De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(o) Ex istis patere potest illud quod quaeritur, scilicet quomodo relatio, ut comparata ad essentiam dicatur ratio. Et plura dicit in ista littera, quae non indigent expositione. Primo aliquid potest dici ratio dupliciter : Primo, quia est modus alicu -jus, comparatur, etc. Et hoc modo relatio originis, ut comparata ad essentiam potest dici ratio, quia est modus ejus, et non est res tali realitate, cum ipsa sit lanlum habiludo, et essentia entitas absoluta. Se
cundo dicitur ratio, ut accipitur sub ratione formaliter, sicut homo dicitur species pro quanto consideratur sub intentione speciei. Et hoc modo relatio originis, ut comparatur per intellectum potest dici ratio, quia ut sic consideratur sub ente rationis, quia dicit esse comparatum. Secundo principaliter dicit, quod relatio originis, ut comparata ad essentiam, licet dicatur ratio bis duobus modis, tamen ut comparata semper est res, quia talis comparatio non tollit a relatione, quin sit vera res, imo praesupponit eam: comparatio enim unius ad aliud praesupponit entitatem secundum se. Tertio dicit, quod magis usitate dicitur res, ut comparata ad oppositum, et ratio ut comparatur ad essentiam, etc. Quarto dicit quod relatio originis, ut comparata ad essentiam dicit relationem, sive respectum rationis.
Dubitatur de hoc, non enim videtur quod relatio originis dicat relationem rationis, quia sunt eadem perfecta identitate reali, scilicet essentia et relatio originis ; ergo relatio non dicit relationem rationis terminatam ad essentiam, patet per Doctorem quaest. 14. quodlib. artic. 3. qui vult quod cognitio beata in intellectu divino nullam relationem, nec realem, nec rationis includat, propter perfectam identitatem realem actus beatifici ad objectum beatificum: ergo sic erit in proposito.
Respondeo, quod Doctor non negaret quin actus beatificus intellectus divini diceret relationem rationis, si ab intellectu divino comparetur ad objectum beatificum, cum omnis comparatio per actum intellectus sit respectus rationis, ut patet a Doctore in pluribus Iocis. Sed negat ibi relationem tam realem quam rationis, qualis est in actu intellectus nostri ad objectum, quia si actus intellectus nostri terminatur ad rem existentem, inquantum existens, sicut in cognitione intuitiva, tunc talis actus includit relationem realem, quae est inter extrema realia et realiter distincta, et oritur ex natura extremorum. Si vero actus intellectus nostri terminetur ad rem non existentem inquantum non existens, ut in cognitione abstractiva, talis actus includit relationem rationis, quia non terminatur ad rem existentem, ut existens ; omnis enim relatio, quae est inter extrema non existentia, vel etiam si alterum existat, et alterum non, semper est relatio rationis, ut patet a Doctore, ibi. In proposito autem, quia actus beatificus intellectum divini terminatur ad objectum beatificum perfectissime existens, ut existens, et idem actus est perfecte idem tali objecto, ideo nullam relationem includit, nec realem, nec rationis, et hoc modo loquitur Doctor ibi. Si modo intellectus comparet actum beatificum, ut cognitum, ad objectum beatificum, ut cognitum, tunc esset relatio rationis.