes est. Quod ibi Glossa exponit : quia de altitudine humanae naturae quantum ad immunitatem peccati est assumptum. Secundum in sacramento est novum, scilicet anima humana, quae a Patre creata, statim in momento creationis omni sanctitate et omni gratia et sapientia est repleta. Et hanc fecit Pater. Ad Coloss. II, 3 : Omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei sunt in Christo absconditi. Tertium est deitas Filii, quae sibi corpus sanctum et animam sanctitate plenam assumpsit et in persona Filii univit, ut omni sanclitate redundaret ille homo ad totius Ecclesiae sanctitatem et copiam. Joan. XVII, 19 : Ego pro eis sanctifico meipsum. Hac igitur ratione iterum ter Sanctus, sanctus, sanctus, clamatur.
Propter unitatem autem essentiae in tribus personis hoc perficientem singulari ter addimus ex hymno Angelorum : Dominus Deus sabaoth, significantes istius operationis facultatem et modum et virtutem.
Facultatem in nomino Domini designamus : quia, ad Roman. X, 12, dicitur, quod Dominus dives in omnes qui invocant illum, eo quod omni pecuniae possessione pulchrorum et bonorum est superpositus.
Modus autem ostenditur in hoc quod dicimus, Deus : sapienter enim perficit, quia omnia videt sapientia : pro nobis
perficit utiliter, quia omnia circuit providentia et cura qua sollicitus est pro nobis. Psal. XXXIX, 18 : Dominus sollicitus est mei. Charitate maxima facit : quia ardor est et ignis. Ad Hebr. XII, 29 : Deus noster ignis consumens est . Et haec omnia in nomine importantur Dei, sicut jam dictum est in ante habitis.
Sabaoth autem virtutum vel exercituum interpretatur, eo quod omnis virtus exercituum caelestium vel terrestrium est in manu ejus : sancta enim Ecclesia in triumphantibus et militantibus est ut castrorum acies ordinata, terribilis daemonibus, sicut dicitur, Cantic. VI, 3. Et totus ille exercitus vel assislil vel ministrat in. sacramento : ministrat enim Ecclesia et assistit coelestis curia, ut daemonum virtus excludatur ne impediat corporis mystici ad caput unionem. Et haec virtus profluit ab eo de quo dicitur in Psalmo
XXIII, 10 : Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Et ratione illius dicitur : Deus sabaoth. Et haec omnia dicuntur, ut describatur in Trinitate laudabilitas in operatione sacramenti.
Quod autem subjungitur : Pleni sunt caeli et terra gloria tua, causa est laudis inductae. Et quod dicitur : Pleni sunt caeli, non est ab Angelis dictum, sed a patribus, hoc est, a beato Sixto appositum, et a beato Gregorio ordinatum : quia Angeli dixerunt : Plena est omnis terra gloria tua .
Caeli autem sunt pleni gloria pro beatitudine triumphantium in quorum memoriam sacrificium illud offertur in laudem, ut dicunt Gregorius, Augustinus et Ambrosius. Terra autem pro terrigenis ponitur pro gratia in qua offertur sacrificium in adjutorium militantium, et in cibum : et in terra comprehenduntur, qui sub terra sunt in paenis, pro quibus offertur in suffragium. Sic enim Spiritus Domini qui operatur in sacramento, replevit orbem terrarum, et hoc quod con-tinet omnia, quod nihil aliud est nisi eae-Iam, quia sicut dicit Damascenus : " Caelum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum, sicut dicitur Sapient. I, 7. Sic, ad Philip. II, 10 et 11 : In nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum, et ornnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus, qui oblatus est pro nobis in sacramento, in gloria est Dei Patris. Haec igitur est laus istius resalutationis, qua ad perfectorem sanctitatis resalutat chorus in aula Ecclesiae in qua fit sanctitatis perfectio.
Hosanna in excelsis ! Haec est oratio, et sicut dicit Hieronymus in quadam epistola, Hosanna verbum Hebraeum est, et componitur ex verbo hebraeo quod est osy, et Latine salva interpretatur. Unde in Psalmo XI, 2, dicit littera nostra secundum translationem Septuaginta : 0 Domine, salvum me. fac, Hebraeus sermo habet adonai osy. Anna autem quod additur in compositione, est interjectio obsecrantis, et ut exaudiatur signat affectum : et ideo affectum illum ut conceptum exprimentes tantum valet Hosanna, quantum salva, obsecro : et haec est vox tubae Dominum ad locum oblationis prosequentis . Ac si dicat Ecclesia : Salus non est nisi in sanguine tuo, sicut dicitur, ad Hebr. IX, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Et illud Zachariae, IX, 11 : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. Ex quo salvati Sumus per sanguinem et sine sanguine non est salus, obsecramus ut salves in celebratione sacramenti sanguinis, in quo totius relucet operatio Trinitatis, et per quod caeli et terra pleni sunt gratia et gloria tuae majestatis. Et haec petitio est ut salvet gratia sanguinis ab omni inquinamento terrae contagionis.
Sequitur autem : Benedictus qui venit
in nomine Domini, quod est gratiarum actionis, ut sicut eum patres praecedentes adventum, ut Abraham et alii, et sicut concomitantes, ut Apostoli, et sequentes, ut martyres prosecuti sunt diversis temporibus, in una tamen fide ad passionem advenientem, ubi semetipsum hostiam pro omnibus obtulit: ita in eadem fide et gratiarum actione recipiamus et prosequamur venientem in altare offerendum pro nobis omnibus in sacrificium salutis.
Dicimus autem in hac gratiarum actione : Benedictus, non quod a nobis benedicatur benedictione eum sacrante, sed quia, sicut dicitur, Deuter. XXXIII, 23 : Plenus erit benedictionibus Domini. Et quia, sicut dicitur, Eccli. xliv, 25 : Benedictionem omnium gentium djedit illi Dominus, et testamentum, scilicet novae gratiae, cui numquam aliquid super ordinandum est, in sanguine suo confirmavit super caput ejus. Sic enim secundum Apostolum, ad Ephes. I, 3 : Benedictus est,... qui benedixit nos in omni benedictione spirituali. Sic enim benedicendo gratias agentes in laude, dicimus sibi bona quae ipse in nos profluxit. Psal. xliv. 1 : Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.
Sic benedictum dicimus, qui venit, hoc est, quia venit ipse sicut semel se offerendo, ita quotidie oblationem illam in sacramento repraesentando. Psal. lxvii, 20 : Benedictus Dominus die quotidie ! Prosperum iter (ad salutem per suam oblationem) faciet nobis Deus salutarium nostrorum.In nomine Domini, hoc est, in notamine Domini, quod nominis divini notam faciet, nos ab intimis exaltando, a paupertate suis copiis relevando, et dominati virtute continendo, ne ad pedestria et scabellaria declinemus. Et de his quae in nomine Domini continentur, in ante habitis dictum est.
Et subiungitur : Hosanna, ut salvet se-
cunda salute a miseria per gloriam, qui a priori miseria quae est peccatum, salvavit gratia, sicut dicitur, I Regum, II, 8 : Suscitat de pulvere egenum, etc, ut sedeat cum principibus, et solum gloriae teneat, scilicet in caelis.
Ideo et nunc ut prius additur : In ex-celsis : quia ista sunt excelsa gloriae suae, sicut et illa fuerunt excelsa gratiae suae, quae nullus attingere poterit, nisi per ipsum. Unde Angeli canunt, Luc. II, 14: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax. hominibus, etc.