De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum ista duo possint simul stare, quod relatio ut comparata ad oppositum sit res, et ut comparata ad essentiam sit ratio tantum.
D. Thom. i. p. q. 36. art. 2. Aegid. quodl. 1. q. 6. Henr. sum. art. 60. q. 1. et quodl. q. 1.
Viso de productionibus, sequuntur quaestiones de relationibus ; et primo de relationibus originis: secundo de relationibus communibus. De relationibus originis primo quaeritur, in comparatione ad essentiam. Secundo in comparatione ad personam. Tertium quantum ad perfectionem, sive quantitatem propriam.
Est ergo quaestio prima : Utrum ista duo possint simul stare, quod relatio ut comparata ad oppositum sit res, et ut comparata ad essentiam sit ratio tantum ? Arguitur quod non, quia, si ut comparata ad essentiam, sit ratio tantum, hoc est,quia ut sic transit in essentiam, sed ut comparata ad oppositum, manet eadem ratio, quia, ut sic, est eadem essentiae, quia nullo modo potest esse non eadem, propter simplicitatem divinam ; ergo si est ratio, ut comparata ad essentiam, necessario est ratio ut comparatur ad oppositum.
Ad oppositum arguitur sic, ut comparatur ad essentiam est ratio, probatur, propter simplicitatem divinam ; ut autem comparatur ad oppositum, non est ratio, sed res, aliter non constitueret realiter distinctum: ergo praedicta simul stant.
Hic sunt tria videnda : Primo, si relatio originis in se sit res, et quae res ? Secundo, si comparata ad essentiam sit res, et quae res? et ex hoc apparebit compossibilitas vel incompossibilitas istorum, de quibus quaeritur. Tertio, circa dicta in solutione quaedam dubia occurrentia solventur.