De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(b) De tertio articulo principali, in quo moventur dubia contra praedicta in primo et secundo articulo. Et primo arguit, probando quod relatio originis, ut comparata ad essentiam non sit res, et ratio prima stat in hoc, si est res, erit res ad alterum, patet, quia non est absoluta, ut supra patuit ; sed ut comparata ad essentiam est idem quod essentia, ergo essentia erit res ad alterum, quod est falsum. Quod autem sequatur hoc, patet in simili, quia bene sequitur, homo inquantum rationalis intelligit, ergo rationale intelligit: ergo erit similiter haec consequentia bona, relatio ut comparata ad essentiam est res ad alterum; ergo essentia erit res ad alterum. Patet etiam haec consequentia per rationem, quia praedicatum, quod convenit alicui per rationem alicujus, convenit prius ei, sicut intelligere convenit homini per rationale: ergo prius convenit nationali, modo cum terminus reduplicatus sit ratio quod praedicatum conveniat subjecto, sequitur quod tale praedicatum prius conveniat termino reduplicato. Sic in proposito, quia terminus reduplioatus est essentia, cum dicitur, relatio originis, ut comparata ad essentiam est res ad alterum.
(q) Et ultra cum dicis, aut est res ad se, aut ad alt eram.
Dico, quod ut comparata ad essentiam est res ad alterum, sic intelligendo, quod ut comparata ad essentiam est res rationis, quia ut comparata, et in se, est res vero realis ad alterum, accipiendo ly alterum pro Filio, et non pro essentia, quia non refertur ad essentiam, sed ad Filium, quia qui comparat paternitatem ad essentiam excludendo Filium, non comparat paternitatem, nisi habeat duo contradictoria in intellectu suo, cum paternitas secundum illud quod est, sit per se ad Filium; est enim manifesta contradictio quod sit paternitas, et non sit ad Filium, sicut est manifesta contradictio, scilicet quod sit relatio, et non sit ad aliud, vel ut ad terminum, vel ut ad correlativum. Et ultra cum infertur, si paternitas est res ad alterum: ergo ut est essentia, vel idem essentiae erit res ad alterum, conceditur: sed postea negatur quod essentia sit ad alterum.
Et cum probatur per simile rationali, dico quod ibi inquantum stat reduplicali-Ve, notatur enim ibi, quod rationale sit causa inhaerentiae praedicati ad subjectum. Hic autem tantum stat specificative, et ideo non sequitur, ergo essentia est ad alterum, sicut nec hic, homo inquantum albus est rationalis, ergo album est rationale, non sequitur, quia ly inquantum stat tantum specificative. Ex hoc etiam patet ad aliam probationem per rationem, scilicet quod convenit alicui per rationem alicujus, prius convenit illi. Hoc conceditur, sed postea negatur quod conveniat paternitati esse rem ad alterum per rationem deitatis, sive per comparationem ad essentiam, ut supra patuit, imo ex ratione propria et formali convenit sibi esse ad alterum, licet originative et fundamentaliter conveniat esse rem ad alterum ab essentia divina, ut supra patuit. Declarat etiam Doctor quomodo paternitas, ut comparata ad essentiam, sit idem quod essentia, vel sit ipsa essentia, et dicit quod est ipsa essentia realiter, sed non formaliter, id est, quod essentia et relatio originis sunt una res realiter, sed non sunt una res formaliter, imo in eadem re simpliciter possunt esse plures formalitates, ut Doctor ostendit in primo d. 8. quaest, penult. Et sic potest concedi quod essentia realiter est res ad alterum, quia realiter est ipsa paternitas, quae est res ad alterum ; negatur tamen quod formaliter sit res ad alterum, imo formaliter et quidditativa est res ad se, sive absoluta. Sic similiter potest concedi quod paternitas sit res ad se, et non sit ad se: est enim realiter res ad se, quia realiter est essentia divina, quae est res ad se, formaliter vero non est res ad se, sed ad alterum.
Expono tamen hanc litteram sic: Sed quia in antecedente fuit praedicatio formalis dicendo, paternitas, ut comparatur ad essentiam, est res ad alterum, (et palet quomodo sit praedicatio formalis, quia paternitas, secundum suam formalem rationem est res ad alterum,) et ideo si inferatur similis praedicatio in consequente, scilicet ergo divinitas est formaliter
ad alterum, (id est, quod divinitas secundum suam formalem rationem sit res ad alterum) neganda est consequentia, etc. Adverte, quod non accipit hic determinationem, pro dictione reduplicativa, sed pro termino reduplicato, qui terminus reduplieatus potest dici determinatio respectu subjecti, ut cum dico, homo inquantum rationalis est risibilis, non accipitur homo absolute, sed sub illa ratione qua rationalis. Similiter hic, paternitas, ut comparata ad essentiam non accipitur absolute, sed sub illa ratione qua comparatur ad essentiam, et ideo paternitas est determinabile, et comparata ad essentiam est determinatio.
