IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
et hoc est, quod sequitur :
Et judicabo eum in praevaricatione qua despexit me. Et sic sagena accipitur in bono, et est rete Petri.
Est autem sagena diaboli, qua muitos trahit : concupiscentia carnis una, et avaritia altera. De prima, Eccle. VII, 27 : Inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus illius. De secunda, Habacuc, I, 15 et 16 : Totum in hamo sub levavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit illud in rete suum, Super hoc laetabitur, et exsultabit. Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo. Haec mittitur in mare mundi. Psal, CIII , 25 : Hoc mare magnum et spatiosum manibus, illic reptilia quorum non est numerus.
Deinde tangit in quo, cum dicit :
" Ex omni genere piscium congreganti. "
Rete enim Petri modo trahit bonos, qui merito et numero intus sunt permisti cum malis, Luc. v, 4 : Laxate retia vestra in capturam, piscium scilicet. Joan. XXI , 6 : Mittite in dexteram navigii rete : et invenietis, hoc est, in consideratione virtutis et aeternitatis. Et sequitur, quod jam non valebant illud, scilicet rete, trahere prae multitudine piscium. Deinde tangit propter quod, cum dicit :
" Quam cum impleta esset, "
Quoad numerum prae visorum, " educentes, " ad littus aeternitatis, " et secus littus, " in judicio in hoc mundo, post modicum in caelum transituri, " elegerunt, " discernendo per merita, " bonos, " tamquam bene meritos secundum doctrinam Apostolicam, " in vasa sua, " Vasa piscatorum sunt sacramenta, quae quidem unam rem habent significatam, et contentam, et causatam, quae est gratia remissionis peccati : aliam autem habent significatam quidem, et causatam, sed non contentam in praesenti, sed futuro : et hoc est gloria Beatorum : et in, haec vasa colligunt bonos meriti discretione. Jerem. XVI , 16 : Mittam piscatores multos, et piscabuntur eos. Eligunt antem Apostoli demonstratione meriti : Angeli autem colligendo in resurrectione, et Christi auctoritate. Psal. cv, 47 : Salvos fac nos, Domine Deus noster : et congrega nos de nationibus, ut confiteamur, etc. Joan. XI, 52 : Ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Tunc enim fiet unum ovile, et unus pastor .
" Malos autem foras miserunt, " qui solo numero fuerunt in reti. Foras autem mitti est extra consortium bonorum, et omnis boni participationem in infernum profici. Apocal. XXII, 15 : Foris canes, ei venefici, et impudici, et homicidae ei idolis servientes,
" Sic erit in consummatione saeculi : exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum. "
Explanatio est : quia ea, quae sunt de fine mundi, magis quam alia, indigent explanatione, quia magis sunt ignota : et non tangit explanationem, nisi ultimae discretionis : quia illa, quae sunt in tempore, per se patent, qualiter modo mali cum bonis sunt permisti.
Et hoc est, quod dicit : " Sic erit, " in hominibus ut in piscibus, " in consummatione saeculi. " Isa. XXXII, 10 : Consummata est vindemia , collectio ultra non veniet. Sophoniae, I\, 18 : Consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
Explanat autem similitudinem in tribus, in ministerio Angelorum, in separatione malorum, et in . loco paenarum. De primo horum dicit : " Exibunt Angeli, " ab intimo contemplationis ad ministerium congregationis resurgentium. Luc. XXI, 28 : Virtutes caelorum movebuntur.
". Et separabunt malos de medio justorum. "
Secundum est : et haec separatio est divisio a consortio bonorum. Infra, XXIV, 40 : Duo erunt in agro : unus assumetur, et unus, relinquetur. Infra, xxv, 32 : Separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis. Separationem enim illam facient Angeli ministerio, Christus auctoritate,
" Et mitterit eos in caminum ignis, Ibi erit fletus et stridor dentium. "
Tertium est determinatio ad paenam. Et tangit locum, speciem paenae, et effectum. Locus est caminus. Psal. xx, 10 : Pones eos ut clibanum, ignis in tempore vultus tui. Et de igne qui est species paenae, sequitur, ibidem : Dominus in ira sua, conturbabit eos, et devorabit eos ignis: Isa. lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstingue-lur, etc.
