De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(h) Hic tamen est alius modus dicendi. Hic Doctor recitat opinionem Thomae parte 1. q. 36. art. 2. et opinionem Aegidii de Roma, quadi. 4. quaest. 6. et Henrici in sum. art. 6. q. 1. et quodl. 5. q. I. et dicit quod relatio ut comparatur ad fundamentum est simpliciter realis, et sic relatio originis ut comparatur ad essentiam, ut ad fundamentum est simpliciter realis, eo quod essentia est realitas omnium divinarum relationum ; et hoc modo inter relationes divinas nulla penitus est distinctio, cum ut sic, sint lanium res quae est essentia divina. Ut vero comparantur ad oppositum, tunc realiter distinguuntur, ita quod paternitas et filiatio ut comparantur ad essentiam divinam, nullam habent distinctionem: ut vero comparantur ad invicem realiter distinguuntur.
(i) Contra, illud quo aliquod est ens, etc. Hic Doctor reprobat hanc opinionem et intendit probare quod relatio originis, ut comparata ad essentiam realiter distinguatur a relatione opposita, et quod nullo modo habeat talem distinctionem ex comparatione ad oppositum. Et primo arguit sic : A quo paternitas habet unitatem, ab eo habet quod distinguatur a quocumque non habente talem unitatem ; sed paternitas in divinis a sua propria realitate habet unitatem sic incommunicabilem: est enim incommunicabilis formaliter sua propria entitate, patet, non enim est incommunicabilis entitate divina, sive essentia divina, cum ipsa sit formaliter communicabilis, nec est incommunicabilis realitate filiationis, quia tunc paternitas esset formaliter filiatio ; habebit ergo unitatem incommunicabilitatis, sive unitatem personandi, sic a sua propria entitate, quae entitas, ut supra dixi, est ipsamet paternitas: ergo ab eadem entitate habebit quod distinguatur realiter a relatione opposita, et per consequens hoc non habebit per comparationem ad oppositam, scilicet relationem, quia sive comparetur sive non comparetur, semper sua propria entitate distinguitur ab opposita relatione originis.
Major propositio tenet per hanc propositionem Doctoris in pluribus locis, praecipue in prologo q. ultima, et d. 7. et 13. primi, scilicet quae sunt principia essendi, eo modo quo sunt principia essendi, sunt etiam principia distinguendi: et sic quae sunt principia intrinseca et formalia dandi talem unitatem sunt formalia principia distinguendi a quocumque non habente talem unitatem.
(k) Confirmatur specialiter de relationibus in divinis. Haec confirmatio clara est, et praesupponit unum ostensum in primo d. 13. et 26. scilicet quod relatio originis seipsa sit incommunicabilis, vide ibi quae exposui.
Et loquitur hic de relationibus originis, quae constituunt personas, quod dico propter relationem, scilicet spirationem activam, quae est relatio originis, cum mediante ipsa Pater et Filius originent Spiritum sanctum, quae est communicabilis Patri et Filio. Hoc praemisso, patet ratio, quia quo aliquid est tale formaliter, eo formaliter habet ut distinguatur a non tali, sed paternitas seipsa in divinis est simpliciter incommunicabilis: ergo seipsa distinguitur ab omni communicabili, et sic seipsa distinguitur ab essentia divina. Ex hac etiam confirmatione potest probari quod paternitas realiter distinguatur a filiatione, et non per comparationem ad seipsam, quia paternitas seipsa est incommunicabilis incommunicabilitate non competente, imo repugnante filiationi, ut patet, aliter Pater posset esse Filius in divinis: ergo paternitas se ipsa distinguitur a filiatione non habente hanc incommunicabilitatem, et per consequens non distinguitur praecise per comparationem ad filiationem.
