Liber de sacrificio Missae.

 prologus.

 TRACTATUS I.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XL

 ARTICULUS XII.

 CAPUT X.

 ARTICULUS I.

 ARTICULUS II.

 ARTICULUS III.

 ARTICULUS IV.

 ARTICULUS V.

 ARTICULUS VI.

 ARTICULUS VII.

 ARTICULUS VIII.

 ARTICULUS IX.

 ARTICULUS X.

 ARTICULUS XI.

 ARTICULUS XII.

 TRACTATUS III.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT XIV.

De his quae facta sunt in sacramenti figura et typo.

Supra quae propitio, etc.

Hoc est secundum in quo elevatio . istius hostiae petitur per memoriam acceptationis de coelo factae figurarum.

Continentur autem hic duo, in quorum primo id quod petitur, exprimitur.

in secundo figurae de coelo receptae commemorantur.

In primo quatuor innuuntur : in quorum primo primus respectus de coelo super elevandam hostiam habendus significatur. Secundo, modus desuper respicientis describitur. Tertio, respectus petitur. Et quarto, inspicientis acceptatio hostiae respectae.

Dicit ergo : Supra quae, scilicet dona et data tibi oblata. Et per hoc quod dicit, supra, notat caelestem desuper venturum respectum. Psal. lxxix, 15 : Respice de coelo, et vide, et visita vineam istam, scilicet meam, sanguinis tui tibi oblatam. isa. lxvi, 1 : Caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Et post pauca, v. 2 : Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos ? Pauperculus enim Christus fuit cum nudus offerebatur : contritus spiritu, cum spiritu voluntario totus contritus plagis et livoribus et vulneribus propter nos offerebatur. isa. LIII, 5 : Attritus est propter scelera nostra. Tremebat autem sermones Patris, quando offerens se dixit: Non mea voluntas, sed tua fiat . Et hanc offerimus hostiam, et nos

in hostia : et ideo petimus te respicere de supra ista, propitio et sereno vultu. Propitius quidem in facilitate dimissionis peccati pro quo offertur hostia. Jerem.XXXI, 34 : Propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius. Sereno autem : quia benignitas et hilaritas serenum faciunt vultum. Et hoc dicit propter bonos qui in hostia offeruntur. Unde Christus duo dixit, oblatus pro nobis. Primum, Luc. xxiii, 34 : Pater dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt, ecce propitiatio. Dixit etiam : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum , hoc est, spiritum sanctorum, ecce vultus serenitas. Et de hoc dicitur in Psalmo lxvi, 1 : Illuminet vultum suum super nos, ecce serenitas : et misereatur nostri, ecce propitiatio. Sumitur autem istud, Numer.VI, 23, ubi sic dicitur : Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. Facies enim Dei semper serena est et misericordia ejus facit propitium. Et ibidem, Numer.VI, 26 : Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.Respicere digneris, scilicet oculo amoris : quia ubi amor, ibi oculus. Eccli. XXXVI, 1: Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum.

Et accepta habere, pro omnibus quae in ipsa offeruntur hostia. Psal. l, 21 : Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta. Hoc est quod pro omnibus fecit justitiam satisfactionis.

Sicuti accepta, etc. Ecce commemorationem figurarum, quarum semper una plus manifestat de veritate sacramenti quam alia. Prima enim manifestat oblati passionem, secunda oblati unigeniti dignitatem, tertia ritum et veritatem.

Dicit igitur : Siculi. Hoc autem non dicit aequalitatem : quia nostrum multo acceptius est illo, et illud non fuit acceptum nisi in fide istius : et ideo adverbium notat relationem respectus ad typum, et sic notat non aequalitatem, sed talem similitudinem qualis potest esse typi ad veritatem.

Accepta habere, per adspectum de coelo factum, dignatus es, eo quod typi fuerunt

istius nostri sacrificii, munera, quae de tuis donis accepit offerens, sicut dicitur, Genes. IV, 4 : Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipidus eorum. Pueri tui, obedientia et puritate et non sensu. 1 ad Corinth. XIV, 20 : Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote. Justi, per fidem hujus sacramenti justificati. Ad Roman. V, 1 : Justificati ex fide pacem habeamus ad Deum. Abel, i n quo primo iste agnus occisus est. Apocal. XIII, 8 : Agnus qui occisus est ab origine mundi.

Et sacrificium Patriarchae, qui est princeps patrum, in hoc quod ipse prima

via credendi est in quo adoptionis gratia est, fignificatur. Abrahae, patris multarum gentium, quae modo tibi in sacrificio offerunt. Abrahae, qui tibi unigenitum obtulit, sed pro unigenito arietem occidit : quia in hoc sacrificio non unigeniti tui deitas quae tibi offertur, mactari significatur, sed humanitas per arietem significata occiditur et immolatur. Et sicut scriptum est, Genes. IV, 4 : Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus: i ta scriptum est, quod de coelo vocasti, Abraham, dicens, Genes.XXII, 16 et 17 : Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi, etc.

Et quod tibi obtulit primus, quia summus, sacerdos, sacra dans, vel sacra dos tua, Melchisedech, quod interpretatur rex justitiae et rex pacis secundum Apostolum, ad Hebraeos, VII, 1 et seq.: de quo dicitur, Genes. XIV, 18 et 19 : At vero Melchisedech, rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, benedixit ei. Ad Hebr.viI, 1 et seq.: Melchisedech, rex Salem,... sine patre, sine matre, sine genealogia :... assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos

in perpetuum.Sanctum sacrificium, quoad plenitudinem gratiae et virtutum copiam. Joan. III, 34 : Non enim dat Deus ad mensuram spiritum, supple, Filio qui in sacrificio continetur. immaculatam hostiam, quoad innocentiam et peccati immunitatem. i Petri, II, 22 : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.

Et attende, quod tres illi typi de naturali lege sunt adducti : quia illi in fide patrum semper fuerunt accepti. Hostiae autem legis Moysi numquam acceptae fuerunt, sed ad tempus tolerabantur a Deo, ut potius Deo quam idolis immolarentur : eo quod carnalis populus pronus fuit ut haec idolis immolaret. Et hoc dicit Petrus Apostolus in libro qui dicitur Clementis itinerarium. Psal. xlix, 13 et 14 : Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo ? immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vola tua.

Et de hoc in ante habitis dictum est, et multa de hoc in ultimo tractatu continentur .''