De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Scholium.
Rem sumi tripliciter : Primo, communissime pro omni conceptibili reali et rationis. Secundo, communiter pro ente extra animam ut opponitur modo rei. Tertio, pro ente per se. Et quaestio est, an relatio sit res ? Primo modo extra animam (quia certum est, non esse rem secundo vel tertio modo, quia nec est substantia, nec ad aliud), et respondetur affirmative, quia sequitur extrema ex natura rei sine opere intellectus, quod ait ens commune reali et rationis esse objectum intellectus, loquitur de objecto motivo vel terminativo q. 1. d. 3. q. 4. Et infra quodl. 14. art. 2. tenet ens reale esse objectum intellectus, quod intellige de motivo.
De primo, (a) quia de aequivoco non est simpliciter respondendum, et hoc nomen res, sicut patet ex auctoritate loquentium de isto nomine res, est aequivocum, ideo primo distinguendum est de hoc nomine res. Sicut autem colligitur ex dictis auctorum, hoc nomen res potest sumi communissime, communiter et strictissime. Communissime, prout se extendit ad quodcumque, quod non est nihil: et hoc potest intelligi dupliciter : Verissime enim illud est nihil quod includit contradictionem, et solum illud, quia illud excludit omne esse extra intellectum, et in intellectu ; quod (b) enim est sic includens contradictionem, sicut non potest esse extra animam, ita non potest esse aliquid intelligibile, ut aliquod ens in anima, quia nunquam contradictorium cum contradictorio constituit unum intelligibile, neque sicut objectum cum objecto, neque sicut modus cum objecto. Alio modo (o) dicitur nihil, quod nec est, nec esse potest aliquod ens extra animam. Ens ergo (d) vel res isto primo modo, accipitur omnino communissime, et extendit se ad quodcumque, quod non includit contradictionem, sive sit ens rationis, hoc est praecise habens esse in intellectu considerante, sive sit ens reale, habens aliquam entitatem extra considerationem intellectus. Et secundo accipitur in isto membro, minus communiter pro ente, quod habet vel habere potest aliquam entitatem non ex consideratione intellectus. Et istorum duorum membrorum (quorum utrumque pertinet ad primum membrum distinctionis,) primum videtur valde extendere nomen rei, et tamen, ex communi modo loquendi, satis probatur: communiter enim dicimus intentiones Logicas esse res rationis, et relationes rationis esse res rationis, et tamen ista non possunt esse extra intellectum. Non ergo nomen rei, secundum usum loquendi, determinat se ad rem extra animam, et isto intellectu communissimo, prout res vel ens dicitur quodlibet conceptibile, quod non includit contradictionem, sive illa communitas sit Analogiae, sive univocationis, de qua non curo modo, posset poni ens primum objectum intellectus, quia nihil potest esse intelligibile, quod includit rationem entis isto modo, quia ut dictum est prius, includens contradictionem non est intelligibile, et isto modo, quaecumque scientia, quae non solum vocatur realis, sed etiam quae vocatur rationis, est de re, sive de ente. In secundo autem membro, istius primi membri, dicitur res quod habere potest entitatem extrajyiimam. Et isto modo videtur loqui Avicenna 1. Metaph. c. 5. quod ea quae sunt communia omnibus generibus, sunt res et ens, nec potest illud intelligi de vocabulis in una lingua, quia in unaquaque lingua est unus conceptus indifferens ad omnia illa, qua sunt : conceptus enim sunt iidem apud omnes, primo Perihermenias, et communiter in qualibet lingua est unum nomen impositum tali conceptui communi, qualiscumque sit illa communitas, sive Analogiae sive univocationis. Habemus ergo primum membrum sic, scilicet communissime, bipartitum in illud, scilicet quod non includit contradictionem, qualecumque esse habeat, et in illud quod habet, vel habere potest proprium esse extra intellectum, et isto modo, vel utroque modo, vel saltem secundo modo, accipit Avicenna rem et ens, ut dictum est.
Secundo modo accipit Boetius distinguendo rem contra modum rei, sicut loquitur libro de Trin. Patet, inquit, quae sit differentia praedicationum, quia aliae quidem quasi rem monstrant,aliae quasi circumstantiam rei, quia ista praedicantur sic, quod secundum se rem aliquam monstrant ;illa vero ut non esse, sed potius extrinsecus aliquid apponunt ; vult ergo distinguere rem contra circumstantiam, et sic, secundum eum sola tria genera, Substantia, Qualitas et Quantitas rem monstrant, alia vero rei circumstantias. Hoc ergo nomen res, in secundo membro acceptum, dicit aliquod ens absolutum, distinctum contra circumstantiam, sive modum, qui dicit habitudinem unius ad alterum.
Tertius modus habetur a Philosopho, qui dicit septimo Met. Acci dentia dicuntur entia, quia sunt entis; et infra c. 3. Sicut de non ente Logice quidam dicunt esse non ens, non quidem simpliciter, sed non ens, sic et qualitatem. Et infra, quemadmodum non scibile, et quemadmodum medicinale, eo quod ad idem quidem et unum, non idem autem et unum, sic et de ente. Et vide tur eamdem sententiam dicere in principio quarti, quod quemad modum medicinale et salubre multipliciter dicitur, ita et ens. Ens ergo, sive simpliciter, sive potissime dictum, et hoc, sive sit analogum, sive univocum, accipit ibi Philosophus, pro ente cui per se et primo convenit esse, quod est substantia sola.
Sic ergo sub primo membro communissime, continentur ens rationis, et ens quodcumque reale. Sub secundo, ens reale et absolutum. Et sub tertio, ens reale et absolutum, et per se eus. Ex ista distinctione patet, quod quaestio, si relatio sit res, nullam difficultatem habet de re, tertio modo accipiendo, vel secundo modo, quia non est substantia neque ad se ; tantum ergo difficultas est de primo membro, sed nec de ente rationis, quia patet quod relatio est intelligibilis sine contradictione. Est ergo hic sermo, si habeat esse, sive sit res habens entitatem realem propriam extra animam. Et de hoc dico, quod est res ; secundo quae res ? Quod autem relatio sit res, probo, habitudo consequens extrema realia, et realiter distincta, et hoc ex natura rei, est realis, quia entitas ejus, qualem habet, non est praecise in anima, et per consequens ipsa secundum entitatem propriam, est res suo modo, sed habitudo patris ad filium est talis, ut patet ex secunda quaestione ordinaria. Ex hoc apparet quae res ipsa sit, quia si sit res singularis, vel est ad se, vel ad alterum, ipsa formaliter est res ad alterum, nec ista determinatio ad alterum repugnat ei, quod est res, isto modo loquendo, quia isto modo, res non distinguitur contra modum, vel habitudinem vel circumstantiam rei, sed includit eam.