IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
Argumentum Sancti Hieronymi in Evangelium secundum Matthaeum.
Et hoc est quod sequitur : Principium, etc. .
Et ideo sequitur secundum hujus particulae :
Et sequitur causa admirationis :
Dicit igitur caelestia terrenis comparando :
ENARRATIO.
" Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis Scribae et Pharisaei dicentes : Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant. "
Hic incipit agere de veritatis evangelicae auctoritate, (alias, de veritate evangelicae auctoritatis).
Et ideo in duas partes dividitur : in quarum, prima veritatis ejus probatur auctoritas, traditioni hominum et ceremoniis legis anteponenda esse : in secunda vero, quia tantae est auctoritatis, ostenditur esse promulganda : et deviando tam ad gentes, quam ad Judaeos, ibi, V. 24 : " Et egressus Jesus secessit. "
Adhuc, prior harum dividitur in duas partes : in quarum prima modo historiae inducitur quaestio de hoc facta : et in secunda per determinationem illius ostenditur quod dictum est.
In quaestione autem ponitur dolus quaerentium : auctoritas ex professione : et auctoritas ex loco ex parte quaerentium : et postea subinfertur ipsa quaestio, quae dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
37. Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis tulerunt, septem sportas plenas.
38. Erant autem qui manducaverunt, quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
39. Et dimissa turba, ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan.
duo continet, dolosam reprehensionem, reprehensionis apparentem rationem. Et per hoc patet divisio.
Dicit ergo :
" Tunc, etc. "
In eodem tempore livore tacti ex fama miraculorum, et quod regem vellent eum constituere : et sic ipsorum minueretur auctoritas, vel reprimeretur.
" Accesserunt " in dolo, ac si parcendo verecundiae Christi nollent arguere eum in publico. Infra, xviii, 15 : Corripe eum inter te, et ipsum solum. " Ad eum, " quasi dilectionem simulantes. Infra, XVI, 1 : Accesserunt ad eum Pharisaei, et Sadducaei tentantes.
" Ab Jerosolymis. " Ecce auctoritas ex loco. Jerosolymis enim erat summa potestas, et hi quibus summa rerum credita erant : et forte erant missi ad inveniendam occasionem contra eum, vel ut explorarent de fama quae pervenerat ad eos. Simile est, Joan. I, 19 : Et hoc est testimonium Joannis, scilicet Baptistae, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis Sacerdotes et Levitas ad eum, ut interrogarent eum : Tu quis es ?
" Scribae et Pharisaei. " Ecce auctoritas ex professione sapientiae et religionis, qui scirent investigare, et revelli (alias, repelli) non possent ex vitae dignitate.
Daniel, XIII, 5 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.
" Quare discipuli tui, etc. "
Ecce quaestio in fronte.reprehensionem continens. Quasi dicat : Discipuli tui sunt, et culpa eorum in te retorquetur : Qualis enim rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea " Transgrediuntur," quasi vilipendentes, " traditiones. " Traditio est statutum, observationem aliquam praeter legis auctoritatem continens. " Seniorum, " quorum cani sunt sensus, et eorum standum est ordinationi de omnibus. Non fuerunt autem illi senes de Patriarchis et Prophetis, quia illorum observationes in canone Scripturae scriptae sunt : sed sunt de his, de quibus dicitur, Daniel. XIII, 52 : Inveterate dierum malorum. Sapient. IV, 8 et 9 : Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Et isti sunt, de quibus dicitur, Isa. x, 1 et 2 : Vae qui condunt leges iniquas ! et scribentes, injustitiam, scripserunt : ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei. H i enim omnia statuerunt ad avaritiam propriam, immiscentes aliquid de exteriori cultu et munditia, ut iniquitatem, quae erat in aliis statutis obumbrarent.
Et hujus argutae interrogationis subjungunt rationem, dicentes:
" Non enim lavant manus cum panem manducant. "
Volebant autem hanc traditionem extrahere ab eo, quod dicitur, Levit. xv, passim. : Lavetur aqua, qui contrahit immunditiam. Errantes et non intelligentes Scripturas, quoniam hoc, sicut et alia ceremonialia, ad instructionem dictum
est. Isa. I, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Isa. lii, 11 : Mundamini, qui fertis vasa Domini.
