REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Rejcctis quatuor distinctionibus aliorum, ponit opinionem D. Thomae tenentis quidditatem rei materialis esse objectum intellectus, quam rejicit, quia inde sequeretur quod noe posset intelligere ullam rem immaterialem per ullam potentiam, nec consequenter beatificari. Vide eum in Oxoa. hic q. 3. a n. 3. et collat. 10. et 13.
Est igitur quaestio : An possumus habere aliquam cognitionem de Deo, qua cognoscitur in aliquo conceptu simplici) et hic sunt opiniones. Nam quidam dicunt quod proprium objectum intellectus nostri conjuncti est quidditas rei materialis, quod ostendunt ex proportione potentiarum intellectivarum in triplici gradu ad sua objecta ; et ex hoc sequitur quod cum potentia intellectiva non possit intelligere.nisi illud quod cadit sub suo proprio objecto, et Deus secundum proprium conceptum non continetur sub quidditate rei materialis, ergo non potest cognosci ab intellectu viatoris ; ergo Deus secundum conceptum sibi proprium non potest a nobis cognosci in via.
Sed haec conclusio, quamvis forte concedenda sit, tamen fundamentum quo ipsa probatur, non videtur verum, si intelligatur generaliter, quod objectum proprium intellectus viatoris sit quidditas materialis, quia impossibile est potentiam per quemcumque habitum per se operari circa non suum objectum, ut patet de visu. Si autem quidditas rei materialis esset per se objectum intellectus conjuncti, non posset intellectus noster per quemcumque habitum, sive lumen, aliquid aliud cognoscere, et per consequens nec beatificari.
Si dicas quod hoc est creditum, intellectum nostrum beatificari per visionem nudam essentiae Dei, arguitur per rationem naturalem sic: Nulla potentia cognitiva potest cognoscere aliquid sub ratione illimitatiori, quam sit ratio sui primi objecti, quia si sic, illud non esset objectum primum, et sibi adaequatum ; sed intellectus viatoris potest cognoscere ens quod est illimitatius quidditate materiali, aliter non posset habere cognitionem Metaphysicalem ; ergo, etc.