De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
SCHOLIUM.
Sententia D. Thomae et aliorum, relationes comparatas ad essentiam nullo. modo distingui, bene tamen, ut una comparatur ad aliam. Contra hoc primo, quia ab eodem habet res unitatem et distinctionem a quolibet alio, a quo habet entitatem. Secundo, quaelibet relatio personalis in Divinis, se ipsa est incommunicabilis: ergo seipsa differt ab essentia. Tertio, sequeretur personas, ut sunt in essentia, non distingui realiter. Circa haec vide Docti. d. 11. ubi tractat illam quaestionem, si Spiritus sanctus non procederet a Filio, an distingueretur ab eo.
Hic tamen (h) est alius modus dicendi de istis relationibus, qui, talis est : Relatio comparationem importat, et ad oppositum et ad fundamentum. Ex alio autem ordine habet, quod sit realis simpliciter, scilicet ex ordine ad fundamentum: ex alio, quod una sit distincta ab alia, scilicet ex ordine ad oppositum. Primo modo essentia divina est realitas omnium relationum divinarum, ideo secundum hujus comparationem non differunt realiter, sed secundo modo ; ergo, etc.
Contra, (i) illud quo aliquod ens habet entitatem, eo, tanquam fundamento proximo unitatis, est unum unitate correspondente tali entitati, et per consequens distinctionum a quocumque ente non habente hanc unitatem: a quo ergo relatio est res in actu, extra suam causam, ab eo est distincta realiter a relatione quacumque, quae non est ipsamet, sive quae non est ens entitate propria ipsius.
Confirmatur (k) specialiter de relationibus in Divinis, quia quaelibet relatio, saltem personalis, seipsa formaliter est incommunicabilis: quod autem seipso formaliter est incommunicabile, seipso formaliter a quocumque communicabili est distinctum: ergo relatio a quo habet suam realitatem, qua formaliter est incommunicabilis, ab eo habet distinctionem.
Praeterea, si essentia, ut dicitur, est realitas omnium relationum, et ideo secundum illam comparationem non differunt realiter, ergo cum illa comparatio sit etiam in essentiam, sequitur quod, ut sunt in essentia, non differunt realiter ; ergo ut sunt in essentia, vel nullo modo di?cerunt, quod omnino est irrationabile, vel sola ratione differunt, et si hoc, ergo constituta per ipsas, ut sunt in essentia, sola ratione differunt. Personae autem constituuntur per ipsas, ut sunt in essentia, ut dictum est in prima ratione: ergo, etc.
Quantum ergo ad istud (1) videtur rationabilius quod ab eodem habeat quod sit realis, et quod sit distincta a relatione opposita, et hoc intelligendo quomodocumque, nam non est intelligibile quod sit realis, nisi sit realis habitudo ad oppositum, et sic realiter distincta ab opposito, nec ipsa potest esse realiter distincta ab opposito, nisi ut habitudo realis, et sic est res, eo modo quo sibi convenit esse res: seipsa ergo formaliter est res, et seipsa formaliter est distincta ab opposito ; a fundamento autem habet utrumque fundamentaliter et radicaliter.