Marc, vii, 1 et 2, plenius ista dicuntur sic : Conveniunt ad eum Pharisaei, et quidam de Scribis, venientes ab Ierosolymis. Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. Et, post pauca, v. 3 : Pharisaei enim, et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant , tenentes traditionem seniorum. Et tunc demum formant sic quaestionem, v. 5 : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
" Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ?
Hic ex responsione determinat auctoritatem veritatis evangelicae omnibus humanis esse anteponendam. Et hoc facit tripliciter: ex auctoritate, ex pietate, et ex veritate : quae omnia patebunt in litterae expositione.
Ex auctoritate probat, per quaestionem e contrario factam : ex auctoritate simul et pietate, in ostensione exempli: ex auctoritate, pietate et veritate in declaratione veritatis ad turbas.
Dicit ergo primo :
" Quare et vos, "
Qui ex loco summae potestatis estis, et omnia debetis posse pro veritate, et nihil adversus veritatem. Sic Paulus, II ad Corinth.xiii, 10 : Secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem. Et hoc, quia estis Jerosolymitae. Vel, " Et vos, " qui sapientiae habetis clavem, nec ipsi intratis, nec alios intrare sinitis. Et vos, Pharisaei, qui mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia .
" Transgredimini mandatum Dei, etc. " Dupliciter : quia videlicet traditiones praeter Dei mandata facitis : et quia contraria, quae cum Dei mandatis stare non possunt, facitis. De primo, Deuter. IV, 2 : Non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ex eo. Deuter, xii, 32 : Quod praecipio tibi, hoc tantum facito Domino: nec addas quidquam, nec minuas. De secundo ipse Dominus arguit, Infra, v. 4, mandata Dei quae promisistis implere. Exod. XXIV, 3 : Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus : et erimus obedientes. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Similiter, Infra, XXI, 23-28, cum quaererent in qua potestate haec faceret, per contrariam quaestionem confutavit. Similiter, Joan. viii, 3, 10, cum de judicio adulterae quaererent, e contra judicii reatum similem in eos retorquens confutavit.
" Nam Deas dixit: Honora patrem et matrem : et : Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur, "
Hic incipit ostendere veritatem evangelicam per pietatem quam continet, esse traditionibus anteponendam, et etiam legi : et in pietate etiam est auctoritas.
Et facit tria : primo enim ostendit pietatem evangelicam in concordia ad pietatem naturae et legis scriptae : secundo, ostendit impietatem traditionis ipsorum : tertio, convictos de pietate arguit ex prophetia Isaiae.
Pietatem in concordia ad legem naturae et scriptam ostendit, assignando duas leges, unam affirmativam in bonis conferendis, et alteram negativam et prohibitivam in removendis malis. De prima dicit :
" Honora patrem et matrem. "
Et intelliguntur hic tria: exhibitio honoris, causa, et necessitas.
Exhibitio honoris est triplex : in obedientia honestorum, in reverentia, et ut in statu honesto teneantur. Obedire enim oportet parentibus in honestis : et ideo filius contumax, qui monita patris non audit, lapidatur . Reverentiam etiam oportet in signo exhibere. Ad Hebr. XII, 9 : Patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos. Quod autem teneantur in statu honesto secundum facultatem filiorum, hoc intelligitur : quia si subtrahantur eis necessaria, cum filii habeant unde ministrent,exponuntur turpitudini mendicationis et paupertatis, quod est inhonestum. Et ideo Glossa dicit honorari eos, quando necessaria ei ministrantur.
Causa autem est auctoritas, .quam habent in esse filiorum : parentes enim causa filiorum sunt, et auctores.
Necessitas vero, quia crescente virtute in filiis, decrescit in parentibus : et ideo indigent isto honore, et filii possunt hoc ex robore. Eccli, iii, 9 et 10 : Omni patientia honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a Domino. Tob. IV, 3 : Honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae ejus,
" Et qui maledixerit, etc. "
Et est interminatio paena in eum, qui contraria facit honori parentum : et sic intelligitur prohibitum. " Qui maledixerit patri vel matri, morte " culpae " moriatur, " et morte paenae. Proverb, xxx, 17 : Oculum qui subsannat patrem, etqui despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae, hoc est, suspendatur in patibulo, et exponatur avibus devorandus. Hoc igitur dixit Deus, quod praeterire non licet, et omnis humana traditio ad hoc implendum debet obsequi.
" Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri vel matri: Munus quodcumque est ex me tibi proderit :
Et non honorificabit patrem suum aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. "
Facit primo mentionem traditionis humanae: et secundo, ostendit esse contrariam pietati divinae : et tertio, convincit ex hoc in irritum eos revocare mandatum Dei.
De primo dicit:
" Quicumque dixerit patri vel matri. "
Casus traditionis est talis. Aliquis vovit oblationem Deo et Sacerdotibus de bonis suis, non valens Sacerdotibus offerre, et parentibus subvenire simul, sed sufficiens ad alterum. Venit haec quaestio ad Sacerdotes, ad quos omne dubium referebatur. Statuerunt illi, quod votum esset tenendum, et parentibus non subveniendum : quia votum solvere apud Deum esset major subventio parentum quam temporalium administratio : et si votum non solveretur propter parentes, ex hoc Deus permitteret in egestatem cadere parentes. Et hoc fecerunt, ut suae per hoc consulerent avaritiae, quia partem habebant in sacrificiis : et non propter amorem cultus divini.
Non advertentes, quoniam si jam esset oblatum, pauperibus esset erogandum in necessitate. Sicut David esurienti oblati sunt panes propositionis comedendi : ''qui tamen de necessario provisionis parentum non erant oblati.
Et hoc est quod dicit : " Vos dicitis, " quod filii dicant parentibus necessaria petentibus ab eis : " Munus " sacrificii, vel voti, " quodcumque est ex me, " hoc est, quodcumque per me offertur, " proderit tibi, " o pater, vel mater : et ideo aequanimiter sustine,quia magis tibi prodest apud Deum, quam si ipsum tibi porrigerem. Vel, interrogative legatur sub eodem sensu : Sic tibi proderit hoc? Numquid tibi proderit? Quasi diceret : Non proderit. Quia ruina est homini devorare Sanctos, et post vota retractare . Proverb. XXVIII, 24: Qui subtrahit aliquid a patre suo, et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidae est.''
" Et non honorificabit, etc. "
" Arguit, quia cum mandato Dei hoc stare (alias, facere) non potest. " Et " ideo " non honorificabit patrem suum vel matrem suam. " Cum tamen dicatur, Act. v, 29, quod obedire oportet Deo magis quam hominibus. Et Philosophus, quod " oportet magis obedire diis quam " humanis legibus, si dissentiant. " Et ulterius arguit: " Et irritum fecistis mandata Dei propter tenendam traditionem vestram. " Proverb, xxx, 6: Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniamusque mendax .
" Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. "
Redargutio est convictorum per prophetiam ejus qui maximae fuit auctoritatis in prophetia. Et quia accesserunt quasi deferentes, ut occulte arguerent, dicit : " Hypocritae. " Et ideo etiam, quia tam diligentes erant insidiando, ut dum non invenirent in Magistro quid reprehenderent, quaesiverunt in discipulis : et non invenientes in Dei mandatis, converterunt se ad traditiones seniorum: et in his non invenerunt nisi in corporali et exteriori munditia.
Dicit ergo : " Hypocritae, " pro omnibus his. Infra, xxiii, 13 et passim : Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae. " Bene prophetavit de vobis Isaias, " Propheta, 13 , " dicens: "
" Populus hic labiis me honorat, etc. "
Cum, Psal. xlix, 16 et 17, dicat : Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum ? Tu vero odisti disciplinam, etc. Et sic honoraverunt. Infra, 16 : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces. " Cor autem eorum longe est a me. " Jerem. XII, 2: Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Ad Romam XVI, 18 : Per dulces sermones, et benedictiones, seducunt corda innocentium.
