REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Imaginem Trinitatis consistere in mente, notitia et amore, vel in memoria, intelligentia et voluntate ; utrumque explicat ad mentem Augustini. Per minum intelligit utramque foecunditatem. Vide eum in Oxon. hic q. 9. ubi fuse hanc rem tractat.
Circa quaestionem tria sunt videnda : Primum quae sit ratio imaginis. Secundum, respectu cujus sit in Trinitate. Tertium, respectu cujus est in nobis imago Trinitatis. Quantum ad primum, quae sit ratio imaginis, patet superius Imago totum repraesentat distincte, ut imitans ; ita vult Augustinus libro Octoginta trium qq. quaest. 74. Ex duobus ovis unum non est imago alterius, quantumcumque sit simile, quia non est natum imitari ipsum.
Circa secundum, cum conceptus Trinitatis sit conceptus numeralis in intellectu nostro, et conceptus cujuscumque personae sit unus et partialis respectu Trinitatis, oportet quod illa creatura, quae ducet nos in cognitionem Trinitatis, per modum imaginis repraesentet Trinitatem quantum ad illum conceptum, quem intellectus noster potest de ea habere. Repraesentabit igitur Trinitatem personarum, unitatem essentiae, et ordinem originis, et totum hoc secundum quamdam imitationem ad ipsam Trinitatem.
Et quantum ad tertium, nos experimur in nobis quod aliquando intelligimus et volumus, aliquando non ; igitur habemus in nobis principia, per quae possumus in ista, et sunt distinctae rationes principiandi ; ergo in nobis intellectio et volilio differunt.
Et ex praedictis supra patet quod in divinis est aliquid plene foecundum, et quod illud est a se, ne detur processus in infinitum, et hoc habet principia duo quantum ad notitiam producendam et amorem. Similiter in nobis est mens, et intellectio et volilio, quae habent aliquam proportionem cum notitia et amore in divinis, et ista tria in nobis quamdam unitatem habent saltem subjecti et accidentis, et in divinis majorem habent unitatem. Et nos hic habemus trinitatem cum distinctione essentiali ; igitur ibi etiam erunt tria distincta, scilicet mens, notitia et amor, vel memoria, intelligentia et amor. Primum dicit actum primum perfectum, respectu utriusque actus secundi, scilicet foecunditatem ad gignendum, et ad spirandum ; et hoc modo mens habet perfecte rationem parentis.
Prima tria magis declarant Trinitatem, sed alia magis unitatem. Non enim ita repraesentant Trinitatem, quia intelligentia de se non est productiva, ut talis.
Sed ex his non videtur primo quod non sit ponenda in divinis quaternitas.
Secundo non salvatur hic in imagine creata ordo originis.
Ad primam dico quod non, quia prima duo accipiuntur respectu tertii, ut unum foecundum, et oportet quod accipiantur potentiae sub actu.
Ad aliud, quod hic oportet imaginem deficere, propter imperfectionem secundae partis, quae producit aequivoce tertiam in alia natura.
Ad primum principale respondetur, quod imago distincte repraesentat, sicut dictum est superius, et mens non simpliciter, sed simul cum operibus suis, valent credenti Trinitatem, ad investigandum quomodo possit esse, non credenti autem non concludunt eam esse, uti dicit Augustinus 15. Trinit. cap. 24. Qui vident suam mentem, et in ea Trinitatem istam, nec tamen credunt eam esse imaginem Dei,
speculum quidem vident, sed non vident per speculum, cum nec ipsum quodvident, scianhesse speculum.
Ad secundum de idea, dico quod nulla essentia creata ex hoc solo quod est essentia, est repraesentas tiva Trinitatis ; sed essentia habens in se quaedam producta, in ordine quodam repraesentat Trinitatem, sicut imago.
Ad ultimum respondetur quod memoria formaliter producit ver bum, non autem intelligentia, ita quod Filius formaliter est notitia genita, et Spiritus sanctus amor spiratus. Et his duabus productionis bus respondent in mente, sive in intellectu et voluntate dictio et spiratio.