De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
(a) Et cum arguitur ulterius de substantialitate relationis in diuinis. Hic Doctor solvit ultimam rationem, et plura dicit quae sub brevitate expono.
Primo dicit, quod essentia divina potest dici substantia secunda et prima ; secunda quoad hoc, quod est communicabilis pluribus realiter, sed non est divisibilis in illis. Ibi enim secundum Damascenum capit. 4. est natura communis commu nilatereali, et non communitate rationis, sicut est natura creata.
Adverte, quod natura creata actu non communicatur pluribus, nec actu praedicatur de pluribus, nisi secundum rationem, licet dicatur habere unitatem minorem unitate numerali, et hoc ex natura rei; illa tamen unitas non est actu communis pluribus secundum rem. De hoc vide quae per longum tractatum exposui in secundo dist. 3. quaest. I. Natura etiam divina habet rationem substantiae primae, quia ipsa est de se haec, et singularis, licet non incommunicabilis ; et differt a substantia prima creata, quia ibi substantia contrahitur ad singularitatem, ita quod singularitas advenit sibi contrahendo et determinando illam ad singularitatem, ut patet a Doctore in secundo ,distinctione tertia, quaestione prima et sexta ; natura vero divina ex se formaliter est haec, ut patet a Doctore in 1. dist, secunda, quinta vigesima sexta. Deinde addit, quod in divinis non restat alia ratio substantiae qualitercumque acceptae quaeren da ultra rationem essentiae, nisi ratio incommunicabilitatis ; ista autem in divinis non potest esse ratio substantiae quantum ad communem opinionem, quae tenet per sonas non posse constitui per absoluta,
ut patet in primo dist. 26. tenendo enim quod constituantur per proprietates absolutas, est postea videndum quomodo possint pertinere ad primam substantiam, et quomodo non. Vide in primo, dist. 26. nam secundum communem opinionem, omne absolutum in divinis est communicabile. Et sic patet quomodo relatio in divinis nullam habeat rationem substantiae, nec primae, nec secundae, cum substantia qualitercumque accepta in divinis, sit communicabilis, habet ergo tantum ibi rationem incommunicabilitatis.
(b) Si arguitur contra. Hic Doctor arguit, probando quod relatio originis pertineat ad substantiam, quia quod pertinet ad substantiam primam, habet rationem substantiae ; sed incommunicabilitas est hujusmodi, ut patet ; ergo.
Respondet Doctor quod loquendo de incommunicabilitate singularitatis, illa bene pertinet ab substantiam, quia ultimum contrahens substantiam ad esse singulare, est ejusdem generis cum natura contracta (et hoc tantum reductive, non enim singularitas pertinet ad quidditatem rei, nec aliquo modo dicit quid, ut notat Doctor in 2. dist. 3. q. 6. vide ibi multa singularia), et per consequens ipsum se -eundum suam rationem formalem pertinet ad genus Substantiae. In Deo non est sic, quia relatio nullo modo contrahit naturam divinam, cum ex se sit singularissima, et simpliciter in ultima actualitate, et ut sic, est simpliciter pluribus communicabilis.
Et quod dicit Doctor quod ultimum contrahens ad naturam creatam, sive ad singularitatem, sive ad incommunicabilitatem, est ejusdem generis cum natura contracta, hoc videtur dubium de contractivo ad incommunicabilitatem, quia incommunicabile, ut quo et ut quod, constituitur in esse tali per negationem, ut notat Doctor in tertio dist. 1. quaest. 1. modo negatio non pertinet ad genus substantiae. Respondeo, ut prolixe exposui supra in tertio, vide ibi singularia quaedam.
(c) Sed adhuc arguitur. Doctor adhuc instat probando quod paternitas sit substantia. Et arguit divisive, quia aut est substantia, aut accidens, quia inter ista duo non datur medium ; non accidens,
.ergo substantia, et sic habet propriam substantiali talem.
Respondendum secundum Augustinum 5. de Trinit. cap. 6. quod non omne quod in Deo est, dicitur secundum substantiam, aut secundum accidens, sed est ibi aliquid, quod ad alterum dicitur, ut relatio, et nullo modo secundum substantiam, vel secundum accidens.
(d) Si adhuc tertio replicet, adhuc ad idem arguitur. Et ratio stat in hoc, quia aut paternitati convenit inhaerere alteri, aut sibi repugnat. Si primo, ergo erit accidens: si secundo, ergo erit substantia, cui proprie repugnat inhaerere.
