De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Tertio instat* contra illam propositionem, scilicet, quod prima distinctio finita est aliquorum alterius rationis. Et instat dupliciter, primo, quia unitati est immediatior distinctio minor quam major, patet, quia ex quo unum est omnino indistinctum,sequitur quod quanto aliqua sunt magis propinqua unitati, tanto magis sunt indistincta, sicut etiam quoad entitatem, quanto magis aliquid appropinquat perfectissimo enti, tanto est perfectius, quia magis participat illud ; sic quanto aliquid magis appropinquat primae unitati, tanto magis erit unum, et quanto magis unum, tanto magis indistinctum, et per consequens minus distinctum. Cum ergo distinctio ejusdem rationis sit minor quam distinctio alterius nationis, sequitur quod illa erit magis propinqua primae unitati. Et si ponatur quod generatio et spiratio sunt simpliciter primo distincta, sequitur quod tantum erunt distincta, ut ejusdem rationis.
Secundo,quia a Deo possunt esse immediate plura creata in eadem specie, ergo possibile est quod pluralitas ejusdem rationis omnino prima, et immediata unitati ; ergo sicut in causa prima potest esse pluralitas causatorum immediata ejusdem rationis, ita in principio, ut in Patre possunt esse principiata, accipiendo principiata pro ipsis productionibus passivis, ut simpliciter ejusdem rationis.
(u) Ad tertium istorum, respondet Doctor et primo ad rem, et deinde ad formam argumenti. Quoad rem dicit, quod prima pluralitas necessario finita est alleterius rationis. Et dicit necessario finita, quia pluralitas, quae est contingens et contingenter finita potest esse ejusdem rationis, quia duo ejusdem speciei potuissent immediate causari a Deo ad extra, nam quaelibet necessario finita, si non est alterius rationis, necessario praeexigit aliquam alterius rationis, per quam necessario determinetur, ut patuit in secundo art. cum ergo prima pluralitas in divinis sit prima, et necessario finita. Quod prima patet, quia ante productionem personarum nulla est ibi pluralitas, accipiendo pluralitatem pro pluralitate reali distinctorum ab invicem, licet enim sit ibi pluralitas prior aliquorum formaliter distinctorum, ut patet de attributis, quae formaliter distinguuntur ab invicem, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. quaest, penult. et illa pluralitas est prior productionibus divinis, tamen illa non potest dici proprie pluralitas ; prima ergo pluralitas in divinis est ipsarum productionum, quae est alterius rationis. Adverte etiam, quod generatio passiva, et spiratio passiva sunt simpliciter alterius rationis, imo primo diversa, scilicet in realitate, licet non in conceptu, ut tenet in primo, dist. 7. 13. et 26. tamen Filius et Spiritus sanctus non sunt alterius rationis ad invicem, imo simpliciter ejusdem rationis, ut tenet in primo, dist. 13. quia includunt naturam divinam, per quam dicuntur esse ejusdem rationis. Et quod talis pluralitas sit necessario finita, patet, quia in divinis nulla est possibilis, nisi ad illud quod est in actu, id est, quod omne possibile in divinis est necessario in summa actualitate: si ergo aliqua pluralitas major finita potest esse in divinis, illa necessario esset in actu. Et quia constat talem pluralitatem ibi non esse, sed tantum pluralitas finita, statim sequitur quod illa finita erit necessario.
Nunc quoad formam argumenti, dicit Doctor quod major pluralitas, vel minor, sive major distinctio, vel minor, potest dupliciter intelligi, scilicet extensive et intensive. Primo modo, scilicet extensive minor pluralitas, sive minor distinctio praecise accipitur pro majori paucitate numerali, et major pluralitas, sive major distinctio praecise accipitur pro minori paucitate numerali, sicut dicimus, quod quatuor est minor paucitas quam duo. Loquendo ergo de distinctione majori vel minori extensive, patet quod distinctio productionum in divinis est simpliciter minor, quia simpliciter minor pluralitas, et primo modo maxima paucitas, quia maxima paucitas est tantum dualitas, et illae productiones sunt praecise duae, et sic conceditur quod primae unitati est propinquior minor distinctio extensive quam major, sed illa minor distinctio extensive est necessario finita: igitur illa erit necessario alterius rationis, ut supra patuit. Secundo modo, scilicet intensive, loquendo de majori vel minori distinctione, adhuc potest dupliciter intelligi, scilicet, quod sit major vel minor distinctio aliquorum, quantum ad per se formalem rationem distinctionis extremorum, et sic illa dicuntur magis distingui secundum per se rationem formalem secundum distinctionis extremorum quae minus conveniunt in tertio, quam illa quae magis conveniunt, et sic albedo et Socrates magis intensive per se distinguuntur quam Socrates et Brunellus, patet, quia Socrates et albedo non conveniunt quidditalive in aliquo genere, cum sint in diversis Praedicamentis, sed Socrates et Brunellus conveniunt in genere animalis. Aliqua vero dicuntur magis distingui tantum materialiter, sive per accidens, et hoc dupliciter, scilicet, quia sunt magis incompossibilia ad invicem, et sic Socrates et Plato magis distinguuntur, quia sunt incompossibiles in eodem, quam Socrates et albedo, patet, quia Socrates potest esse albus ; vel quantum ad majorem entitatem extremorum, puta,quia extrema distincta sunt magis perfecta, et sic Socrates et Plato magis distinguuntur quam duo asini ad invicem. Adverte ergo, quod aliqua, quae magis distinguuntur per se, magis sunt incompossibilia, videlicet Socrates et albedo, et aliqua quae magis distinguuntur per se sunt magis incompossibilia, ut patet de Socrate et Platone. His praemissis dicit Doctor quod si illa major, scilicet unitati est immediatior distinctio, intelligatur de minori distinctione per accidens, sive materialiter, pro quanto illa distincta sunt magis incompossibilia, et magis ens, quod illa propositio potest alicubi habere veritatem, quia alicui uni primo immediatior est distinctio rationis, quam rei, et minor est distinctio rationis quantum ad entitatem extremorum, et incompossibilitatem distinctorum, quam distinctio realis, nam in eodem colore sunt illae duae intentiones secundae, scilicet Genus et Species, quia color respectu superioris est species, respectu inferioris est genus, quae tamen intentiones sunt minus ens, et minus incompossibiles, quam sint Socrates et Plato ad invicem.
Sed in proposito non oportet de illa distinctione majori, vel minori curare, quia in divinis non ponitur aliqua distinctio rationis immediata primo enti, a quo procedit omnis multitudo. Sed loquendo de majori vel minori distinctione intensive, et hoc quantum ad per se formalem rationis distinctionis, illa major est simpliciter falsa, scilicet quod unitati sit immediatior distinctio minor quam major, quia nulli dubium quod distinctio ejusdem rationis quantum ad per se formalem rationem distinctionis, est minor,-quam distinctio alterius rationis, quia distincta alterius rationis per se minus conveniunt quam illa quae sunt ejusdem rationis, nam oportet quod uni primo, puta essentiae divinae, a qua procedit aliqua distinctio, sive illa sit rei, sive rationis immediatissima sit aliqua distinctio alterius rationis, quia aliqua necessario finita, et quia illa, quae est alterius rationis in divinis est necessario primo finita, ut supra patuit, ideo primae unitati immediatior est distinctio major quam minor, loquendo de majori vel minori intensive, et quantum ad per se formalem rationem distinctionis.
Ad aliud patet responsio, quia causata a voluntate divina, ex quo sunt contingenter causata, non immediatius causantur plura ejusdem rationis quam alterius. Et sic patet responsio ad rationem.