REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum vestigium Trinitatis divinae sit in qualibet creatura ?
D. Tbom. 1. p. q. 45. art. 7. et q. 93. art. 6. D. Bonavent. hic art. i. q. 4. Ricbard. art. 3. art. i. 2. et 3. Doclor in Oxonien. q. 5. et collat. 35.
Quod non, videtur, effectus non repraesentat suam causam, nisi secundum quod est ab ea. Omnis autem creatura est a Deo, in quantum unus est, quia productio ad extra est essentialis, conveniens tribus personis ratione essentiae ; igitur repraesentat Deum, secundum quod unus est ; igitur creatura non ducit in notitiam ejus secundum quod trinus est ; igitur, etc.
Contra, Augustinus 6. de Trinit. cap. ult. Oportet ut Creatorem per ea quae facta sunt, intellecta, conspicientes, intelligamus Trinitatem, cujus in creatura eo modo quo dignum est, apparet vestigium.
Dicunt quidam quod vestigium et imago differunt, quia vestigium repraesentat imperfectius, imago vero perfecte, ut sub ratione individui.
Sed contra : Quamvis vestigium et imago differant per hoc quod imago perfecte repraesentat, et vestigium imperfecte, hoc tamen non est secundum rationem speciei et individui, sed penes hoc, scilicet secundum rationem totius et partis, quia quod est vestigium totius est imago partis. Probatio : Si enim totum imprimeretur in aliquo, super quo sit transitus, esset imago totius, et non tantum partis, et ideo quando solum remanet impressio partis, est quaedam imago partis, et similitudo, sed vestigium totius.