Respondet Doctor secundum Avicennam 2. Metaph. non inhaerere, etc. Vult dicere, quod ista non sunt de ratione eorum. Non enim inhaerere, vel posse inhaerere est de ratione formali accidentis, ut probat Doctor in septimo Metaphysicae suae, nec similiter non posse inhaerere est de formali ratione substantiae acceptae secundum genus, ita quod sit de ratione substantiae secundum genus, et per consequens sit de ratione omnis substantiae. Istis enim circumscriptis per possibile vel impossibile, adhuc remanent formales rationes, tam accidentis quam substantiae. Ad propositum ergo applicando ad relationem originis, dicit quod non convenit sibi inhaerere, quia non convenit sibi dare actum secundum quid, et diminutum, cum hoc dicat imperfectionem, et sic repugnat substantiae inhaerere, nec tamen sequitur quod secundum suam rationem formalem habeat propriam subslantialitatem, quia non posse inhaerere non complet rationem substantiae, ut dictum est. (e) Si quarto replicetur. Hic replicat, probando quod non posse inhaerere, conveniat relationi per rationem communem, et per consequeris per rationem substantiae, quia non per rationem entis, quia tunc inhaerere repugnaret omni enti, nec per aliam communiorem, quam per rationem substantiae ; ergo si tali communicabili repugnat inhaerere per rationem substantiae, sequitur quod tale incommunicabile erit substantia.
Respondet Doctor quod imperfectio potest repugnare aliquibus, non per rationem communem, sed per rationes speciales: patet, quia repugnat Deo esse album propter perfectionem simpliciter, et illimitatam in Deo, repugnat etiam nigro esse album, propter perfectionem limitatam sub genere coloris, quae perfectio limitata necessario habet perfectionem annexam, aliam tamen, et in alio gradu a perfectione albi.
In isto articulo occurrunt quaedam parva dubia. Primo in hoc quod dicit, quod relatio originis per realem identitatem est res eadem, quae est essentia divina ; hoc idem videtur dubium. Primo, quia sequitur quod paternitas et filiatio non distinguuntur realiter, nec per consequens personae constitutae, quod est falsum. Quod autem sequatur patet, quia quae sunt realiter idem alicui habenti unitatem numeralem, sive singularem, sunt unum numero, sive unum singulare realiter. Haec propositio videtur manifesta et concessa a Doctore in pluribus locis, sed relationes originis sunt idem realiter essentiae divinae singulari; ergo omnes relationes originis sunt unum numero, et unum singulare realiter, et per consequens non distinguuntur realiter, ut patet.
Secundo arguitur sic : Non repugnat essentiae divinae posse esse sino relationibus originis ; ergo non identiflcat sibi illas realiter. Consequentia nota. Antecedens probatur ex dictis Doctoris, quia ipse vult quod priori natura non repugnat posse esse sine posteriori natura, ut patet in secun?do, d. 1. et 2. et in tertio, dist. 8. ubi etiam vult quod non repugnat priori natura, posse esse prius duratione posteriori natura. Sed per Doctorem essentia divina est prior natura relationibus originis, ut patet prima quaest, quadi. ergo non repugnat essentiae divinae posse esse sine relationibus originis, et si potest esse,ergo est sic de facto, quia in divinis ad intra nihil est possibile, quin illud sit de facto, imo quin sit necesse esse, et in ultima actualitate, ut patet a Doctore in pluribus locis praecipue in primo, dist. 2. part. 1. quaest, ultim. et part. 2. quaest. 3. et in quodlib. quaest. 2. et alibi saepe.