"Ibi erit fletus, etc. " .
Ecce effectus : et haec supra exposita sunt . Fletus enim erit ex acerbitate caloris pro concupiscentia, et stridor ex. frigore pro refrigescente charitate. Eccli. xliii, 22 : Gelavit crystallus ab aqua. Job, XXXVIII, 30 : In similitudinem lapidis aquae durantur,
" Intellexistis haec omnia ? Dicent ei: Etiam. "
Haec est conclusio totius. Et dividitur in partes duas : in. quarum prima concludit, quod sic abundare debet qui praeest in Ecclesia : in secunda autem ostendit exemplo, quibus debet abundare, ibi, v. 53: " Ei factum est, cum consummasset, "
In conclusione duo facit : intellectum enim praedictorum a Discipulis (qui. sui debent esse Vicarii)requirit, sciens quod intellectu opus est Praelatis : secundo, intellectu habito, docet in quanta abundantia debent proponere. Et haec paterit in littera.
De primo dicit :
" Intellexistis haec omnia ? "
Dicta, et causas, et significationes dictorum, et factorum ? Psal. CXVIII,
130 : Declaratio sermonum tuorum illuminat, ei intellectum dat parvulis. Supra, XI, 25 : Revelasti ea parvulis. Joan. VI, 45 : Erunt omnes docibiles Dei. Isa. liv, 13 : Universos filios tuos ponam doctos a Domino,
" Dicunt ei : Etiam. " Sed videntur male respondere : quia non adhuc erat Spiritus datus, qui docet omnia.
Responsio, dicendum, quod hic respondent de his quae nunc docuit Dominus, et non de omnibus simpliciter.
" Ait illis : Ideo omnis Scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. "
Ecce secundum : et tangit tria, nomen et officium et habitum docentis, et quem docere debet, et quem debet imitari.
De primo dicit: " Ideo omnis, " generaliter, officio, " Scriba, " tam scribens voluntatem Dei in cordibus auditorum, quam etiam scriptus. " Doctus " autem dicit habitu interiori, quoniam non doctus non debet docere. Sapient. III, 9 : Qui confidunt in illo, intelligent veritatem : ei fideles in dilectione acquiescent illi. Sapient, VI, 2 et 3 : Audite, reges, et intelligite... Praebete aures, vos qui con-
tinetis multitudines. Infra, xxiii, 34 : Milio ad vos sapientes et Scribas.
" In regno caelorum, " Ecce cui debet abundare: quoniam justitiam illius, et potestatem, et gaudium debet docere, sicut ipse Christus .
Quem autem debeat imitari, subjungit, dicens : " Similis est homini patrifamilias, " qui est Filius hominis. I ad Corinth.
XI, 1 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi,
" Qui profert de thesauro suo, " hoc est, ex cordis abundantia. Supra, XII, 35 : Bonus homo de bono thesauro profert bona. Eccli. I, 31: In thesauris sapientiae significatio discip Unae,
" Nova et vetera. " Nova sunt dignitate, vetera autem intentione, et ideo proponit ea. Sunt autem nova novis in spiritu apta, quibus datum est nosse mysterium regni Dei . Vetera . autem sunt adhuc veteribus apta per similitudines corporales imbuendis. Cantic. VII, 13 : Omnia pomo, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. Levit. XXVI, 10 : Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. Vel, potest dici, quod nova sunt quae ad innovationem pertinent, vetera autem, quae ad vetustatem. Prima proferuntur, ut ad ea audientes invitentur : secunda autem vituperantur, ut fugiantur. Ad Coloss. III, 9 et 10 : Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, ei induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus qui creavit illum. Ad Ephes. IV, 22 et seq. : Deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia ei sanctitate veritatis.
