Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Utrum in mente nostra sit imago Trinitatis ?
Alens. I.p. q. 61.memb. 3. D. Thom.I. p. q. 97. art. 5. et 6. D. Bonav, hic. 2. p. q. I . art. 2. Durandi 2. p. q. i. Eaccon. q. 3. Doctor in prologo Metaphysicae, et in Oxon. hic q. 9. et in. 2. d. 16. et collat. 35.
Quod non, quia imago distincte repraesentat, et quia mens naturaliter est cognoscibilis, sequitur quod duceret distincte naturaliter in cognitionem Trinitatis.
Item, nulla creatura est excedens ideam suam in repraesentando ; ergo, etc.
Item, nihil in mente plus repraesentat unam personam quam aliam ; igitur nec repraesentat tota mens totam Trinitatem.
Oppositum,Augustinus 14. de Trinit. cap. 8. Quaerenda est imago Trinitatis, ubi nihil melius habemus, hoc est,in intellectu.