Tertio arguitur, quia videtur repugnantia, quod relatio originis et essentia divina sint una et eadem res realiter, et quod distingua itur formaliter; tura quia accipio formalitatem, puta paternitatis, et formalitatem essentiae, et quaero an formalitas paternitatis sit idem, quod formalitas essentia:, aut non sunt idem? Si primo, ergo non distinguuntur formaliter, ut patet. Si secundo, ergo una non transit in identitatem alterius, quia si formalitas paternitatis est alia a formalitate essentiae, sequitur quod formalitas paternitatis non identiflcetur formalitati essentiae divinae. Quarto videtur implicatio, quod distinguantur formaliter, et quod sint idem realiter. Probatur, quia major dis? mctio infert minorem ; sed distinctio formalis est major realis: ergo si distinguuntur formaliter, distinguuntur realiter. Minor probatur: tum quia distinctio essentialis est major reali, ut etiam patet per Doctorem, in divinis non conceditur essentialis distinctio, et tamen conceditur realis. Sed distinctio formalis est essentialis, patet, quia essentialis accipitur penes quidditatem, et sic cum omnis formalis sit quidditativa, sequitur quod erit essentialis ; tum quia distinctio formarum est major reali, ut patet,?sed distinctio formalis est distinctio formarum: patet per Doctorem qui vult quod formalitas sumatur a forma.
Respondet ad has objectiones. Ad primam praemitto aliqua : Primo, quod in divinis nulla est singularitas, quae sit contractiva naturae, vel alicujus alterius ad esse singulare, quia hoc est imperfectionis. Secundo si teneatur, ut videtur tenere Do -ctor in primo, d. 2. part.2. quaest. 1. singulare esse communicabile, saltem ut quo, tunc dico,quod proprietas in divinis,ut paterni tas,nullo modo est singularis, cum ex sua ratione formali sit simpliciter incommunicabilis, et ut quo, et ut quod. Si dicatur, quod omne suppositum est etiam singulare, quia ratio suppositi praesupponit rationem singularis,dico quod hoc est falsum in divinis, quia ibi reperitur aliquid, quod formaliter dicit rationem suppositi sive rationem incommunicabilitatis, quod tamen nullo modo includit rationem singularitatis. Sola ergo natura divina, et omnia attributa, et omnia communicabilia pluribus suppositis, et omnes relationes communes, ut aequalitas, similitudo et identitas, includunt rationem singularitatis, et non suppositi.
Secundo praemitto, quod aliud est loqui de distinctione reali in creaturis, et aliud in Deo. Primo modo, quae realiter distinguuntur, distinguuntur etiam essentialiter, ut exposui in secundo, d. 1. q. 4. distinguuntur etiam numeraliter, et sunt distinctae naturae numero.
Sed in divinis, quae realiter distinguuntur, non sunt distincta singularia, loquendo de suppositis divinis, quod dico propter relationes communes, nam similitudo in Filio realiter distinguitur a similitudine in Patre, et tamen sunt distinctae singularitates, ut patet a Doctore in primo dist. 19. et 31. et infra in quodl. quaest. 6. Distinguuntur ergo personae realiter, id est, personaliter et suppositaliter, ita quod tota ratio distinguendi unum suppositum ab alio est proprietas supposilalis, et natura divina est ibi omnino indistincta ; non sic est in Petro et Joanne, qui distinguuntur realiter, quia etiam in eis sunt distinctae humanitates realiter.
Tertio praemitto, quod ideo paternitas distinguitur realiter a filiatione, quia nihil pertinens ad paternitatem aliquo modo, includit per aliquam idenlitatem aliquid pertinens ad filiationem, imo sunt primo diversae, ut patet a Doctore in primo, dist. 13. et sic personae divinae dicuntur realiter distingui ratione proprietatum, non tamen sunt primo diversae, quia ultra proprietates includit quidditative naturam divinam, in qua essentialiter et quidditative conveniunt, ut patet a Doctore in primo dist. 7. et 13.
His praemissis, respondeo ad rationem, et concedo quod inter se sunt numero, et unum singulare realiter loquendo de singulari in quo conveniunt realiter. Sunt enim idem singulare realiter, quod est essentia divina, quae realiter identificat sibi omnes relationes, non sunt tamen illud formaliter. Et de hoc dictum est in primo d. 2. part. 2. q. 1. in responsione ad primum argumentum principale, vide ibi.
Ad secundum, dico quod si natura divina est prior natura positive, et non tantum negative, quae distinctio patet a Doctore in tertio, dist. 3. et in secundo,
dist. 1. quaest. 1. quaest. 2. quod non repugnat sibi posse esse sine illis, et hoc ex sola ratione formali essentiae divinae. Sicut etiam non repugnat homini ex sua ratione formali posse esse sine risibilitate, repugnat tamen sibi per aliud, puta, quia homo ex sua ratione formali et intrinseca producit in seipso risibilitatem, ut omnino eamdem sibi realiter. Hoc idem dico de essentia divina, quae ex infinitate identificat sibi omnes relationes, et omnia quae ibi possunt esse. Quia ergo essentia divina est formaliter infinita, ideo realiter sibi identificat eas: et quia etiam necessario omnia sibi intrinseca originat in se per veram identitatem, ideo ratione istorum repugnat sibi posse esse sine istis relationibus, cui tamen ex sua ratione formali non repugnat.