(1) Quantum ergo ad istud. Hic Doctor quasi epilogando plura dicit. Primo, quod relatio originis ab eodem habet quod est realis, et quod est distincta a relatione opposita ; et hoc patet per illam propositionem supradictam, scilicet quae sunt principia essendi, sunt principia distinguendi. Secundo dicit quod non est intelligibile, quod relatio originis sit realis et non sit realis habitudo ad oppositum ; patet, si enim paternitas est realis, necessario erit realis habitudo ad aliud ; patet, quia relatio est habitudo ad aliud, et si in se formaliter sit realis, etiam formaliter erit realis habitudo. Tertio ex quo relatio originis est realis habitudo ad oppositum, sequitur quod realiter erit distincta ab opposito, et per consequens seipsa formaliter erit distincta realiter ab opposito, cum formaliter sit realis habitudo ad oppositum, a quo realiter secundum omnes, distinguitur. Quarto infert quod relatio originis a fundamento habet utrumque fundamentaliter et originaliter, id est. quod relatio originis habet ab essentia divina, et quod sit res et quod distinguatur realiter ab opposito, et habet fundamentaliter, quia ipsa est fundamentum omnium relationum divinarum. Habet etiam originaliter, quia ipsa est origo omnium relationum originis, nam ab ipsa pullulat paternitas, non tamen tanquam a principio formali productivo, et filiatio similiter pullulat a principio formali vere productivo, quae omnia prolixius exposui super primo, dist. 28.
In ista littera occurrunt nonnullae difficultates. Prima quia videtur concedere quod essentia divina et relatio non constituant suppositum divinum, nisi ad invicem uniantur, et hoc praeter omne opus intellectus, ut apparet in littera. Contra, quia ex hoc videntur sequi plura inconvenientia, primo quod in eodem instanti quo paternitas est, non sit Pater ; patet, quia prius erit paternitas quam Pater ; patet, quia Pater praesupponit unionem constituentium ipsum, unio vero praesupponit extrema unibilia.
Secundo, sequitur quod essentia divina realiter poterit referri ad paternitatem ; patet, quia inter ipsas est realis unio, et sic secundum unionem realiter poterit referri, et per consequens erit realiter distincta a paternitate, ut patet in primo, distinct. 5. quaest. 1. quod est impossibile.
Tertio sequitur quod ante personam erit in divinis relatio realis, quod est omnino inconveniens.
Secundo principaliter est difficultas in hoc, quod dicit Doctor, scilicet quod relatio originis est in essentia divina, quia tunc videntur sequi impossibilia. Primo, quod essentia divina poterit realiter referri secundum relationem originis ; patet, quia est impossibile esse relationem in aliquo, et non denominari ab illa.
Secundo sequitur, vel quod ipsa relatio erit actus essentiae divinae acluans ipsam, vel contrahens ad esse incommunicabile, sicut etiam in nobis actus personalis contrahit naturam ad esse personale et incommunicabile, et sic essentia divina esset actu incommunicabilis, quod est impossibile.
Tertio sequitur, quod si est essentia divina maxime paternitas, aut seipsa erit ibi, aut fit ibi ab aliquo alio ; non primo, ut patet: nec secundo, quia tunc paternitas esset producta in essentia divina, sicut etiam forma fit in materia, quia agens producit eam ibi.
Tertio principaliter dubitatur de hoc, scilicet quod relatio originis non constituit personam, nisi ut ipsa relatio est in essentia. Et hoc videtur sequi, primo quod persona erit constituta ex actu et potentia, cujus oppositum ostendit Doctor in primo d. 5. q. 2. Quod autem sequatur, patet, quia nunquam aliquod tertium constituitur per se ex duobus, quorum unum non constituit, sine alio constituente, nisi unum se habeat quasi materia vel quasi potentia, et aliud quasi actus, ut patet discurrendo in omnibus simili modo constituentibus.
Secundo sequitur, quod omne quod est in essentia, vel saltem omnis relatio in essentia constituat personam ; patet, quia bene sequitur,homo ut rationalis est risibilis, ergo omne rationale est risibile ; ergo si relatio originis, ut est in essentia constituit personam, ergo omnis relatio originis in essentia constituit personam, et per consequens spiratio activa, quae est relatio originis constituet personam, quod est falsum.
Tertio sequitur quod paternitas erit pro aliquo instanti sine termino ; patet, quia si paternitas non constituit Patrem nisi sit in essentia, ergo paternitas prius est in essentia, quam sit Pater et Filius posterius origine habet esse, et Pater prius origine, ut patet a Doctore in primo, dist. 28. et paternitas est prior Patre, ergo in illo priori, cum non sit Filius, nullum terminum habebit, et tunc quaero quomodo paternitas sit prior Patre, quod erit difficile assignare, et tamen oportebit hoc assignare, si non constituit, nisi in essentia.
