De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) De primo, quia de aequivoco non est simpliciter respondendum, cura sit de ipso prius distinguendum propter ejus multiplex significatum. Sequitur, et hoc nomen res est aequivocum. Patet, quia est communis enti rationis et enti reali, modo enti reali et enti rationis nihil est commune univocum, ut infra patet a Doctore. Deinde dicit quod hoc nomen res potest tripliciter accipi, scilicet communissime, communiter et strictissime. Communissime dupliciter : Primo pro omni eo, quod verissime non est nihil, et est illud quod non includit contradictionem, quia solum illud est verissime nihil, ut patet de chimaera, quae omnino nihil est, cum partes componentes sint simpliciter incompossibiles, et propter talem incompossibilitatem nullo modo potest definiri, ut innuit Doctor in primo, d. 3. q. 5. art. 2. principali. Similiter simpliciter repugnat quod negatio simpliciter sit ens.
(b) Quod enim est sic includens contradictionem. Compossibilia enim et ad invicem unibilia possunt constituere unum intelligibile constitutum ex duobus per se intelligibilibus, patet, quia materia et forma substantialis, sunt duo objecta per se intelligibilia, ut exposui in primo d. 3. q.4. et constituunt unum per se intelligibile, ut ipsum compositum. Aliquando etiam constituitur unum intelligibile ex objecto et modo intelligendi ipsius, sicut homo intelligitur sub modo universali, sic quod homo est per se objectum intelligibile, et universalitas est modus ejus, ut patuit in secundo d. 3. q. 1. In proposito autem includens contradictionem non est unum objectum intelligibile constitutum ex duobus objectis intelligibilibus, licet enim constituentia chimaeram sint objecta per se intelligibilia, ut seorsum sumpta, nullo tamen modo aliquid componunt, cum sint simpliciter incompossibilia, nec simililiter est unum constitutum ex objecto et modo, quia unum contradictorium nullo modo est modus alterius contradictorii, cum sit ei simpliciter incompossibile: modus autem intelligendi est compossibilis objecto intelligibili, ut patet.
Sed occurrunt aliquae difficultates in ista littera. Et primo dubitatur circa hoc quod dicit, scilicet quod illud quod est simpliciter nihil non est unum intelligibile, sive illud quod includit contradictionem, scilicet posse esse aliquod ens, sive reale, sive rationis posse esse unum intelligibile. Arguitur primo, quia ponens differentiam inter aliqua duo necessario cognoscit utrumque, sic enim arguit Philosophus 2. de Anima, probando sensum communem esse; sed intellectus ponit differentiam inter illud quod est aliquo modo ens, et inter illud quod nullo modo est ens, ergo utrumque est intelligibile.
Secundo, formans, propositionem cognoscit extrema propositionis, aliter non posset illam formare: sed intellectus format hanc propositionem, nihil simpliciter est nihil simpliciter ; similiter istam, ens aliquo modo non est nihil simpliciter ; ergo, etc.
Tertio, habens modum sub quo potest cognosci, est vere cognoscibile ; patet, quia modus objecti cognoscibilis praesupponit objectum cognoscibile: sed illud quod est nihil simpliciter est hujusmodi, patet, quia ipsi potest applicari aliqua secunda intentio sub qua potest cognosci ipsum, quia potest diversimode comparari, et ex tali comparatione relinquitur in ipso relatio rationis, ergo, etc. Tum etiam, quia sibi potest applicari intentio universalis, saltem secundum quid, patet, quia sicut ens est commune omnibus entibus, ita non ens est commune omnibus non entibus, quia si affirmatio est communis pluribus, ita negatio opposita erit similiter communis, ut patet a Doctore in primo d. 28.
Secundo, principaliter dubitatur de hoc quod dicit, scilicet quod unum contradictorium non est modus objecti respectu alte rius contradictorii, quia ens rationis et non ens rationis contradicunt, et tamen ens rationis potest esse modus non enti rationis: patet, quia enti rationis potest applicari ens rationis, patet comparando non ens rationis ad aliqua; ergo unum contradictorium potest esse modus alteri contradictorio.
Secundo, unum contradictorium cognoscitur per aliud; ergo unum est modus cognoscendi alteri. Antecedens patet, quia negatio cognoscitur per affirmationem oppositam, ut patet tertio de Anima, ubi vult Philosophus quod tenebra cognoscatur per lucem, nam per absentiam lucis cognoscitur tenebra, sic in proposito.
Tertio principaliter dubitatur de hoc quod dicit, scilicet quod includens contradictionem sit nihil, et quod solum sit nihil, et arguo primo quod includens contradictionem sit aliquid ; tum quia includens contradictoria includit saltem aliquod ens positivum, cum ens et non ens contradicunt: ergo erit aliquid saltem ratione partis inclusae, et per consequens non erit simpliciter nihil.