Ad tertium dico breviter, quod formalitas essentiae divinae, loquendo de formalitate fundamentali, et ex natura rei est Idem realiter, quod formalitas paternitatis. Sunt enim istae duae formalitates una res realiter, sed non sunt una res formaliter, imo semper sunt distinctae formalitates. In una enim et eadem re realiter possunt esse plures formalitates et realitates formaliter ab invicem distinctae, ut satis patuit in primo dist. 8. quaest, penult. Ad quartum dico, quod distinctio essentialis proprie est distinctio specifica, sive distinctio duarum naturarum dicentium veram rem, de qua satis dixi in secundo, dist. 1. quaest. 4. et hoc modo formalis non est essentialis. Accipitur enim formalis pro quidditativa, sive pro rationibus formalibus, ita quod ratio formalis unius non includitur in ratione formali alterius, quaecumque sit illa ratio formalis. Et de hoc satis dixi in primo, dist. 8. quaest, penult.
Deinde dubitatur de hoc quod dicit, quod ideo essentia non denominatur a relationibus originis, quia est illimitata ad oppositas formas, sive relationes, et non distinguitur ab eis. Quod autem denominatur a forma aliqua, per hoc denotatur esse distinctum ab opposito.
Instatur contra hoc primo, quia quod est tale cuicumque comparetur semper erit tale: sed relatio etiam originis, nata est denominare fundamentum, ut patet: ergo si comparetur ad essentiam, et sit in ipsa, denominabit eam.
Secundo instatur, quia non videtur sequi, est illimitata ad opposita ; ergo non potest denominari ab aliquo illorum, quia etiam voluntas nostra est illimitata ad oppositas relationes, ut patet a Doctore tu primo, dist. 2. parte 2. quaest. 3. in 2. dist. 25. et tamen denominatur simul ab utroque oppositorum, quia simul movet et movetur, sive simul est movens et mota, sic erit in proposito.
Tertio instatur, quia videtur sequi quod saltem quasi denominetur. Si enim esset realiter distincta ab eis, posset vere denominari, quia dicit Doctor quod non denominatur, quia non distinguitur ad utroque oppositorum: ergo si distinguitur, vere denominatur: ergo ubi quasi distinguitur, quasi denominatur. Patet per illam regulam Doctoris, q. 1. quodl. Qualis est ordo inter aliqua, ubi realiter distinguuntur, talis est ubi sola ratione distinguuntur: ergo.
Quarto instatur, quia sunt multae aliae relationes, quae non opponuntur ad invicem, ut similitudo, et aequalitas, et identitas, quae omnes fundantur in essentia divina, ut patet a Doctore in primo, d. 19. quaest. 1. dist. 31. et quaest. 6. quodl. et tamen non denominantur ab eis, ut patet.
Respondeo ad primam instantiam, quod ad hoc quod susceptivum possit denominari a tali forma, non tantum requiritur quod ipsa sit nata denominare, sed etiam requiritur quod sit in susceptivo convenienti, quale non est essentia divina propter sui illimitationem, et propter distinctionem ab utroque opposito ; concedo ergo quod ipsa cuicumque comparetur, semper talis forma, quantum in se est, nata est denominare, sed quod non denominet, hoc est ex parte susceptivi.
Ad secundam dico, quod voluntas nostra est tantum illimitata secundum quid, ut patet a Doctore ubi supra: essentia vero divina est simpliciter ex natura rei illimitata, et tale ad plura illimitala necessario habet illa, ut dicit Doctor in secundo dist. 2. quaest, de loco Angelorum. Dico secundo, quod voluntas creata realiter distinguitur ab utraque relatione, scilicet moventis et moli. Dico tertio et melius, quod relationes moventis et moli non ita repugnant sicut paternitas et filiatio, quae in creaturis simpliciter repugnant in eadem nalura et in eodem supposito, et ideo si essentia divina denominaretur ab utraque, ipsa simul esset pater et filius respectu ejusdem.