" Sine causa " ante oculos " colunt me, " quia tale obsequium non rernunero. Supra, VI, 2 : Amen dico vobis, receperunt mercedem suam, Psal. lxxii, 27 : Qui elongant se a te, peribunt. " Docentes doctrinas, " quoad falsas legis Dei interpretationes, " et mandata hominum, " quoad traditiones suas. Haec autem littera est Septuaginta. Nostra enim sic habet, Isa. XXIX, 13 : Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem eorum longe est a me, sine causa colunt me : et timuerunt me mandato hominum et doctrinis .Homo enim doctrinam ex se facere non potest : quia omnis homo mendax, ut dicit Psalmus cxv, 11, et Apostolus, ad Roman. III, 4. Similiter ex se traditionem justam et bonam facere non potest, cum dicat Psalmus xiii, 2, quod non est justus quisquam, non est intelligens, non est requirens Deum, etc. Et, Luc. XI, 13 : Vos cum sitis, etc. Et, supra, VII, 11. Ideo iste ergo cultus iniquus, falsus et malus, et mandatis Dei contrarius sine causa est : quia remunerationem non meretur.
" Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite et intelligite.
Non quod intrat in os coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. "
Hic incipit in doctrina gratiae praecellentem ostendere veritatem supra doctrinas hominum in lege, et super traditiones in faciendis. Et habet tres partes : in quarum prima perspicuam palam omnibus ostendit veritatem: in secunda, dicit hanc non dimittendam esse propter scandalum : et in tertia, non intelligentibus eam adhibet expositionem. Et haec patent in littera.
In prima harum tria facit: palam loquitur, excitat attentionem, et liquidam proponit veritatem.
Ut enim palam loquatur, dicit: " Et convocatis ad se turbis. " Implens hoc, quod supra dixit, x, 27 : Quod in aure auditis, praedicate super tecta. Quasi diceret: Pharisaei mihi susurrant ad aurem, quia qui male agit, odit lucem , ego autem omnibus manifeste dico : quod enim omnes tangit, omnibus proponendum est.
" Audite, " obediendo, " et intelligite, " veritatem discernendo, " Audite " contradictiones, " et intelligite " contra doctrinas hominum. Eccli, III, 31 : Auris. bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. Vos ergo, turbae devotae, audite, et intelligite, non Scribae et Pharisaei. Proverb, iii, 32 : Abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
" Non quod intrat in os, coinquinat hominem. "
Ratio autem haec est: quia quod in os intrat ab exteriori, movetur in hominem : et ideo si hoc coinquinaret, sequerentur duo inconvenientia ; unum est, quod creatura Dei bona non esset, cum scriptum sit, Genes. I, 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. I ad Timoth, IV, 4 : Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Secundum inconveniens esset, quod homo coinquinaretur inquinatione culpae non de suo opere, vel dicto, vel cogitatione : quod iterum falsum est : quia " peccatum est " dictum, vel factum, vel concupitum " contra legem Dei. "
Et attende, quod hic totus ille ciborum discretorum modus, qui, Levit. XI, 1 et seq., continetur, a doctrinis hominum ad doctrinam Spiritus Dei est revocatus, ut spiritualiter intelligatur, et non carnaliter. Et hoc Petro significatum est, Act. x, 15 : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. Et per consequens omnia ceremonialia a doctrinis humanis ad veritatem spiritus sunt revocata. Unde etiam cum coram Apostolis quaestio magna fieret de his, judicaverunt haec in novae gratiae populo non esse tenenda .
" Sed quod procedit de ore, hoc coinquinat hominem. " Sicut enim id quod invenit homo polluto et corrupto humore permistum, immundum est : ita illa quae ex corruptione hominis ab intus procedunt, immunda sunt. Est autem os exterius, quod loquitur ea quae in spiritu vocis formata sunt : spiritus autem ille corporeus formam, quae est intentio verbi, accipit a spiritu incorporeo, qui est in corde : et ille est primum os determinans omnia cogitanda et loquenda et agenda : et de hoc ore intelligitur quod hic dicitur : et illius organum est os exterius : et quidquid procedit ab illo ore polluto et corrupto, immundum est, sicut vomitus. Ad Titum, I, 15 : Coinquinatis et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens ei conscientia. Supra, XII, 35 : Malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Psal. x sec. Hebr., 5 : Non est Deus in conspectu ejus : inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Ad Hebr. XII, 15 : Ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
" Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia Pharisaei, au dito verbo hoc, scandalizati sunt ? "
Hic ostendit, quod veritas etiam offendens aliquos non est dimittenda propter offensam (alias, offensionem) eorum. Et dicit duo : objectionem scandali factam a discipulis, et determinationem objectionis.