Quarto principaliter dubitatur de hoc, quod relatio personalis seipsa formaliter est ineommunicabilis. Contra, quia ipsa communicatur personae, patet, quia filiatio communicatur Filio per generationem, ut patet ; ergo non est formaliter incommunicabilis. Tum etiam,quia communicatur essentiae divinae per generationem Filii, tunc enim Filius dicitur generari, quando per generationem filiatio est in essentia divina ; ergo per generationem communicatur essentiae divinae, et per consequens si non est incommunicabilis formaliter, sequitur quod erit formaliter distincta ab essentia divina, quod tamen Doctor in 1. d. 2. non expresse concedit, licet concedat quod sunt non idem formaliter. Et quod sequatur patet, si paternitas seipsa formaliter est incommunicabilis, et essentia formaliter est communicabilis ; ergo paternitas dicit distinctam formalitatem ab essentia divina, ut patet intuenti.
Respondeo ad rationes harum difficultatum, et primo ad primam rationem primae difficultatis. Et dico, quod quando partes constituentes tertium, causant illud, sicut materia et forma causant compositum, et entitas compositi est alia realiter a partibus, tunc paries sunt priores ipso. Sed quando non causant, sed praecise constituunt, nec ex illis resultat tertium, tunc non semper partes sunt priores, ut etiam patet de composito per accidens tenendo quod non sit aliud a partibus, tunc in eodem instanti quo albedo est in subjecto, est etiam album. Sic in proposito dico, quod persona divina non dicit tertiam entitatem aliam ab essentia et relatione; sed praecise dicit relationem et essentiam, ita quod in eodem instanti quo relatio originis est in essentia, in eodem instanti est persona. Et cum dicitur, quod praesupponit unionem, dico, quod hoc verum est quando constitutum dicit aliud a partibus unitis, sicut compositum per se,- sed quando praecise dicit unionem constituentium, tunc non praesupponit talem unionem. Et cum dicitur, quod unio praesupponit extrema unibilia, dico, quod hoc verum est quando talis unio dicit relationem realem inter extrema, sicut est unio inter partes compositi per se, vel etiam inter partes compositi per accidens. Sed in proposito inter essentiam et relationem originis nulla est unio, quae sit relatio, sed praecise ista unio intelligitur ipsa relatio, ut perfecte in essentia divina, ita quod inter ipsam et essentiam nulla cadat relatio, et hoc propter perfectam identitatem realem, quam habent inter se. Si dicatur, quod si essent realiter distincta, tunc inter ipsa posset esse realis unio, quae esset relatio realis. Probo, ubi sunt quasi distincta, erit ibi quasi unio. Patet per propositionem Doctoris supra quaestione prima, scilicet qualis est ordo inter aliqua, ubi realiter distinguuntur, talis est ubi sola ratione distinguuntur.
Respondeo et dico, quod hoc forte verum esset, si relatio esset in essentia, sicut actus perficiens, sed non sequitur quando ipsa est in essentia sicut actus personalis, vel sicut ratio subsistendi. Dico etiam, quod si unio, quae est relatio, relatio, nominet imperfectionem, vel quasi imperfectionem, nullo modo posset esse inter essentiam et relationem. Ad probationem dico, quod si essent realiter distincta, inter illa non posset esse unio, quae sit relatio realis, et hoc propter infinitatem essentiae divinae, et per consequens nec nunc posset esse quasi unio ubi non distinguuntur realiter. Et quomodo propositio illa habeat veritatem, prolixe exposui in prima quaestione quodlib.
Ad secundam patet responsio, quia illa unio inter essentiam et relationem nullam relationem, nec realem, nec rationis dicit propter perfectam identitatem eorum, ut supra dixi. Similiter patet responsio ad tertiam rationem, quia talis unio nullam relationem dicit.
