De secundo (e) articulo, primo dicetur illud, quod est reale.
quare negetur haec : Paternitas est spiratio activa, quia distinguuntur ratione. Contra
Ex isto sequuntur quaedam corollaria, per quae etiam declaratur propositum.
Tertium in hac particula, scilicet de bene fortunato, stat in quadam divisione trimembri.
Utrum, (a) separata vel abstracta relatione originis, posset manere prima persona divina constituta et distincta.
D. Bonavent. 1. dist. 26. quaest, et dist. 27. quaest. 2. et dist. 28. quaest, 1. Alens. 1. p. quaest. 69. m. 3. D. Thom. 1. parte quaest. 32. art. 4. Richard. 1. dist. 28. art. 2. quaest. 1. 2. Scol. ibi quaest. 2. Et Doctores ibi citati, et dist. 26. cum.ibi citatis.
Deinde quaeritur de relatione originis in comparatione ad personam, et specialiter ad personam primam : Utrum, scilicet separata vel abstracta relatione originis, posset manere prima persona divina constituta et distincta? Et arguitur quod sic : Quod advenit personae constitutae, non constituit, nec distinguit, prima distinctione; relatio originis est hujusmodi respectu primae personae in divinis; ergo, etc. Probatio minoris : Relatio originis sequitur actionem vel passionem, ex 5. Metaph. illa, quae convenit primae personae, non potest sequi nisi actionem, quia prima persona non est ab aliquo; actio autem non potest esse nisi suppositi existentis, ita quod ratio actionis praesupponit rationem suppositi; ergo prima persona est persona, vel suppositum per aliquid prius ipsa relatione.
Oppositum. Abstracta relatione, non manet nisi essentia vel substantia communis, quae non potest esse ratio constituendi personam, quia non est propria, nec incommunicabilis ; ergo,etc.
In hac quaestione, quae supponit quoddam dictum commune, scilicet quod persona divina constituitur per relationem, quod dictum non discutiatur hic, quia est difficilius proposito, sed sit in istis quaestionibus suppositum, tanquam communiter concessum ; non enim oportet omnia in dubium revocare, ubi suppositis dictis communibus, propositum potest declarari. Nam ista quaestio non quaerit generaliter, si persona divina potest constitui per relationem sed specialiter de prima persona, quia de ea videtur esse specialis difficultas, et hoc propter prioritatem ejus ad alias, quae videtur repugnare naturae correlativorum. Ergo supponendo communem opinionem de eo quod quaeritur, specialiter de prima persona, sunt hic quatuor videnda : Primo, supposito quod aliqua persona divina constituatur per relationem, ut videtur quaestio supponere, an repugnet specialiter primae personae. Secundo, dato quod non, qua relatione posset prima persona constitui. Tertio, qualiter se habent istae relationes ad invicem, quae communiter conceduntur inesse primae personae. Et ultimo patebit, quasi pro quodam corollario, cum quali abstractione vel separatione possit stare ratio primae personae.