REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum memoria intellectiva sit conservotiva speciei intellectualis, cessante actu intelligendi ?
D. Thom. 1 p. q. 89. art. 5. Occham hic d. i. q. 12. art. i. Abulens. in 25 Matt. q. 580.Conimbr. de Anima,c. 5. q. 3. et tractatu de anima separata dispul. 3. art. 3. Doctor in Oxonien. hic q. 6. a num. 23.
Quod non, videtur, quia qua ratione esset conservativa speciei unius objecti, eadem ratione et speciei alterius objecti, et sic essent plures species in intellectu. Sed hoc videtur impossibile, quia species non est nisi conflgurativa intellectus ad intelligibile ; sed in corporalibus impossibile est idem corpus configurari diversis figuris ; igitur similiter impossibile est intellectum sic configurari diversis speciebus ; et haec ratio est Algazelis.
Item : Omnis qualitas disponens intellectum ad operationem, et mansiva in eo, est habitus intellectivus; sed species est quaedam qualitas disponens intellectum ad operationem ; igitur si sit mansiva post actum intelligendi, erit intellectivus habitus. Sed hoc videtur falsum, quia species intelligibilis naturaliter praecedit actum intelligendi ; habitus autem intellectivus naturaliter sequitur actum intelligendi, a quo relinquitur.
Contra : Intellectus potest esse in potentia accidentali ad considerandum, quando non considerat, sed non potest esse in potentia accidentali ad considerandum, nisi quando habet speciem intelligibilem, ut patet in 2. et 3. de Anima, text. 25. et 55. et 8. Physic. text. 32. igitur, elc.