Dicit ergo : " Tunc accedentes discipuli ejus. " Et causa quaestionis est, vel admonitionis : quia et ipsos discipulos adhuc carnaliter legi adhaerentes tetigit istud, sicut et Pharisaeos : et ideo objiciunt scandalum. " Dixerunt ei, " quasi in alios causam dicti referentes : " Scis, " qui omnia nosti antequam fiant, " quia Pharisaei, " carnaliter observantes, " audito hoc verbo, " cum insidiatores huc missi sint ab Jerusalem, " scandalizati sunt ? " hoc est, offensi, et impingunt teipsum tamquam accusatione dignum. Et dicunt scandalizati passive, deferentes Magistro qui non scandalizavit, licet illi scandalizentur. Jsa. lix, 10 : Impegimus meridie quasi in tenebris.
"At ille respondens ait : Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
Sinite illos : caeci sunt, et duces caecorum : caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. "
Hic determinat objectionem : et primo per generalem propositionem, quae ostendit removendas esse doctrinas, et mandata hominum : secundo autem dicit, quod sinendi sunt esse in scandalo caeci hoc non videntes, quia propter hominem non est praejudicandum veritati : tertio, tangit nocumentum quod provenit ex hoc quod veritas non videtur. Et haec patent in littera.
Dicit igitur : " Omnis plantatio, " quae est quasi superexcrescentia arboris, quae est sicut doctrina hominis, in falso, vel carnali intellectu : vel traditio contra pietatem existens, " quam non " secundum spiritum " plantavit, " intus in radice veritatis et pietatis, " Pater meus caelestis, " qui agricola est, ut dicitur, Joan. xv, i. Et plantat aliquando per se, aliquando per ministrum, vera in credendis, et pia in faciendis. Isa. lx, 21 : Germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. Eccli. XXIV, 42 : Dixi: Rigabo hortum plantationum, et inebriabo prati mei fractum. Per ministrum autem, I ad Corinth.III, 6 : Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incre-mentum dedit. Et de Christo qui plantat, ut dispensator et Filius, Isa. li, 16 : Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes caelos, et fundes terram.
Ista ergo non eradicabitur, sed quam Deus non plantavit, sed homo per se et de suo, illa " eradicabitur. " Job, xv, 29 : Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terram radicem suam. Sapient. IV, 3 : Spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile fundamentum collocabunt.
Manichaeus autem dicens duos plantatores, quod hic dicitur, sine causa allegat : quia plantatio quae eradicatur plantata hic dicitur ab homine, non in fundamento veritatis et pietatis : et hoc fit libero arbitrio hominis, qui mendax est, sicut ante diximus : et ideo fundamentum veritatis stabilis ex se non habet.
" Sinite illos "
In scandalo : quia " caeci sunt, " nolentes videre, " et duces caecorum, " quos venire ad veritate impediunt. Sinere autem illos dicit duo : scilicet, quod permittantur in turbatione, ne praejudicium fiat veritati : et quod vitentur in imitatione erroris. Apocal. XXII, 11 : Qui in sordibus est, sordescat adhuc. Psal. lxxx, 13 : Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. Luc. xxii, 51 : Sinite usque huc. " Caeci sunt. " Isa. xlii, 19 : Quis caecus, nisi servus meus ? Isa. lvi, 10 : Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi Ad Roman, ii, 19 et seq. : Confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium , magistrum infantium... Qui ergo alium doces, teipsum non doces,
" Caecus autem si caeco ducatum praestet. " Tangit nocumentum, quod incurritur, quando non lucide veritas docetur. " Ambo in foveam, " peccati et damna- tionis, " cadunt. " Isa. XXIV, 11 : Formido, et fovea, ei laqueus super te, qui habitator es terrae. Psal. VII, 16 : Incidit in foveam, etc. Psal. xciii, 12 et 13 : Beatus homo quem tu erudieris , Domine: et de lege tua docueris eum. Ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea. Job, xl, 8 : Facies eorum demerge in foveam.
" Respondens autem Petrus, dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.
At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.
De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, et blasphemiae.
Haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. "
Hic liquide explanat promulgatam veritatem. Et dicit duo : inquisitionem Petri, et explanationem Christi.
Et explanatio Christi duo continet, scilicet partem intrantium non coinquinantium, et exeuntium et coinquinantium. Et per hoc patet divisio.