Dicit ergo Doctor quod quando determinatio non est ratio inhaerentiae praedicati ad subjectum, non sequitur quod praedicatum eodem modo conveniat ipsi determinationi, sicut convenit subjecto determinabili, ut si formaliter convenit uni, quod conveniat formaliter alteri, et patet hic, homo inquantum risibilis est rationalis ; rationale convenit homini in primo modo dicendi per se, et risibile in nullo modo dicendi per se convenit, et ratio est, quia risibile non est ratio inhaerentiae praedicati ad subjectum, ut patet ; sic est in proposito cum dicitur, paternitas, ut comparata ad essentiam, est res ad alterum. Si vero determinatio esset causa inhaerentiae, forte eo modo quo esset causa inhaerentiae praedicati ad subjectum, eodem modo ipsum praedicatum convenire posset ipsi determinationi, sicut convenit determinabili, ut hic, homo inquantum rationalis est risibilis; ita risibile convenit rationali in secundo modo per se, sicut convenit homini, et ratio est, quia si A est ratio formalis quod C conveniat B, sequitur quod etiam imo fortius conveniet ipsi B. Et sic, patet ista littera.
(r) Sed si objiciatur. Hic Doctor objicit contra hoc quod prius dixit, scilicet quod relatio, ut comparata ad essentiam, est in essentia, quia videtur statim sequi quod poterit eam formaliter denominare, et per consequens essentia secundum illam poterit formaliter referri ad aliud, quod est inconveniens, ut patet in primo dist. 3. quaest. 1.
Respondet praemittendo, quod aliqua praedicantur denominative in primo modo dicendi per se ; aliqua vero in secundo modo. Exemplum primi, homo est rationalis, sive animatus. Exemplum secundi, corpus est animatum. Prima dicitur denominativa essentialis, denominativa quidem, quia praedicatur in concreto, et quasi per modum inhaerentis ; essentialis vero, quia anima est de essentia hominis. Secunda dicitur denominativa, quia anima informat et inhaeret corpori, sive susceptivo, et dicitur in secundo modo, non ut distinguitur contra primum modum, quia ut sic praedicatur passio de subjecto, et quod sic convenit in secundo modo, necessario et universaliter convenit, ut patet primo Posteriorum, sed dicitur in secundo modo prout distinguitur contra per se, id est, prout accipitur pro praedicatione per accidens, non quod ibi praedicetur accidens, sed quia anima informat susceptivum quasi per accidens. Forte etiam posset dici per se secundo modo ex hoc, quod forma substantialis est per se actus, et subjectum per se potentia subjectiva, ut patet 8. Metaph. et sic ex his fit per se unum. Forma vero accidentalis est per accidens actus, et subjectum illius per accidens potentia, ut patet per Philosophum, ubi supra. Sed prima expositio videtur magis ad propositum, quod scilicet dicatur per se secundo modo, hoc est, nullomodo essentialis, sed denominativa per accidens, et ideo dicit Doctor per se primo modo, sive per accidens.
Deinde addit quod in creaturis ubi est aliqua forma, ibi oportet dare praedicationem formalem de toto, quae sit per se primo modo, et praedicationem, quae sit proprie denominativa formae de susceptivo. Hoc tamen debet intelligi quando susceptivum et forma nata sunt facere unum per se, et ideo dicit quod hoc verum est specialiter, si subjectum, id est, totum sit per se. unum quantum ad conceptum. Applicando in divinis Doctor concedit primam denominativam, ut hic, Pater generat, haec videtur primo modo, eo quod generare constituat Patrem ; paternitas enim et generatio activa in re idem important, ut declaravi in primo, dist. 2. et 28. Quia ergo paternitas, sive generatio activa per se pertinet ad rationem Patris, ideo ista conceditur : Pater generat, et similiter ista : Generans in divinis generat ; generans enim et Pater in divinis idem in re important. Et quod dicit hic, quod Pater est compositus, hoc debet sane intelligi ; negat enim Doctor.in primo d. 5. quaest. 2. omnem compositionem, vel quasi compositionem. Accipitur ergo quasi compositum, id est, quasi quoddam totum constitutum ex essentia et paternitate.
Si dicatur, quod ista : Pater generat, nullo modo est in primo modo dicendi per se, quia quando praedicatio denominativa est in primo modo, semper forma pertinet ad quidditativam totius, modo paternitas, sive generatio activa in divinis nullo modo pertinet ad quidditatem, cum sit ratio subsistendi, et omnis quidditas est communicabilis, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. et 26. Dico breviter, quod posito quod nullo modo dicat quidditatem, quia tamen per se pertinet ad esse formale Patris, constituendo ipsum per se in esse personali, potest ex hoc dici praedicatio per se primo modo. An modo dicat quidditatem, vide quae exposui super primo, dist. 25. et 26.
Sed secunda praedicatio, scilicet relationis de susceptivo, videtur esse neganda in divinis, quia essentia divina, etsi sit fundamentum harum relationum, non tamen habet rationem susceptivi, et hoc probat ratione et auctoritate. Ratio stat in hoc, quia susceptivum formae natum denominari ab illa, non est illuminatum ad formam oppositam, id est, quod simul non possit esse sub formis oppositis, vel quod est susceptivum formae, denotatur esse distinctum a forma opposita, id est, quod successive non possit esse sub utraque, ita quod quando est sub una, non simul sit, vel possit esse sub alia. Sed quando est sub utraque opposita non denominatur ab aliqua illarum. Si enim subjectum simul esset sub albedine et sub nigredine, ut albedo et nigredo opponuntur, non denominaretur ab illis, ut patet. Modo in proposito : Essentia divina est simpliciter illimitata respectu omnium relationum, et necessario simul est sub omnibus, cum quidquid sit ibi est simpliciter necesse, sequitur quod essentia divina nullo modo habebit rationem susceptivi respectu relationum originis.
(f) Hoc idem probat autoritate Damasceni, lib, 1. cap. 5. qui vult quod relationes determinant hypostases, non naturam, id est, quod relationes illae denominant personas, non naturam divinam.