Secundo objectum intellectus est aliquo modo aliquid, sed includens contradictionem est hujusmodi: patet, quia tale potest ab intellectu percipi, aliter ignoraret quae contradicunt, et quae non.
Respondeo ad omnes difficultates, et primo praemitto aliqua : Primo praemitto, quod quando Doctor loquitur de objecto intelligibili loquitur de objecto quod continetur sub objecto adaequato intellectus, sive illud sit univocum, sive analogum, sive illud objectum per se contineatur, sive reductive contineatur (quod dico propter entia rationis, quia si teneatur quod objectum intellectus sit ens reale, tunc secundum aliquos, ens rationis erit objectum tantum per reductionem, et per accidens. De hoc tamen vide quae exposui in primo, d. 3. q. 3.), et omne tale est aliquo modo ens, vel reale, vel rationis, ut patet. Secundo praemitto, quod Doctor in praesenti quaest, ponit ens communissime acceptum (quod est commune tam enti rationis quam enti reali) esse adaequatum objectum intellectus nostri. Tertio praemitto, quod licet non ens simpliciter cognoscatur quantum ad hoc, scilicet quid importatur per hoc quod dico non ens, sive quid importat hoc nomen non ens tantum in se nullo modo est objectum cognoscibile, cum nullo modo contineatur sub objecto adaequato. His praemissis, patet responsio ad objectiones pro primo dubio. Ad primam dico, quod etsi intellectus ponat differentiam inter ens et non ens, non tamen cognoscit non ens in se, cum nihil sit, sed potest cognoscere quid intelligatur per hoc nomen non ens, et posito etiam quod aliquo modo cognoscat illud per accidens, nullo tamen modo ponitur sub objecto adaequato intellectus. Et per hoc patet responsio ad secundam de propositione, quia in tali propositione cognoscitur hoc nomen nihil, sive non ens: et posito quod cognoscat nomen ens, hoc erit tantum per accidens, non quod cognitio terminetur ad non ens in se.
Ad tertiam dico primo, quod relatio rationis forte non potest fundari super nihilo simpliciter, cum non fundetur nisi super objecto cognito, vel volito vel imaginato. Dico secundo, quod licet relatio rationis possit denominare illud quod est nihil, ut esse comparatum, tamen illa denominatio erit extrinseca, et per consequens non fundabitur in illo talis relatio rationis: quia enim ens potest comparari ad non ens, et sic talis comparatio passiva potest terminari ad non ens, et per consequens ab illa poterit denominari, et quamvis vocaliter dicatur, non ens comparatur ad ens, in re tamen nulla comparatio passiva erit fundata in non ente. Sicut Deus dicitur creator, ex hoc quod relatio creaturae terminatur ad ipsum, et non quod aliqua relatio ad creaturam sit in ipso. Potest tertio dici quod omnis relatio rationis habet tantum esse objectivum, ut alias exposui in primo d. 3. q. 7. quo posito patet solutio ad rationem illam.
Ad aliam instantiam dico, quod nulla secunda intentio potest inesse non enti simpliciter. Et cum probatur, quia est commune, dico quod talis communitas sumitur praecise per comparationem ad suum oppositum, scilicet ens. Et hoc modo loquitur Doctor in primo, d. 28. et posito etiam quod praeter omne opus intellectus dicatur commune omni non enti, non tamen ex hoc sequitur quod in ipso possit fundari aliqua secunda intentio. Et si forte dicatur universale, erit tantum denominatione extrinseca, ut supra dixi.
Ad rationes secundi dubii dico breviter, quod Doctor loquitur de modo qui inest objecto intelligibili ; modo nulla secunda intentio inest formaliter non enti, ut supra dixi. Et posito quod aliqua secunda intentio possit inesse formaliter non enti, tunc dico quod illa quae formaliter inest, non erit contradictoria non enti, propter impossibilitatem contradictoriorum.
Ad aliud dico primo, quod unum contradictorium non est ratio formalis cognoscendi aliud, cum unum non includat aliud virtualiter. Dico secundo, quod aliud est esse rationem formalem cognoscendi, et aliud esse modum cognoscendi, quia primo modo notatur ratio formalis principii, ut diffuse expositum est in primo, d. 3. q. 7. et in 2. dist. 3. Secundo modo non notatur aliqua ratio principii produetivi, ut patet quando natura communis cognoscitur sub modo universali, talis universalitas nullam rationem principii productivi habet. Et sic posito quod unum contradictorium sit formalis ratio cognoscendi aliud, tamen ex hoc non sequitur quod sit modus objecti cognoscibilis.
