REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum in intellectu nostro sit aliqua notitia actualis genita ?
Doctor in Uxon. hic adfinem q. 6. et q. 9. od 3. et 4. diu. 10. q. 5. et d. 11. q. 2. et quodl. 13. et 15.
Videtur quod non. Actionis non est actio, nec passionis passio, nec ut subjecti, nec ut termini ex 5. Physicorum text. cap. 10. sed notitia actualis est actio, vel passio ; igitur ipsius non est actio vel passio, et per consequens non est genita. Minor probatur multipliciter : Primo sic, intellectio est actus ; sed omnis actus secundus est actio, vel passio ; igitur, etc.
Secundo sic : Nullum ens consistit in fieri, nisi sit actio vel passio, quia omne aliud ab actione et passione potest habere.esse mansivum ; sed intellectio semper est in fieri: ergo, etc.
Tertio sic: Primo Ethicorum et 9. Metaphys. text. 16. distinguitur actio in immanentem et transeuntem ; actio igitur immanens, est species actionis ; sed intellectio est actio immanens, per Philosophum, ubi supra ; igitur, etc.
Quarto sic : Augustinus quarto super Genes. cap. 8. dicit quod aer non est factus lucidus, sed fit lucidus, quia secundum eum, si esset factus lucidus, remaneret lucidus absente corpore luminoso illuminante. Sic argumenlor in proposito, quod intellectus non est factus noscens, sed fit noscens, quia si factus esset noscens, remaneret noscens absente illo agente, a quo fit noscens, quod est impossibile; ergo notitia, sive intellectio est in fieri, et non in facto esse, et per consequens est actio vel passio.
Item sic : Forma non fit ex 1, Metaph. text. c. 22. et 27. quia tunc fieret ex parte sui praeexistente ; sed. notitia est forma ; igitur notitia non fit, et per consequens non est genita.
Contra : Augustinus 9. Trinit. cap. 12. et 13. liquido tenendum est quod omnis res quam novimus, congenerat sui notitiam in nobis, a corjnoscente enim et cognito paritur notitia; et multae auctoritates pro hoc habentur ibi.