Ad primam secundae difficultatis, dico quod ad hoc ut essentia possit denominari a tali relatione, necesse est quod sit in essentia sicut actus perficiens, vel sicut forma informans ; quando vero est in essentia subsistens in natura, in qua subsistit, vel sicut ratio subsistendi alicujus personae subsistentis in tali natura divina, tunc a tali relatione nullo modo denominatur, ut patet a Doctore in primo d. 5. q. 2. modo relatio originis est in essentia sicut subsistens, vel ratio subsistendi, etc. ut patet a Doctore in primo, dist. 5. q. 2. et dist. 26.
Ad secundam, patet quomodo relatio non est in essentia, sicut actus actuans aliquo modo, cum essentia ex se sit in ultima et perfectissima actualitate, ut patet a Doctore in primo dist. 25. 26. et q. 1. quodlib. nec similiter contrahit ipsam ad esse incommunicabile, quia aliter, ut in Patre amplius non posset communicari Filio. Et cum probatur de natura creata, dico, quod non est simile, quia nulla natura coreata singularis est pluribus communicabilis, et in una natura creata singulari tantum est una ratio suppositalis ; natura vero divina, etiam singularissima propter sui infinitatem, est pluribus incommunicabilis, ut ostendit Doctor in primo, distinct. 2. et singulariter distinct. 28. et sic in ipsa simul sunt plures relationes originis incommunicabiles formaliter.
Ad tertiam dico, quod paternitas est in essentia divina seipsa formaliter, originative vero est ibi ab essentia divina, ut patet a Doctore in primo, dist. 28. sicut etiam albedo est seipsa formaliter in pariete, cum sit forma ipsius causative, sive effective est ibi a causante illam in pariete. Cum dicitur, quod si essentia divina ab ipsa essentia, tunc esset producta ab essentia, dico quod non esset producta, quia tunc esset realiter distincta ab ipsa, sed esset ab ipsa quasi pullulative, vel quasi originative, sicut etiam alia attributa sunt originative ab essentia, et in essentia divina, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. q. penult, et in quodlib. quaest. 1.
Ad primam tertiae difficultatis dico, quod bene concluderet si relatio esset in essentia ut actus perficiens, vel ut forma informans, quia tunc essentia haberet rationem materiae, vel quasi materiae, vel potentiae, vel quasi potentiae: sed non est sic ibi, sed est ibi tantum, ut actus personalis, sive ut ratio subsistendi, ut supra dixi.
Ad secundam dico quod ly ut, stat specificative, et non reduplicative. Et ultra dictum Doctoris sic intelligitur, quod relatio originis non constituit nisi sit in essentia.
Ad tertiam dico, quod in eodem instanti quo paternitas est in essentia Pater est, et non prius est paternitas in essentia quam Pater sit, ut supra dixi.
Ad primam quartae difficultatis dico primo, quod non communicatur personae proprie loquendo quasi tunc persona praeexistat, cui communicetur, ut patet a Doctore in primo, distinct. 5. quaest. 2. Secundo dico, quod posito etiam quod personae communicetur, adhuc est simpliciter incommunicabilis, quia ex hoc intelligitur simpliciter incommunicabilis, quia constituit suppositum simpliciter incommunicabile, et ideo magis conceditur quod est ratio incommunicabilitatis illi, quem constituit.
Ad secundam patet responsio, quia proprie non communicatur essentiae, cum sit in ipsa, ut ratio suppositalis, sive personalis. De hujusmodi materia vide quae dixi in primo, dist. 2. part. 2. et in tertio, d. 1.
Ad ultimam dico primo, quod nullum apparet inconveniens, ipsam formaliter distingui ab essentia divina, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. quaest, penult. Dico secundo sustinendo dictum Doctoris in 4. d. 2. quod non sequitur ipsam formaliter distingui, ut patet in simili de essentia divina, et modo intrinseco, puta infinitate, arguendo sic: Infinitas formaliter est gradus intrinsecus essentiae divinae: essentia divina formaliter non est gradus intrinsecus: ergo essentia divina et infinitas dicunt distinctas formalitates. Non sequitur, quia gradus intrinsecus, etsi non sit idem formaliter essentiae divinae, tamen ex hoc non dicit distinctam formalitatem ab essentia divina, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. quaest. 2. principali.