Ad instantias contra tertium dubium. Ad primam dico breviter quod etsi unum contradictorium sit vere aliquid, tamen includens contradictoria in se nihil est simpliciter, quia impossibile est aliquid constitui in esse ex duobus omnino incompossibilibus ; et sic intelligit Doctor.
Ad secundam instantiam patet responsio ex supradictis, quomodo scilicet includens contradictoria possit cognosci, et quomodo dicatur habere rationem objecti, et quomodo non.
(c) Alio modo dicitur nihil quod nec est, nec esse potest aliquod ens extra animam. Ex hoc sequitur quod omnis secunda intentio et omnis relatio rationis sint hoc modo nihil, cum eis simpliciter repugnet posse habere esse extra animam, sive esse reale ; omnia enim ista praecise dependent ab actu collativo alicujus potentiae, vel intellectus, vel voluntatis, vel imaginativae, vel alterius potentiae comparativae, de quibus vide Doctorem in primo, d. 45.
Si dicatur, quod hoc modo homo ab aeterno erit nihil, quia ut tantum habet esse cognitum ab intellectu divino, nec est ens extra intellectum, nec similiter potest esse; patet, quia repugnant, scilicet quod esse cognitum formaliter possit formaliter esse ens reale, sive extra animam. Dico breviter quod homo habens esse cognitum ab aeterno ex tempore potest habere esse reale, et non intelligo quod esse cognitum formaliter, possit formaliter esse ens reale, sed intelligo sic, quod homini habenti praecise esse cognitum ab aeterno, sive etiam esse possibile non repugnat esse realis existentiae ex tempore, et sic intelligitur Doctor in primo.
(d) Ens ergo vel res, isto primo modo accipitur communissime, etc. Tota littera sequens usque in finem articuli est clara, nec indiget alia expositione. Potest tamen esse aliqualis difficultas in hoc quod dicit, quod ens communissime acceptum potest poni primum objectum intellectus, quia in hoc videtur sibi contradicere; tum quia in primo, dist. 3. quaest. 4. ponit praecise ens reale esse primum objectum intellectus ; hoc idem in quadi. quaest. 14. art. 2. Tum quia in primo ubi supra ponit primum objectum intellectus esse commune univocum ; sed ens communissime acceptum non est univocum, ut patet per ipsum, qui vult quod enti reali et enti rationis nihil sit commune univocum.
Respondeo ad primum quod Doctor in primo loquitur de objecto motivo, ut ibi diffuse exposui: hic autem loquitur de objecto primo absolute sumpto, sive motivo, sive terminativo.
Ad secundum, dico primo quod Doctor in primo non ponit expresse primum objectum intellectus esse commune univocum; sed dicit ipsum esse primum, vel primitate communitatis, vel primitate virtualitatis, ut ibi clare exposui, quia tamen in primo ponit illud esse ens reale, ponit etiam ipsum esse univocum. Hic vero ponit objectum intellectus prout comprehendit omnia intelligibilia, sive sint entia realia, sive rationis, et vult dicere quod primum objectum intellectus est communissime sumptum, pro quanto comprehendit sub se omnia entia realia et rationis, sive contineat univoce, sive aequivoce, non est cura. Vide tamen, si placet, omnia quae prolixe declaravi super primo Doctoris, dist. 3. q. 4.
Doctor in isto primo articulo ponit rem communissime acceptam pro re communi, tam enti reali quam enti rationis. Secundo, ponit rem minus communissime acceptam pro re extra animam sive intellectum considerantem ; et de hac re minus communissime loquitur Avicenna primo Met. cap. 5. scilicet quod illa quae sunt communia omnibus generibus sunt ens, et res scilicet realis. Tertio ponit rem communiter, et accipit rem communiter ut distinguitur contra circumstantiam rei secundum Boetium, et sic tantum ens absolutum dicitur res, ut sunt substantia, quantitas et qualitas: alia vero septem Praedicamenta dicuntur circumstantiae rei, quia septem Praedicamenta dicunt habitudinem unius ad aliud ; dicuntur enim circumstantiae rei pro quanto res absolute per illa dicuntur referri. Quarto ponit rem strictissime, et hoc modo accipit rem pro substantia, ut distinguitur contra accidens, et sic accipit rem Philosophus 7. Met. text. c. 2. quae auctoritates patent in expositione primi d. 3. quaest. 3. Quinto respondendo ad quaesitum dicit duo : Primo, quod relatio originis in divinis non est res, nec strictissime, nec communiter, ut patet, quia non est ens absolutum, sed est res minus communissime accepta, quia realis et extra animam cum oriatur ex natura rei positis fundamento et termino, et sic potest dici res ut circumstantia rei, ut supra dictum est. Secundo declarat quae res sit, et dicit quod est res non ad se, sed ad aliud. Patet articulus iste, qui videtur satis facilis praecipue ex habilis in primo.