Dicit ergo Petros : " Edissere nobis parabolam istam. " Detentus enim carnali intellectu legis, putabat Christum parabolice loqui, qui doctrinas de cibis revocavit ad novae gratiae veritatem.
" At ille dixit, " explanando.
Et primo ponit increpationem., dicens: " Adhuc et vos, " post tot audita, et visa et exposita : vos quibus datum est nosse mysteria regni caelorum , " sine intellectu " veritatis " estis. " Psal. lxxxi, 5 : Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terrae.
" Non intelligitis quia omne quod in os intrat, " ab intrinseco, " in ventrem vadit, " et ideo non polluit : " et in secessum emittitur. " Secessus vocatur omnis porus per totum corpus sive manifestus, sive occultus, per quem purgatur corpus, sive per resolutionem superfluitatis siccae, sive per resolutionem superfluitatis humidae, sive per sudores, sive per evaporationes, sive per sorditiem omnium pororum fiat.
Et attende, quod dicunt Rabanus et Beda fratres, quod.quidam arguunt Dominum hic tamquam physicae disputationis ignarum, quod dixerit totum, et omne nutrimentum transire per secessum, et nihil in naturam corporis converti : et ideo quidam nihil omnino de physicis scientes, volunt consolari locum istum, et majores dicunt abusiones quas physici magis derident, quam hoc quod hic dicitur. Dicunt enim quod in veritate nihil de nutrimento transit in humanam naturam, sed nutrimentum facit in ea quod plumbum facit in camino cum auro : dicunt enim, quod defendit aurum ab incendio : et sic nutrimentalis humor defendit veritatem (alias, vitam) humanae naturae, et non convertitur in ipsam : sed ipsa in se multiplicatur ad sui esse, et ad. sui quantitatem. Et hoc deridet omnis physicus homo magis quam primum. Et in hoc quod nituntur evadere inciderunt. Ad quid enim oportet fieri tot expensas pro cibis ? quia secundum hoc, omnis cibus aequaliter conveniens est corpori, si nullus incorporatur : quia non accipitur nisi ut humor resistens calori.
Adhuc, ille humor aut resistit calori, in quantum contrarius, aut in quantum conveniens ? Si in quantum contrarius, tunc pro cibo et potu homini sufficit ad. vitam aquae potus maxime, et erit maxime delectabilis : si in quantum est conveniens, hoc erit mirabile, quod conveniens resistat. Detur tamen eis secundum hoc vivere homo delectabiliter potatus solo oleo : et haec sunt absurda, et non proveniunt nisi ex procaci ignorantia quae se scire contendit, cum nihil sciat.
Dicamus igitur, quod si quis bene interius sciat physicam, Domini sermones non habent dubitationem : quoniam Aristoteles probavit in I de Generatione, quod " caro materialis influit continue, " et effluit in id quo nutritur animal " quodcumque : " caro autem nutrimentalis tota est caro dicta secundum materiam : ergo tota et omnis influit per cibum, et effluit per secessionem. Et tamen in medio influxus et effluxus est vera materia corporis : et hoc non negat Dominus. Caro autem dicta secundum materiam, est quae tantum ad supplementum vacuitatum corporis. De hac autem resurget, quod satis est ad staturam resurgentis, sicut etiam dicit de capillis. Augustinus in libro XXII de Civitate Dei: Et si non sit in aliquo (sicut in pueris) quod satis est, de ista supplebitur ab opifice : et sicut diximus de carne, ita est de aliis membris similibus : et haec est sententia Augustini. Et secundum hoc nihil dubietatis est in littera. Qui enim dicunt hoc tantum esse de veritate humanae naturae, quod apparebit in resurrectione, licet verum dicant aliquo modo, tamen non satis dicunt : hoc enim est de veritate humanae naturae, de quo aliquando possum dicere : haec est vera et vere natura humana : et hoc possum dicere de omni materia demonstrata sub forma hominis : sed hoc non est de veritate humanae naturae, sine quo verior est humana natura, quam cum ipso : sicut est corruptio, et senectus, et hujusmodi, quae ex peccato acciderunt : et per hoc patet solutio omnium.
" Quae antem procedunt de ore, "
Primo interiori, quod informat os exterius secundum infectionem (alias, imperfectionem) oris, sunt immunda : et ideo immundant.