De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Solvendo tertiam rationem positam art. 3. explicat bene quomodo prima distinctio finita aliquorum est alterius rationis, et quomodo minor distinctio extensive, id est, minor pluralitas est immediatior primae unitati, quia est dualitas productionum ; si vero sumatur intensive, sunt aut per se, id est, quantum ad rationes formales distinctorum, et ibi et est major distinctio, ubi est major incompossibilitas per se aut per accidens, et sic est major distinctio, ubi distincta minus coincidunt in unum, vel adcidunt uni. Primo modo Petrus et Paulus minus intensive distinguuntur, quam Petrus et albedo. Secundo modo e contra. Ad propositum minor distinctio secundum per se rationem formalem, non est immediatior essentiae, quam major, quae est inter aliqua diversae rationis, quia non est possibile dari distincta realiter ejusdem rationis, in quibus esset minor distinctio. Verum est, quod minor distinctio rationis immediatior est essentiae, sed de hac non agitur, quia ab ea non procedit multitudo productionum, de qua est quaestio. Responsio ad quartum ibi positum est clara. Circa argumentum principale, quod non solvit, vide eum i. d. 10. ubi docet Spiritum sanctum non procedere per modum naturae, et d. 13. ubi docet eum non esse genitum, sed Filium sic.
Ad tertium (u) dicitur, quod illa propositio est vera, quod prima pluralitas necessario finita est alterius rationis, quia quaelibet necessario finita, si non est alterius rationis, necessario praeexigit aliquam alterius rationis, per quam necessario determinetur, ut patet in secundo articulo. Prima autem pluralitas in Divinis est prima, et necessario finita; quod prima, patet: quod etiam necessario finita, patet, quia nulla est ibi possibilitas nisi ad illud quod est in actu ; sequitur ergo conclusio, quod prima pluralitas in Divinis necessario est alterius rationis, et per consequens illa est proxima unitati. Quando ergo accipit* majorem, quod unitati immediatior est minor pluralitas quam major :
Respondeo, potest intelligi major vel minor intensive vel extensive, intelligendo sic intensive, quantum ad minorem rationem distinctionis, sicut minus distinguitur medium ab extremo,quam contrarium a contrario ; minus extensive, sive minor distinctio, sive minor pluralitas, est, quae est major paucitas, sicut ternarius est minor pluralitas quaternario ; hoc modo major est vera, quia unitati immediatior est binarius quam quaternarius, vel ternarius, et tamen binarius non est minor pluralitas intensive quam ternarius, quia intensive tanta distinctione distinguuntur duae unitates in binario, quanta tres in ternario. Extensive verum est, quia ab unitate procedunt pluralitates,sive distinctiones ordinate, ita quod semper minor numerus extensive sive numeraliter est propinquior unitati, quae est principium. Et sic concedo quod ista distinctio, esto quod esset alterius rationis, est tamen maximae paucitatis, quia non sunt nisi duae productiones, et non est pluralitas minor dualitate.
Si tamen loquamur de majori vel minori distinctione, vel pluralitate intensive, adhuc potest intel. ligi dupliciter, quia aut intelligitur per se, quantum ad formalem rationem distinctionis extremorum ; aut per accidens, quantum scilicet ad majorem et minorem entitatem et incompossibilitatem eorum quae distinguuntur. Exemplum, Socrates et Plato magis distinguuntur quantum ad realitatem et incompossibilitatem extremorum quam istae duae intentiones genus et species, quia istae duae possunt concurrere in eodem, ut in colore; et minor est entitas istorum extrmorum genus et species, quam istorum, Socratis et Platonis. Si autem intelligitur major de minore distinctione materialiter, forte posset alicubi habere veritatem, quia alicui uni primo immediatior est distinctio rationis quam rei, et minor est distinctio rationis, quantum ad entitatem extremorum, et incompossibilitatem distinctorum, quam distinctio realis: sed in proposito, non oportet de ista majoritate seu minoritate curare, quia non ponitur aliqua distinctio rationis immediata uni, a quo procedit omnis multitudo, scilicet ipsi essentiae.
Secundo autem modo de ista maioritate intensive et per se, quantum ad formalem rationem distinctionis, major est simpliciter falsa, quia oportet quod uni primo a quo procedit aliqua distinctio, sive sit rei, sive rationis, immediatissima sit aliqua distinctio alterius rationis, quia aliqua finita, et quia illa quae est alterius rationis, est primo finita, ut argutum est. Et hoc patet, quia secundum communem opinionem, ubi unitatem realem sequitur immediate distinctio rationis, ibi ista ratione distincta,habent distinctionem alterius rationis, non ejusdem: et illa est major, secundum formalem rationem distinctionis, licet sit minor duplici modo, et majoris paucitatis, et minoris realitatis, et incompossibilitatis in extremis.
Per hoc patet illud de pluralitate, quae est immediate a Deo, quia in creaturis, ubi naturae specifice sunt plurificatae in suppositis, nulla est necessario determinata, quia a sola voluntate ageDtis sunt tot vel tot, ita quod non repugnant naturae esse. in pluribus: si ergo talia plura ejusdem rationis sunt immediate a Deo, sunt tamen finita in actu, quia voluntas divina imponit eis finitatem ; sed non sunt necessario finita, quia nihil est intrinsecum creaturis, cui contradictorie repugnat major vel minor pluralitas, quaecumque enim pluralitas est possibilis in Divinis, ipsa est omnino finita.