De modo ipso elevationis.
Supplices te rogamus, etc. Hic post sacramenta virtute quorum ad Deum elevatur hostia, tangitur de ipsius sublevationis modo quo cum om nibus ad hostiam pertinentibus ad Deum
I in coelum sublevatur.
Tanguntur autem hic quinque per ordinem : quorum primum est imploratio ut jussu Dei sublevetur. Secundum, ut elevetur ministerio Angelorum. Tertium, ut in altare Dei perferatur. Quartum, ut cum ipso et in ipso communicantes sacramento ad coelum perferantur. Quintum, ut sic in coelum perlati benedictione gratiae repleantur.
Hanc autem orationem pronus et inclinatus ante altare dicit perfector sanctitatis, ut corpore ostendat mentis humilitatem per pronitatem et inclinationem, attendens hoc quod dicitur, Eccli. XXXV, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit: et donec propinquet non consolabitur: et non discedet donec Altissimus adspiciat. Hoc ergo est quod dicit : Supplices te rogamus, omnipotens Deus : quia omnipotentiae effectus est perlatio oblationis ad coelum.
Jube haec perferri: quia sine jussu Dei nihil de hoc fecit: quia jussus Dei omnia perficit. Psal. XXXII, 9 : ipse diarii, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. Perferri autem dicit, ut latio ad caelestia perficiatur : quia multi incipiunt et non perficiunt. Perficitur autem latio ista in perseverantia. Matth.XXIV, 13 : Qui perseveraverit usque in finem. hic salvus erit.
Per manus, hoc est, per operationes sancti Angeli tui. Non dicit hic Angeli pro uno Angelo, vel uno choro Angelorum, sed pro omnibus. Omnes enim caelestes essentiae, ut dicit beatus Dionysius, Angeli vocantur. Dicitur autem, Daniel.
VII, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Hoc autem intelligendum maxime est fieri in sacramento altaris. Unde beatus Gregorius : " Quis fidelium dubium habere possit, in ipsa immolationis hora, ad sacerdotis vocem Caelos aperiri
In illo Jesu Christi.mysterio, Angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena caelestibus jungi, unumque ex visibilibus et invisibilibus fieri ? " Sic "ergo perfertur per manus sancti Angeli Dei.
In sublime altare tuum. hic alludit ei quod praeceptum est, Exod.XXXVII, 25 et 26, ubi praecipitur altare totum aureum fieri in templo ante sancta sanctorum, ad quod Pontifex introivit cum incenso thymiamatis, et adolevit illud.
In conspectu divinae majestatis tuae, quae de propitiatorio quod erat intra sancta sanctorum, ad istud incensum adspexit. Unde altare illud radians auro divinitatis splendentis beatitudo est Filii hominis ad quem sociant nostrum sacrificium, et sibi sociatum est in altare aureum, quod semper est in oculis Domini prolatum. Unde Gregorius tractans
illum versiculum Psalmi cxvii, 27, secundum translationem Aquilae : Constituite diem solemnem in frequenta-tiombus , usque ad cornu altaris, dicit sic : " Dies solemnis est Domino compunctio cordis nostri : sed tunc in frequentatione dies solemnis constituitur, cum in lacrymis pro amore ejus assidue mens movetur. Cui velut si diceremus : Tamdiu ista acturi sumus, quamdiu in tribulatione afficiemur ? illico terminum quousque fieri debeat, subjungit dicens : Usque ad cornu altaris. Cornu quippe altaris est exaltatio sacrificii interioris, ubi cum venerimus, jam nulla necessitas est ut solemnem diem Domino de nostri lamentatione faciamus. " Haec sunt verba Gregorii. Constat autem, quod sacrificium interius spiritus contribulati non exaltatur nisi incorporatum altaris sacrificio. De hoc Augustinus super eumdem Psalmum sic dicit: " Est quoddam altare invisibile, ad quod non accedet injustus. Ille solus accedit, qui ad illud securus accedit. Illic invenit vitam suam, qui in isto altari visibili discernit causam suam. Non igitur sufficit in terra dies iste solemnis, quo Agnus occisus est, sed constituite illum in condensis Scripturarum, alta et secreta rimantes quousque perveniatis, exaltatis a Deo mentibus, usque ad ejus divinitatem. Et quid ibi aliud nisi laudes cantabimus? Quid aliud dicemus, nisi, Deus meus es tu, et confitebor tibi : Deus meus es tu, et exaltabo te ? non strepitu verborum ista dicemus, sed dilectio inhaerens illi per seipsam clamat istam vocem. Dilectio enim nostra vox est. " Sic igitur perfertur in sublime altare Dei, quando omnes in sacrificio adhaerent deitati Christi in conspectu majestatis Patris existentis. Psal. xlii, 4 : Introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam.
