REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Slalula differentia inter imaginem et vestigium docet multipliciter dari vestigium Trinitatis in creaturis, si res approprientur tribus personis, vel per modum similitudinis, vel per modum proportionis: non tamen cognoscuntur haec naturaliter secundum illam proportionem et similitudinem, quia ut ita cognoscantur praerequirilur notitia ipsius Trinitatis. In Oxon. q. 5. a num. 5. docet ex Augustino vestigium hoc consistere ex tribus partibus, unitate, specie, sive pulchritudine, et ordine ; duabus prioribus absolutis, tertia fortassis respectiva. Vide coli. 35.
Dico igitur, quod quaecumque in creaturis per modum similitudinis vel proportionis repraesentant tria appropriabilia tribus personis, includunt rationem vestigii per modum similitudinis, ut unitas unitatem, veritas veritatem, bonitas bonitatem. Prima repraesentat unitatem appropriatam Patri; secunda veritatem appropriatam Filio ; tertia bonitatem appropriatam Spiritui sancto, per modum proportionis, ut limitatum illimitalum. Et quia sunt plures tales rationes, ideo multipliciter assignatur ratio vestigii. Et est intelligendum quod licet hujusmodi repraesentent illa quae sunt appropriabilia tribus personis, non tamen secundum quod sunt appropriabilia, quia tunc ducerent in cognitionem Trinitatis, ita quod tunc prius notitiam Trinitatis oportet habere. Non enim cognoscitur appropriatum ut appropriatum, nisi praecognoscatur illud cui appropriatur ; et ideo non repraesentat appropriata ut appropriata tribus personis, sed appropriabilia, quatenus scilicet nata sunt appropriari.
Per hoc patet ad rationem in oppositum, quod non sequitur : Creatura ducit in cognitionem Dei, in quantum est unus ; igitur non est vestigium Trinitatis, quia vestigium non ducit perfecte in cognitionem vestigiati, sed in cognitionem illius, quod natum est appropriari vestigiato. Caetera quae dici possunt in ista quaestione habentur in Ordinario.