Ad tertiam dico, quod si realiter distingueretur, et simul determinaret sibi utrumque oppositum, nullo modo denominaretur, propter causam superius dictam. Et cum infertur per Doctorem quod si distingueretur ab utroque, denominaretur ab utroque, dico quod hoc dicit, quia si distingueretur, modo posset esse sub uno, modo sub alio, quia non determinaret tunc sibi utrumque simul. Vel dicendum est breviter ad omnia supra dicta, quod si receptivum debeat denominari ab uno opposito, oportet quod distinguatur ab alio,aliter simul denominaretur ab utroque oppositum.
Ad ultimam dico, quod non posset denominari ab aequalitate, quia tunc actu denominaretur ad oppositis aequalitatibus.
Necessario enim idenliflcat sibi aequalitatem Filii ad Patrem, et aequalitatem Patris ad Filium, et tunc si esset aequalis utraque aequalitate, esset aequalis aequalitatibus oppositis et repugnantibus in eodem denominato, licet non in eodem fundamento, non tamen denominato. Hoc idem est dicendum de similitudine et identitate.
(f)Ad argumentum principale quaestionis, arguit Doctor sic, quia si relatio originis, ut comparata ad essentiam sit ratio tantum, hoc est, quia ut sic, transit in essentiam, sed ut comparata ad oppositum manet eadem ratio, quia ut sic, est eadem essentiae, quia necessario potest esse non eadem propter simplicitatem divinam: ergo si sic est ratio, ut comparata ad essentiam, necessario est ratio, ut comparatur ad oppositum.
Respondet quod transire in essentiam potest dupliciter intelligi : Uno modo quod non habeat propriam entitatem ad alterum, et hoc est falsum ; alio modo, quod non remaneat realiter distincta ab essentia, et iste intellectus est verus. Similiter cum dicitur, quod ut comparata ad essentiam, est ratio, hoc potest dupliciter intelligi : Uno modo, quod sit ratio, ut raratio opponitur rei extra animam, et hoc est falsum, ut supra patuit, quia ad quodcumque comparetur, semper in se remanet eadem res, quia talis comparatio non tollit propriam reali talem. Alio modo ut ratio dicatur circumstantia rei, sive modus essentiae eo modo quo dictum est in corpore quaestionis, et sic conceditur quod ipsa est ratio, et tamen est res, etiam cuicumque comparetur.
(g) Si arguatur. Hic Doctor facit unam instantiam, probando quod si relatio est res, ut comparata ad essentiam ; ergo erit alia res, et sic non transit in realem identitatem cum essentia. Respondit quod quaestio de realitate relationis non est quaestio de alietate, imo prima pertinet ad problema de accidente vel genere: secunda ad problema definitionum de eodem et diverso, ut patet primo Topicor. In prima quaestione quaerit, an sit, vel non ; in secunda quaeritur an sit idem vel diversum. Sic in proposito hic quaeritur an relatio ut comparata ad essentiam sit res, vel ne. Et posito quod sit?res, non amplius quaeritur, an sit eadem res, vel alia, quia quaestio de alietate est difficilior,et subtiliter pertractat in primo, dist. 2. parte 2. quaest 1. et in corpore quaestionis, et in responsione ad primum argumentum principale, vide quae ibi exposui, et responsiones ad argumenta aliorum, dicentium relationem nullo modo distingui ab essentia praeter opus intellectus.
Incidenter tamen occurrit unum dubium, quia si paternitas transit in essentiam secundum realem identitatem, videtur quod nullo modo distinguatur formaliter ab essentia, cujus oppositum ipse tenet, ut supra patuit. Quod autem sequatur, patet, quia paternitas est ita simplex, sicut essentia: ergo si transit, secundum totam suam realitatem transibit, et transit in realitatem identitatem ; ergo erit praecise res, quae est essentia. Tum etiam, quia accipio relationem secundum suam formalitatem praecise, et similiter essentiam secundum suam formalitatem praecise, et tunc quaero, aut paternitas transit secundum suam entitatem formalem, aut manet. Si primo, ergo erit idem formaliter cum essentia: si secundo, ergo nullo modo transit, quia sua formalitas est tota ejus entitas.
Respondeo ad primum, quod tota transit in realem identitatem, et tamen ipsamet manet formaliter distincta, hoc idem dico ad secundum.