Ut quotquot de cleri servitute vel voto populi, ex hac altaris participatione, per metonymiam, hoc est, sacrificii altaris communione. Et hic osculatur sacerdos altare, ut se participem cum omnibus offerentibus sacrificii altaris ostendat. Psal. CXVIII, 63 : Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua, Domine.
Sacrosanctum Filii tui, tibi consubstantialis, et ideo in sublimi altari tuo oblati, corpus, nos sibi incorporans, et sanguinem, i n uno spiritu nos potantem, sumpserimus, communicando sibi in corpore et spiritu, omni benedictione nos tuis benedictionibus replente, caelesti, hoc est, caelestium bonorum, et gratia, quae gratum facit habentem et opus ejus gratum reddit, repleamur. Et de benedictione quidem dicitur, Deuter. XXXIII, 23 : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Dominus Nephthali autem latitudo i nterpreratur, et signat eum qui dilatatus est in communione charitatis. De gratia autem dicitur, Joan. I, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
Hic autem quando dicitur, corpus, fit crux super corpus, ut significetur benedictionis plenitudo a primo perfectore sanctitatis in corpus mysticum procedere. Et cum dicitur, sanguinem, alia fit crux, ut significetur in idem corpus mysticum procedere gratia. Et cum dicitur, omni, benedictione, fit crux ante faciem sacerdotis, ut fignificetur in sacerdotem ut in hominem infirmum, qui pro se et pro populo offert, haec eadem gratia manare a Deo. Quod autem hic quidam dicunt, quod per osculum altaris quod hic facit sacerdos, significetur osculum Judae, quo tradidit Dominum : et per duas cruces quae fiunt super corpus et sanguinem, significantur vincula et fractiones quibus trahebatur Dominus ad Annam pontificem : et per crucem qua faciem suam signat sacerdos, significentur sputa quibus consputus est Dominus: omnino profanum est, et omnibus fidelibus abominandum.
Quod autem sequitur : Per eumdemChristum Dominum nostrum, conclusio est saepias exposita, cui nemo respondit
Amen loco idiotae : quia hic hoc sicut in aliis secretis conclusionibus, Angelis relinquitur qui assistunt sacramento, sicut dicit beatus Gregorius. Unde, Tob. XII, 12 : Ego obtuli orationem tuam Domino. Et, Daniel. IX, 23, dixit Gabriel Angelus : Ab initio precum tuarum egressus est sermo : ego autem veni ut indicarem tibi, etc. : et in his omnibus nemo est adjutor meus nisi Michael princeps noster. Unde Gregorius : " in ipsa immolationis hora cum adstantibus sibi ministris caelestibus Christus, ut proposita consecret, adesse credendus est. " Hoc enim non est mirum, quod in isto sacramento Angeli ministrant, qui sicut dicitur, ad Hebr.I, 14: Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi. Sicut enim dicit Augustinus : " ista sunt munera, ista sunt dona super omnem gloriam constituta, quibus fideles suos omnipotens Deus reficiens glorioso Filii sui corpore vivificat, sanctificat, et praeparat aeternitati. Per haec corda fidelium omnium benedictione replet et gratia, tribuens corporibus ca-
stimoniam, mentibus fidem, cogitationibus puritatem. Per haec tuetur suos misericordia, spe confirmat, munit charitate, ut tanti Domini participatione qui
intra se Deum suscipiunt, templum ejus effici mereantur. "
De hoc eodem sacramento ita dicit Ambrosius : " Christus Ecclesiae cibus est, Christus est potus, caro Dei cibus, et sanguis Dei est petus, Christus nobis quotidie ministratur : cibus iste non corpus impinguat, sed confirmat cor hominis. Hic est panis vitae. Qui ergo vitam manducat, mori non potest. Accedite ad eum, et satiamini: quia panis est. Accedite ad eum, et potate : quia fons est. Accedite ad eum, et illuminamini: quia lux est. Accedite ad eum, et liberamini: quia ubi spiritus Domini, ibi libertas est. Accedite ad eum, et absolvimini : quia remissio peccatorum est. Corpus autem Domini nostri Jesu Christi postulatio est divinae reconciliationis et protectionis aeternae. Accipe tibi monimentum, suscipe tibi Dominum Jesum tuae mentis hospitio : ubi enim corpus est, ibi est Jesus. "