" Et factum est, cum consummasset
Jesus parabolas istas, transiit inde. "
Dixerat qualiter nova et vetera proferre habent Vicarii Jesu Christi : hic autem confirmat perfectum, quod dixerat per verbum, ostendens nova et vetera ad omnium admirationem.
Tangit hic ergo tria : primo ostensionem veterum et novorum, ibi, in medio v" 54: " Ita ut mirarentur, etc. : " secundo, scandalum infideli.um ad ea unde debebant aedificari ad fidem, ibi, in medio v. 51 : " Jesus autem dixit eis: " tertio, scandali illius confutationem. Et haec patent in littera.
In primo horum tria dicit: primum est continuatio dicendorum ad dicta : secundum, locus solemnis, et ubi fuit notus : tertium autem admiratione digna proposita doctrina.
De primo dicit: " Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, " hoc est, ad summum sapientiae deduxisset. Isa. x, 33 : Consummationem et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae.
" Transiit inde, " ut etiam alibi radios suae lucis spargeret. Unde, Supra, XI, 1 : Transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum. Et hic est locus,.quem reliquit.
" Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur et dicerent : Unde huic sapientia haec et virtutes ?
Nonne hic est fabri fidius ? Nonne mater ejus dicitur Maria? et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?
Et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?
Et scandalizabantur in eo. "
" Et veniens in patriam suam, " Galilaeam : et est locus ad quem venit communis. " Docebat in Synagogis eorum. " Ecce locus solemnis, ad quem omnes conveniunt. Posuit enim lucernam super candelabrum, ut luceret omnibus qui in domo sunt . ''Et tangit effectum, qui proprius fuit causa sapientiae) in auditoribus.
Et ibi incipit scandalum, ubi incipere debuit aedificatio eorum. Et dicuntur hic quatuor : primum est mirum causatum ex sapientia dictorum : secundum est offendiculum ex humilitate generis sumptum : tertium est notitia nihil talium ostendens : quartum et ultimum scandalum ex comparatione humilis et notae originis ad tantam sapientiam, quanta videbatur in dictis. Et haec patent in littera.
Dicit ergo :
" Ita ut mirarentur. "
Supra, VII, 28 et 29 : Admirabantur turbae super doctrina ejus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum ei Pharisaei.
" Et dicerent : Unde huic sapientia ? quae apparet in dictis, " et virtutes ? " quae apparent in factis. Fideli autem non est hoc mirabile: quia, I. ad Corinth. I, 24, scit Christum Dei esse virtutem, et Dei sapientiam . Nec est mirum, si substantialiter virtus et sapientia existens, ostendat virtutem et sapientiam : quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus .
" Nonne hic est fabri filius ? "
Ecce scandalum ex humilitate generis : quia vocatur in arte etac tu patris putativi, quia Joseph faber lignarius fuisse perhibetur. Et licet ignorantes causam, non. sine re dictum est: quia filius est ejus, de quo dicitur, Psal. lxxiii, 16 et 17 : Tu fabricatus es auroram et solem, Tu fecisti terminos terrae : aestatem et ver tu plasmasti ea.
Sed, Marc. VI, 3, non sic dicitur, sed dicunt : Nonne hic est faber, filius Mariae ? Sed dicendum, quod utrumque dixerunt, unum ad notitiam referentes, et alterum ad despectum artificii, vel actus, in quo victum Joseph quaerebat.
Et ideo de notitia generis subinferunt:
" Nonne et mater ejus dicitur Maria? "
Hoc verum est : sed non noverunt quid dixit Angelus, Luc. I, 33 : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei, Quod si novissent, de nullo dubitassent. " Et fratres ejus, " non uterini, sed consobrini : " Jacobus " minor, qui frater Domini dicebatur, " et joseph, " cognomento Justus, " et Simon, " a loco unde ortus est dictus Cananaeus, cognomento Zelotes, " et Judas, " cognomento Thaddaeus : de quibus, supra, x, 3, habitum est. " Et sorores ejus, " non uterinae, sed consanguineas, " nonne omnes apud nos sunt ? " Obliti sunt jam ejus quod paulo ante, Matth.XII, 50, dixerat: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est ipse meus frater, et soror, et mater est.
Et comparantes magna dicta et facta ad generis infirmitatem, et mirantes, quaerunt:
" Unde ergo huic omnia ista ?
Sed cum cognoverunt, quod ex ge- nere, studio, vel actu generis habere non poterat, et videbant in digito Dei hoc fieri, de levi poterant conjicere quod ex Deo erant omnia, sicut dicitur, Joan. IX, 33 : Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam, Sed hoc est, quod dicitur, Joan. vii, 5, quia neque fratres ejus credebant in eum. Talia enim saepe fecit Deus. I Regum, XVI, 13, ubi unxit David in regem, accipiens eum de officio pastorum, sicut ipse dicit, Psal. lxxvii, 70 : Elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post foetantes accepit eum. Atos, I, 1, et VII, 14, qui fuit pastor, et rusticus. Et sic saepe fecit Deus. 1 Reg. ii, 8: Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, ei solium gloriae teneat. Et adhuc ipsi omnium Judaeorum parentes, Patriarchae et Prophetae existentes, non fuerunt reges hominum, sed pastores ovium, sicut confitentur coram Pharaone, Genes. xlvii, 3 : Pastores ovium sumus servi tui,et nos,et patres nostri. Sed et hoc conveniens fuit prophetiae. Deuter, xviii, 15, ubi dixit Moyses : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies.
Et ex his omnibus facile poterant intelligere, quia ita debuit esse ortus Christi : infidelitas autem transverterat eos in contrarium.
" Et scandalizabantur in eo, "
Non occasionem a Christo, sed ex seipsis accipientes. Eccli. XXXII, 25 : In via ruinae non eas, et non offendes in lapides. Isa. VIII, 13 et seq. : Dominum exercituum ipsum sanctificate : ipse pavor vester, et ipse terror vester : et erit vobis in sanctificationem: in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel : in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem, Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
" Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in. domo sua.
Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. "
Hic incipit confutatio infidelium istorum. Et tangit duo : quorum primum est generale : et secundo, ad meritum indignitatis eorum non multi plicantur inter eos virtutes.
Generale autem est, quod dicit, quod " Non est Propheta sine honore, " qui proprie est praemium virtutis, " nisi in patria sua " communi, " et " praecipue " in domo sua, " hoc est, inter cognatos et notos. Marc. VI, 4, et Luc. IV, 24, dicitur sic : Amen dico vobis, quia nemo Propheta acceptus in patria sua. Joan. IV, 44: Ipse Jesus testimonium perhibuit quia Propheta in patria sua honorem non habet. Causa autem est, quia magna relata ad parva minorantur : et talis relatio fit in patria, ubi visi sunt Prophetae in. infirmis, et puerilibus, et humilibus. Unde, Genes. XII, 1, dicitur Abrahae : Egredere de terra tua, et de cognatione tua. Et sequitur postea, v. 2 : Faciam te in gentem magnam. Similiter, Numer. XII, 1 et seq., Aaron et Maria jurgati sunt contra Moysen, cum apud extraneos fuisset in honore. Cantic. I, 5 : Filii matris meae pugnaverunt contra me,
" Et non fecit ibi virtutes multas. "
Tamen aliquas fecit, ut per eas quas fecit convinceret eos juste damnandos, qui virtuti divinae detraherent : et quia non multas fecit, demonstrarentur esse infideles, qui indigni essent quod propter eos, vel coram eis virtutes faceret. Unde, supra, XII , 39 : Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei.